1. Haec
cum ita se habeant cumque sit opinionum tanta nostrarum vestrarumque
diversitas, ubi aut nos impii aut vos pii, cum ex partium sensibus pietatis
debeat atque inpietatis ratio ponderari? Non enim simulacrum qui sibi aliquod
conficit quod pro deo veneretur aut qui pecus trucidat innoxium sacrisque
incendit altaribus, is habendus est rebus deditus esse divinis.
2. Opinio religionem
facit et recta de diis mens, ut nihil eos existimes contra decus propriae
sublimitatis appetere. Cum enim cuncta quae his dantur sub oculis hic nostris
videamus absumi, quid ad eos aliud ab nobis dicendum est pervenire nisi
opiniones diis dignas et eorum convenientissimas nomini?
3. Haec sunt dona
certissima, sacrificia haec vera; nam pulticulae, thura cum carnibus rapacium
alimenta sunt ignium et parentalibus coniunctissima mortuorum.
1.
"Sed si dii immortales nequeunt, inquit, irasci neque ullis animorum
adfectibus eorum quatitur concutiturque natura, quid historiae sibi volunt,
quid annales, quorum in conscriptionibus legimus nonnullis offensionibus deos
motos pestilentias, sterilitates ac frugum inopias aliaque intulisse
civitatibus nationibusque discrimina eosque rursus sacrorum satisfactione
placatos indignationum posuisse fervores et in habitum laetiorem statum caeli
tempestatumque mutasse?
2. Quid
terrarum fremitus, quid motus, quos esse accepimus factos, quod essent acti per
indiligentiam ludi nec ad suam formam condicionemque curati, instauratis his
tamen et curiosa observatione repetitis superorum conquievisse terrores et ad
hominum curam familiaritatemque revocatos?
3.
Quotiens, vatum iussia haruspicumque responsis postquam divina res facta est et
ex gentibus transmarinis acciti dii quidam delubraque his facta et in
altioribus columnis signa quaedam et simulacra sunt constituta, et inminentium
aversi sunt periculorum metus et gravissimi hostes pulsi et amplificata res
publica est et victoriarum frequentibus gaudiis et provinciarum possessione
conplurium?
4. Quod
utique non fieret, si sacrificia, si ludos ceterosque aspernarentur dii cultus
neque se honorari eorum procurationibus ducerent. Si ergo his datis calor omnis
numinum indignatioque frigescunt vertunturque in prospera ea quae videbantur
adferre terrores: manifestum est haec omnia non sine caelitum fieri voluntate,
et quod ea tribuantur a nobis, inaniter et cum tota inperitia reprehendi".
1.
Ventum est ergo, dum loquimur, ad ipsum articulum causae, ventum rei ad
cardinem, ventum veram atque ad iunctissimam quaestionem, in quam convenit ut
debeamus inspicere formidine superstitionis amota et gratificatione deposita,
utrumne hi dii sint quos saevire adseveratis offensos reddique sacrificiis
mites an sint longe aliud et ab huius vi debeant et nominis et potentiae
segregari.
2. Non
enim imus infitias, in annalium scriptis contineri haec omnia quae sunt a vobis
in oppositione prolata: nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus
et esse positum scimus, ludis quondam ipsis circensibus, qui Iovi maximo
fierent, patremfamilias quendam, antequam inciperent res agi, servum pessime
meritum per circi aream mediam transduxisse caesum virgis et ea more multasse
post patibuli poena.
3. Ludis
dein [dein] terminatis profligatisque curriculis non multi post temporis
spatium civitatem occepisse pestilentia vastari, cumque dies adderet malum malo
gravius, catervatim et populus interiret, rusticulo cuidam sorte humilitatis
obscuro Iovem per insomnium dixisse, uti ad consules vaderet, praesulem sibi
displicuisse monstraret, posse melius fieri civitati, si ludis sua religio
redderetur et ea integro rursus curiosa observatione procederent.
4. Quod
cum ille facere minime curasset, vel quod esse vanum suspicaretur insomnium
nullamque habiturum apud audituros fidem vel quod ingenitae humilitatis
memorpotestatis tantae fugeret et formidaret accessum, cunctatori redditum
inimicum Iovem filiorum obitum inrogavisse pro poena.
5. Mox
cum et ipsi proprium minaretur interitum, ni praesulis pergeret nuntius
inprobati, obeundi formidine territatum, cum iam et ipse contactus pestilentiae
flagraret incendio, de sententia propinquorum perlatum ad curiam patrum
insomnique exposita visione flammas evolavisse contagii: ludorum deinde
instauratione decreta et spectaculis adhibitam gravem curam et priorem populo
redditam sanitatem.
|