1.
<Si> sibi Iuppiter ludos scrupulosius fieri restituique quaerebat, si
fideliter reddere suam populo sanitatem nec malum quod fecerat prorogari
ulterius et augeri, nonne rectius fuerat, consulem ut ad ipsum veniret, sacerdotum
ad aliquem publicorum, pontificem maximum aut ad flaminem suum Dialem eique per
somnium et praesulis vitium et funesti causam temporis indicaret?
2. Quae
fuerat ratio, ut ruri hominem suetum, obscuritate incognitum nominis, urbanarum
inscium rerum, quid sit praesul fortasse nescientem, voluntatis suae deligeret
nuntium et expetitae satisfactionis auctorem?
3. Quem
si utique sciebat, divinus modo si fuerat, tergiversatorem in obsequio futurum,
nonne fuerat pronius et deo conveniens, mentem hominis vertere et parendi
subicere voluntatem quam vias adgredi saeviores et latrocinii ritu sine ulla
passim ratione saevire?
4. Si
enim rusticus senior inexpeditus in rebus obeundis cunctabatur in re iussa
causis superioribus retardatus, quid infelices eius commeruerant liberi, ut in
eos ira et indignatio verteretur offensasque alterius luminis sui spoliatione
pensarent?
5. Et
quisquam est hominum qui fuisse illum deum credat tam iniustum, tam impium nec
mortalium saltem constituta servantem, apud quos nefas haberetur magnum,
alterum pro altero plecti et aliena delicta aliorum cervicibus vindicare?
6.
"Sed et ipsum fecit pestilitatis saevitia comprehendi". - Nonne ergo
praestantius, quinimmo aequius fuerat, si hoc esse videbatur faciendum, ut ab
ipso patre terror cohercitionis inciperet, apud quem causa tanti fuerat motus
et inoboeda cessatio? quam in eius dolorem vim liberis facere et innoxias urere
atque abolere personas?
7.
Quaenam illa saevitia, crudelitas fuit quae tanta, ut extincta subole
intestinis periculis post territaret patrem? Quod iamdudum si facere, id est
loco priore, voluisset, nec germanitas conficeretur innoxia et voluntas numinis
cognosceretur offensa.
8.
"At enim conpleto adnuntiationis officio statim morbus evanuit et sanitati
homo est continuo restitutus". - Et quid habet admirationis res ista, si
malum quod inspiraverat rettudit seseque in alia ostentatione iactavit? Quodsi
penitus res pendas, magis illa crudelitas quam beneficium salutis fuit,
siquidem hominem miserum et interire post filios cupientem non gaudia servavit
ad vitae sed ut suam solitudinem disceret et orbitatis cruciamenta sentiret.
1.
Consimili ratione per alias ire licebit historias et ostendere in his quoque
longe aliud quam esse dii debeant de his ipsis dici et earum in expositionibus
indicari, velut in hac ipsa quam deinceps ponam, una ei duabusve coniunctis,
fastidium ne inmoderatione pariatur.
2. Non
imus infitias in annalium scriptis contineri haec omnia quae sunt a vobis in
oppositione prolata. b. Nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus
haec eadem et esse posita scimus, sed quae stionis in hoc summa est, utruane hi
dii sint, quos saevire adseveratis offensos reddique ludis et sacrificiis
mites, an sint longe aliud et ab huius vi debeant et nominis et potentiae
segregari. c. Quis est enim primum qui eos deos existimet aut esse qui credat,
qui motibus et saltationibus scaenicis, qui cantheriis frustra currentibus
voluptatum solvuntur in gaudia, ineptas et frigidas actiones spectatum
proficiscuntur e caelo offendique se doleant et suis honoribus derogatum, si
paulisper constiterit ludius aut tibicen modice interquieverit fessus, qui
praesulem sibi displicuisse pronuntient, si per circi medium pergat nocens
aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus? d. Quae si penitus cuncta et
sine ulla gratificatione cernantur, non tantum ab diis esse repperientur
aliena, verum ab homine quovis lauto nec ad summos apices gravitatis ac
ponderis instituto. e. Quis est enim primum deos illos qui existimet aut esse
qui credat, qui nocendi habeant saeviendique naturas easque abiciant rursus
cyatho uno sanguinis et thuris suffitione molliti, qui motibus scaenicis et
saltationibus histrionum festos dies ducant et hilaritatis plenissimas
voluptates, qui cantherios frustra et sine ulla ratione currentes spectatum
proficiscantur e caelo gaudeantque ea his alios transire, transiri, pronos et
cernuos ruere, cum curribus resupinos verti, trahi alios debiles et cruribus
claudicare praefractis, qui praesulem sibi displicuisse pronuntient si per
circi medium pergat nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus,
qui offensos se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit
ludius, interquieverit tibicen fessus, puer ille matrimus decidat fortuito alicuius
instabilitate prolapsus? f. Quae si penitus cuncta et sine ulla partium
gratificatione pendantur, non tantum longe longeque ab diis esse repperiuntur
aliena, verum quovis homine sentiente communia nec ad studium veri rationum
cognitionibus erudito].
