Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER VII
    • Capp. XXXI-XXXIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXI-XXXIII

XXXI.

1. Operae pretium est etiam verba ipsa depromere, quibus cum vinum datur uti ac supplicare consuetudo est: "Mactus hoc vino inferio esto". "Inferio, inquit Trebatius, verbum ea causa est additum eaque ratione profertur, ne vinum omne omnino quod in cellis atque apothecis est conditum, ex quibus illud quod effunditur promptum est, esse sacrum incipiat et ex usibus eripiatur humanis. Addito ergo hoc verbo solum erit quod inferetur sacrum nec religione obligabitur ceterum".

2. - Qualis ergo hic honor est, in quoimponitur quagi lea deo, ne plus quaerat quam datum est? Aut cuius ipse est aviditatis deus, qui nisi verbi fuerit praescriptione summotus, cupiditatem suam protendat ulterius et apothecis suis supplicem privet?

3. "Mactus hoc vino inferio esto": iniuria est ista, non honor. Quid enim, si divus amplius hoc volet neque erit contentus inlato? Nonne insigniter dicendus est laedi qui honorem accipere cum condicione cogetur? Nam si exceptione non addita sacrum necesse est fieri omne omnino quod in cellis est vinum, manifestum est et deo contumeliam fieri, cui modus constituatur invito, et vos ipsos in re sacra caerimoniarum officia violare, qui non tantum tribuitis vini quantum deum videtis sibi velle praestari.

4. "Mactus hoc vino inferio esto": - quid est aliud quam dicere: "Tantum esto mactus quantum volo, tantum amplificatus quantum iubeo, tantum honoris adsumito quantum te habere decerno et verborum circumscriptione definio?".

5. - O deorum sublimitas praepotens, quam venerari, quam colere officiis omnibus caerimonialibus debeas, cui legem venerator inponit, quam cum pactionibus adorat et formulis, quae per unius formidinem verbi ab inmodicis vini cupiditatibus arceatur.

XXXII.

1. Sed sit ut vultis honor in vino, sit in thure, immolatione et caedibus hostiarum irae numinum offensionesque placentur. Etiamne di sertis, coronis adficiuntur et floribusa etiamne aeris tinnitibus et quassationibus cymbailoruma etiamne tympanis? etiamne symphoniis? Quid? efficiunt crepitus scabillorum ut, cum eos audierint numina, honorifice secum existiment actum et ferventes animos irarum oblivione deponant?

2. an numquid ut parvuli pusiones ab ineptis vagitibus crepitaculis exterrentur auditis, eadem ratione et omnipotentia numina tibiarum stridore mulcentur et ad numerum cymbalorum mollita indignatione flaccescunt?

3. Quid sibi volunt excitationes illae quas canitis matutini conlatis ad tibiam vocibus? - Obdormiscunt enim superi, remeare ut ad vigilias debeant.

4. Quid dormitiones illae quibus bene ut valeant auspicabili salutatione mandatis? - somni enim quiete solvuntur occuparique ut hoc possint, lenes audiendae sunt neniae.

5. "Lavatio, inquit, deum matris est hodie". - Sordescunt enim divi et ad sordes aluendas laventibus aquis opus atque adiuncta antiqua cineris frictione.

6. "Iovis epulum cras est". - Iuppiter enim cenat magnisque implendus est dapibus, iamdudum inedia gestiens et anniversaria interiectione ieiunus.

7. + "[Esculapii] geritur celebraturque vindemia". - Colunt enim dii vineas et ad suas usiones contractis exprimunt vindemiatoribus vinum.

8. "Lectisternium Caereris erit Idibus proximis". - Habent enim dii lectos atque ut stratis possint mollioribus incubare, pulvinorum tollitur atque excitatur inpressio.

9. "Telluris natalis est". - Dii enim ex uteris prodeunt et habent dies laetos quibus eis adscriptum est auram usurpare vitalem.

XXXIII.

1. Ludi vero, quos facitis, quibus Floralibus et Megalensiis nomen est ceterique omnes alii quos esse sacros voluistis et religionum inter officia deputari quam rationem habent, quam causam? ut institui condique debuerint et ex numinum appellatione signari?

2. "Honorantur, inquit, his dii et si quas ab hominibus continent offensionum memorias inlatarum, abiciunt, excludunt redduntque se nobis redintegrata familiaritate fautores". - Et quae causa est rursus, ut tranquilli, placidi efficiantur et mites, ineptae si res fiant et ab hominibus otiosis multitudine spectante ludatur?

3. Ponit animos Iuppiter si Amphitryon fuerit actus pronuntiatus que Plautinus, aut si Europa, si Leda, Glanymedes <si> fuerit saltatus aut Danae, motum conpescit irarum? tranquillior, lenior Mater Magna efficitur si Attidis conspexerit priscam refricari ab histrionibus fabulam? Obliterabit offensam Venus si Adonis in habitu gestum agere viderit saltatoriis in motibus pantomimos? Indignatio relanguescit Alcidae, si tragoedia Sophoclia cui Trachiniae nomen est, Euripidis aut Hercules actitatur? Existimatve tractari se honorifice Flora, si suis in ludis flagitiosas conspexerit res agi et migratum ab lupanaribus in theatra?

4. Itane istud non est deorum inminuere dignitatem, dicare et consecrare turpissimas res eis, quas censor animus respuat et quarum actores inhonestos esse ius vestrum et inter capita conputari iudicavit infamia?

5. - Mimis nimirum dii gaudent, et illa vis praestans neque ullis hominum comprehensa naturis libentissime commodat audiendis his auris, quorum symplegmatibus plurimis intermiatos se esse derisionis in materiam norunt: delectantur, ut res est, stupidorum capitibus rasis, salapittarum sonitu atque plausu, factis et dictis turpibus, fascinorum ingentium rubore.

6. Iam vero si viderint in femineas mollitudines enervantes se viros, vociferari hos frustra, sine causa, alios cursitare, amicitiarum fide salva contundere se alios et crudis mutilare de caestibus, certare hos spiritu, buccas vento distendere votisque inmanibus concrepare: manus ad caelum tollunt, rebus admirabilibus moti prosiliunt, exclamant, in gratiam cum hominibus redeunt.

7. Haec si dis immortalibus oblivionem adferunt simultatum, si ea comoediis, Atellanis, mimis ducunt laetissimas voluptates, quid moramini, quid cessatis, quin et ipsos dicatis deos ludere lascivire saltare, obscenas conpingere cantiones et clunibus fluctuare crispatis?

8. Quid enim differt aut interest, faciantne haec ipsi an ab aliis fieri in amoribus atque in deliciis ducant?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License