1. Sed
neque illud aeque nos negabimus scire, temporibus quondam civitatis et
reipublicae duris, vel quae lues infesta faciebat continua populum contage
conficiens, vel quae hostes validi et ad periculum libertatis aufcrendae
proeliorum prosperitate iam proximi, iussis et monitis vatum transmarinis ea
gentibus quosdam deos accitos magnificisque honoratos templis et luis sedasse
flagrantiam et viribus hostium fractis frequentissime triumphatum et auctos
imperii fines innumerasque provincias sub leges vestri cecidisse dominatus.
2. Sed
neque hoc nostram conscientiam fugit lectum et positum, ictum cum esset
Capitolium fulmine multaque in hoc alia, Iovis etiam simulacrum, sublimi quod
in culmine stabat, suis esse ab sedibus provolutum. Responsum deinde ab haruspicibus
editum, res scaevas tristissimas que portendi ab incendiis, caedibus, ab legum
interitu et ab iuris occasu, maxime tamen ab domesticis hostibus atque ab impia
coniuratorum manu.
3. Sed
flecti haec posse, immo aliter publicari scelerata non posse consilia, nisi
Ippiter rursus altiore in culmine figeretur orientalem conversus ad cardinem
radiisque oppositus solis. Adfuisse dicto fidem: nam subrecto culmine
cónversoque ad solem signo patuisse res abditas et reserata in maleficia
vindicatum.
1.
Habent quidem miraculi speciem - quinimmo habere creduntur - cuncta ista quae
dicta sunt, si ita ut sunt prompta humanum veniant ad auditum, nec diffitemur inesse
his quiddam, quod in prima positum quemadmodum dicitur fronte perstringere
aures possit et veritatis similitudine circumvenire. Ceterum si penitus intueri
res factas, personas et personarum volueris voluntates, nihil esse repperies
diis dignum et, quod saepe iam dictum est, quod ad huius nominis speciem
dignitatemque referatur.
2. Quis
est enim primum qui deum illum fuisse credat, qui currentibus frustra
delectaretur eculeis avocarique se genere hoc ludicri iucundissimum duceret? Immo
illum fuisse quis est qui adsentiatur Iovem, quem deum principem dicitis et
rerum quaecumque sunt conditorem, qui spectatum proficisceretur e caelo
cantherios de velocitate certantes, replicantes gyros septem, et quos
dissimiles ipse corporum esse in mobilitate voluisset, eos tamen gauderet
transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos verti,
trahi alios cruribus et claudicare praefractis, et ineptias nugis et
crudelitatibus mixtas summis in voluptatibus habuisset quas homo quivis lautus
nec ad studium plenae gravitatis ac ponderis eruditus puerilia duceret atque
aspernaretur ut ludicra?
3. Quis
est, inquam, qui credat, repetamus ut adsidue hanc vocem, generis eum fuisse
divini, qui, quoniam ludis actus per circi est spatium meritorum poenas et
supplicia redditurus, ira exacerbatus ardesceret seseque ad vices adcingeret
ultionis?
4. Si
enim nocens servus atque illa fuerat animadversione puniendus: qui debuit
Iuppiter indignatione aliqua commoveri, cum ageretur iniuste nihil, immo cum
nocens caput poenis convenientibus plecteretur?
5. Sin
autem inmunis ab scelere neque ulli obnoaius crimini: vitiosi praesulis ipse
fuit in causa, cui cum subvenire potuisset, non fecit, immo ipse quaesivit et
pati quod inprobabat et ab aliis poenas suae permissionis exigere.
6. Et
cur laesum deinde illo se questus est et pronuntiavit in praesule, quia crucis
ad poenas per circi actus est medium virgis dilaceratus et flagris?
1. Et
quid ea hoc facto labis potuit et foeditatis ecfluere, quod aut circum faceret
minus purum aut Iovem contaminatum, cum per exigua momenta, per puncta tot in
orbe conspiceret milia mortis in generibus variis et cruciatibus interire
diversis?
2.
"Ante, inquit, est actus, ludi quam inciperent confici". - Si
sacrilego pectore religionisque contemptu, est ut ignoscere debeamus Iovi
indignanti se spretum nec circensibus propriis sollicitiorem adhibitam curam. Sin
autem errore vel casu latens illud non est animadversum et cognitum vitium,
nonne fuerat rectum Iovique conveniens, ut humanis ignosceret lapsibus et
inprudentiae caecitatem veniali concessione donaret?
3.
"Sed vindicanda res fuit". - Et post haec aliquis fuisse illum deum
credet, qui puerilis incuriam ludicri civitatis ultus est et persecutus
interitu, gravitatis ac ponderis aut ullius habuisse constantiae firmitatem,
qui ut sibi ex integro voluptatis in gaudia curreretur, venenatam in perniciem
aeris haustus vertit et pestilentiae morbo stragem mortalitatis indixit?
4. Si
ludorum exhibitor magistratus minus curavit ediscere quisnam esset illo die
circi actus per medium, contractaque est ea hoc culpa, quid infelix commeruerat
populus ut aliena delicta capitis sui dissolveret poenispestilentibusque
contagiis crudeliter expelleretur e vita?
5. Immo
quid feminarum genus, quas ab negotiis publicis condicio fragilitatis excepit,
quid adultae ab virgines, quid puerculi fecere pusiones, quid denique adhuc
parvi nutricum sub alimonia constituti, ut in eos inmitteretur par et una
saevitia priusque acerbitatem mortis quam dulcedinem aliquam perciperent
luminis?
|