3.
"Post advectos, inquitis, transmarinis ea gentibus deos quosdam postque
condita his templa, post cumulatas sacrificiis aras male habens sese recreatus
convaluit populus et pestilentes morbi inducta sinceritate
fugerunt"27 - "Qui, effamini, dii quaeso?".
4.
"Aesculapius, inquitis, Epidauro, bonis deus valetudinibus praesidens et
Tiberina in insula constitutus". - Si esset nobis animus scrupulosius ista
tractare, vobis ipsis obtineremus auctoribus, minime illum fuisse divum, qui
conceptus et natus muliebri alvo esset, qui annorum gradibus ad eum finem
ascendisset aetatis in quo illum vis fulminis, vestris quomadmodum litteris
continetur, et vita expulisset et lumine.
5. Sed
quaestione ab ista discedimus, Coronidis filius sit, ut vultis, ex immortalium
numero et perpetua praeditus sublimitate caelesti. - Ex Epidauro tamen quid est
aliud adlatum nisi magni agminis coluber? fidem si annalium sequimur et
exploratam eis adtribuimus veritatem: nihil, ut conscriptum est, aliud.
6. Quid ergo
dicemus? Aesculapius iste quem praedicatis, deus praestans, sanctus deus,
salutis dator, vale tudinum pessimarum propulsator, prohibitor et eatinctor,
serpentis est forma et circumscriptione finitus, per terram conreptans, caeno
natis ut vermiculis mos est, solum mento radit et pectore, tortuosis
voluminibus se trahens, atque ut pergere prorsus possit, partem sui postremam
conatibus prioris adducit.
1. Et quoniam
legitur usus cibis etiam, quibus vita in corporibus inmoratur, habet patulas
fauces, quibus cibos transvoret oris hiatibus adpetitos, habet receptaculum
ventris [ut] ubi mansa et vorata decoquat viscera, sanguis detur ut corpori et
viribus redintegratio subrogetur, habet et eatremos tramites, per quos inmunda
faea eat aversabili corpora foeditate deonerans.
2. Si
quando mutat loca et ab aliis transgredi in alias regiones parat, non ut deus
obscure per caeli evolat sidera punctoque in temporis ubi causa postulaverit
sistitur, sed velut animal brutum vehiculum quo sustineatur petit, undas pelagi
vitat atque ut tutus possit incolumisque praestari, cum hominibus navem
ascendit et ille publicae sanitatis deus fragili se ligno et tabularum
compagibus credit.
3. Non
arbitramur evincere atque obtinere vos posse, Aesculapium illum fuisse
serpentem, nisi hunc colorem volueritis inducere, ut in anguem dicatis
convertisse se deum, quo mentiri se posset nec possent quisnam esset aut qualis
homines intueri.
4. Quod
si fuerit a vobis dictum, quam infirmiter invalideque dicatur ipsa rerum
inaequalitas indicabit. Si enim se deus videri ab hominibus evitabat,
nec in forma serpentis velle debuit conspici, cum in qualibet forma non ab ipso
se alius, sed ipse esset futurus.
5.
Sin autem intenderat cernendum se dare, non [debuit] oculorum negare
conspectui, cur non talem videri se praebuit, qualem sciebat se esse
qualemque se noverat sui numinis in potentia contineri?
6.
Erat enim hoc potius multoque praestantius augustaeque conveniens dignitati
quam fieri beluam horrentisque animalis in similitudinem verti et dare ambiguis
contradictionibus locum, essetne verus deus an nescio quid aliud longeque ab
supera sublimitate seiunctum.
|