Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER VII
    • Capp. XXVIII-XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXVIII-XXX

XXVIII.

1. "An numquid aliquis dicet idcirco superis thus dari, quod odoratus habeat suaves et narium commulceat sensum, reliqua vero sint aspera et ob causam offensionis exclusa?".

2. - Habent enim dii nares, quibus ducant aerios spiritus, accipiunt auras et remittunt, ut penetrare illos possint nidorum differentium qualitates.

3. Quod si damus ut fiat, mortalitatis eos adiungimus legi et excludimus divinitatis a finibus. Quicquid enim spirat et reciprocos halitus auris commeabilibus ducit, id necesse est esse mortale, quia caeli sustineatur e pastu. Quicquid autem caeli sustinetur e pastu, si recursus abstuleris quibus alternatio redditur abstrahiturque vitalis, oblidi eius necesse est animam et rationem subrui atque interire vivendi.

4. Ergo si et dii spirant odoremque ad se adtrahunt auris comitantibus involutum, non est ab re dicere et alienis eos suffectionibus vivere et interclusis posse spiraminibus interire.

5. Et unde novissime scitis, an si odorum suavitate capiuntur, eadem sint eis iucunda quae vobis et parili sensu vestras mulceant adficiantque naturas? Nonne fieri potis est, ut quae vobis adferunt voluptatem contra illis aspera videantur et tristi?

6. Cum enim deorum sint sententiae dispares substantiaeque non unae, quibus effici rationibus potest, ut quod qualitate diversum est unum sentiat accipiatque contactum?

7. An non cottidie cernimus et inter animantia terris orta esse aliis eadem vel amara vel dulcia, mortifera. his esse quae illis nata in perniciem non sunt, ut quae illos mulceant odoribus laetis eadem pestiferos halitus aliorum corporibus spirent?

8. Sed hoc ut fiat et accidat non in rebus est causa, quae simul esse mortiferae, simul salutares, simul dulces nequeunt simulque amarae consistere, sed ut quisque est factus, ad extrinsecus rei venientis attactum ita afficitur, qualitatem non accipit ea rerum inpulsionibus natam sed ex sui sensus contagiique natura.

9. Verum omnis haec ratio longe est ab diis sita nec exigui limitis interiectione discreta. Nam si verum est, ut ab sapientibus creditur, incorporales hos esse nec validitatis alicuius eminentia sublevari, inanis apud hos odor est nec sensibiliter commovere aura eos potis est nidoris alicuius, non si mille tu pondera masculi thuris incendas caelumque hoc totum redundantium vaporum nebulositate cludatur.

10. Quod enim non habet robur et substantiam corporalem, contrectari ab substantia non potest corporali: odor autem corpus est, tactis sicut naribus indicatur: ab deo ergo sentiri ratione non potest ulla, qui caret re corporis atque omni sensu et contagione privatus est.

XXIX.

1. Merum thuris est socium, quod explanari consimiliter poscimus cur ei superfundatur incenso. Nisi enim ratio cur fiat ostenditur nec habebit expositam sui causam, non iam istud errori obiciendum est ludicro sed ut dicatur expressius insaniae dementiae caecitati.

2. Ut enim iam saepius dictum est, debet omne quod geritur causam sui habere perspicuam nec caliginis alicuius obscuritate contectam. Si ergo fiditis facto, aperite, monstrate, liquor iste cur detur, id est vinum superfundatur altaribus.

3. Numquid enim numinum corpora sitim sentiunt aridam et eorum necesse est siccitates umore aliquo temperaria numquid nobis ut mortalibus moris est cenis intermiscere potiones, pari etiam more post solidos victus liborum et pultium hostiarum que caesarum, quo putrefiat facilius ac percoquatur cibus, frequentissimo inrigant accipiuntque se vino?

4. Date quaeso immortalibus diis bibant scyphos, brias, pateras simpuviaque depromite, et quoniam tauris pinguibusque se dapibus atque opimis inferciunt escis, ne quod in stomachi tramite male transvoratum substiterit viscus, succurrite, properate; Iovi optimo maximo merum ne praefocetur date, cupit eructare nec potis est, ac ni illa labatur et dissolvatur obstructio, periculum maximum est ne oblisus interrumpatur spiritus et viduatum remaneat sine suis administratoribus caelum.

XXX.

1. "Sed frustra, inquit, inequitas nobis: non enim nos superis ob eas profundimus merum causas, tamquam illos existimemus aut sitire aut bibere aut suavitatis eius adfectione laetari. Honoris eis ergo datur; quo fiat illorum elatior, amplior augustiorque sublimitas, altaria super ipsa libamus et venerabiles muscos carbonibus excitamus extinctis".

2. - Et quae gravior infligi contumelia dis potest, quam si eos credas accepto mero propitios fieri, aut honorem existimes habitum his magnum, si modo vini exigui rores super vividam ieceris atque instillaveris prunam?

3. Non nobis est sermo cum hominibus rationis expertibus neque quibus non sit communis intellegentiae veritas: inest et vobis sapientia, inest sensus, verumque nos dicere apud vos ipsi interiore iudicio scitis. Sed quid facere possumus considerare nolentibus penitus res ipsas secumque ipsos loqui?

4. Facitis enim quod fieri cernitis, non quod fieri oportere confiditis: primum quia apud vos valet nullam habens consuetudo rationem quam rerum inspecta natura veritatis examinatione ponderata.

5. Quid est enim deo cum vino, aut in huius materia vis qualis aut quanta est, quod cum effusum fuerit, sublimitas eius augescat et honorata existimetur auctoritas?

6. Quid, inquam, deo cum vino est, Veneriis re proxima, nervos omnium debilitante virtutum, verecundiae, pudoris et castitatis inimica, quod in insanias et furores mentes saepius praecipitavit excitas ipsosque illos deos maledictis conpulit exauctorare dementibus?

7. Itane istud non nefas et plenum sacrilegii crimen est, honoris hoc dare, quod si tu id avidius sumpseris, quid facias nescias, quid loquaris ignores, ad extremum temulenti, luxuriosi et perditi convicium infamiamque merearis?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License