1.
"Unde igitur fluxit vel ex quibus enata est causis opinionum haec
pravitas?". - Ex eo scilicet maxime, quod nequeuntes homines quidnam sit
deus scire, quidnam ait vis eius, natura substantia qualitas, utrumne habeat
formam an nulla sit corporis circumscriptione finitus, agat aliquid an non
agat, vigiletne perpetuo an aliquando solvatur in somnos, currat sedeat ambulet
an ab huiusmodi motibus et cessatione sit liber, haec omnia ut dixi nequeuntes
scire neque ratione aliqua pervidere in eas sunt opinationes lapsi, ut deos ex
se fingerent et qualis sibi natura est et illis talem darent actionum, rerum
voluntatumque naturam.
2.
Quodsi animal cernerent nullius esse se pretii nec inter formiculam plurimum
seseque esse discriminis, profecto desinerent arbitrari quicquam se habere
commune cum superis et intra suos fines humilitatis suae modestiam continerent.
3. Nunc
vero quia cernunt ora oculos capita buccas auriculas nasos ceterasque se alias
membrorum gerere ac viscerum portiones, et deos existimant eadem ratione
formatoa habitumque illos suum compagine in corporea continere;
4. et
quia gaudere laeta re maestosque se fieri tristioribus conspiciunt causis,
arbitrantur et numina ex rebus hilarioribus gaudere et ex minus laetis animorum
contractione conduci;
5.
adfici se ludis, putant et caelitum mentes ludorum delectatione mulceri; et
quia illis se volup [sic!] est lavacrorum refovere caldoribus, et superis
ducunt lavationum esse munditias gratas;
6. vindemiamus nos
homines, - et deos rentur et credunt suas ducere atque agitare vindemias;
7. dies nobis
natalicii sunt, et potentias caelites dies autumant habere natales.
8. Quodsi possent
adscribere valetudines a aegritudines et corporales diis morbos, non dubitarent
eos lienososi, lippulosi atque enterocelicos dicere, eo quod ipsi et lienosi et
lippi fiunt saepe et ingentium gricenearum magnitudine ponderosi.
1. Age
nunc summatim, quoniam sermo prolatus est et perductus in haec loca, singularum
partium oppositionibus comparemus, utrumne vos melius rebus de superis
sentiatis an potius nos multo et honoratius opinemur et rectius quodque rei
divinae suam praestet atque attribuat dignitatem.
2. Ac
primum vos deos, quos in rerum natura vel arbitramini esse vel creditis
quorumque in templis omnibus simulacra constituistis et formas, profitemini
esse natos et ea masculorum feminarumque seminibus conventionum progenitos
lege.
3. At
vero nos contra, si modo dii certi sunt habent que huius nominis auctoritatem
potentiam dignitatem, aut ingenitos esse censemus - hoc enim religiosum est
credere - aut si habent nativitatis exordium, dei summi est scire, quibus eos
rationibus fecerit aut saecula quanta sint, ex quo eis adtribuit perpetuitatem
sui numinis inchoare.
4. Vos
habere sexus deos aliosque ex his marefi, feminini generis alios esse censetis:
nos potentias caelites discretas esse sexibus abnegamus, quoniam discrimen
huiusmodi terrenis animantibus datum est, quas coire, quas generare auctor
voluit rerum substituendis per libidinem prolibus.
5. Vos
hominum similitudinem gerere et mortalium vultibus existimatis esse formatos:
nos effigies remur submotas esse ab his longe, quoniam forma mortalis est
corporis, et si forte est ulla, comprehendere neminem posse indubitabili adseveratione
iuramus.
6. A
vobis artificia singuli opificum more habere perhibentur: ridemus, cum audimus
nos ista, quoniam diis artes necessarias ducimus arbitramurque non esse et eas
constat et liquidum est paupertatis ad subsidium conparatas.
1.
Discordias alios ex his vos, alios dicitis qui pestilentias inrogent, alios qui
amores, qui furias, alios vero qui praesint bellis et sanguinis effusione
laetentur: - at vero nos contra ab ingeniis numinum <istius modi res>
iudicamus esse disiunctas, aut si sunt qui haec mala miserrimis inferant
fiubiciantque mortalibufi, ab deorum contendimus procul esse natura nec sub
huius nominis praedicatione ponendos.
2.
Irasci et perturbari vos numina ceterisque animorum adfectibus mancipata esse
atque obnoxia. iudicatis: nos huiusmodi motus alienos existimamus ab hic esse; sunt
enim ferocium generum et mortalitatis obeuntium functiones.
3. Vos
pecorum sanguinea vos caedibus et mactationibus hostiarum gaudere, laetari et
in gratiam cum hominibus remini offensionibus redire sopitis: nos amorem
sanguinis nullum esse in caelitibus ducimus nec esse tam duros, ut miserorum
animantium caede saturatas abiciant iras.
4. Vos
mero, vos thure honorem arbitramini diis addi et eorum augescere dignitates:
nos monstrum et prodigium iudicamus, quod quisquam hominum credit aut
augustiorem fieri deum fumo aut ea roribus exiguis vini ipsum sibi ab hominibus
ducere satis sancte atque honorifice supplicatum.
5. Vos
aeris tinnitibus et tibiarum sonis, vos equorum curriculis et theatralibus
ludis persuasum habetis deos et delectari et adfici iras que aliquando
conceptas eorum satisfactione molliri:
6. nos
inconveniens ducimus, quinimmo incredibile iudicamus, eos qui gradibus mille
genus omne virtutum perfectionis transierint summitate in voluptatibus habere
atque in deliciis [esse] res eas quas homo sapiens rideat et quae non aliis
videantur continere aliquid gratiae quam infantibus parvulis et trivialiter et
populariter institutis.
|