1.
"Sed si deus, inquit, non erat, cur e navi postquam extulit sese
<et> Tiberinam ad insulam repsit, nusquam statim conparuit et viderier ut
ante desiit?. - Possumus enim scire, utrumne aliquod obstaculum fuerit, cuius
sese obiectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis?".
2. - Vos
pronuntiate, vos dicite, quidnam illud fuerit aut cuinam rerum generi debuerit
applicari, si personarum officia sunt certa certarum. Vestra cum res ista sit
deque vestro numine vestraque et religione tractetur, vestrum est potius
edocere vestrumque monstrare, quid illa res fuerit, nostras velle quam exaudire
sententias nostraque easpectare decreta.
3. Nam
nos quidem quid aliud possumus dicere, nisi quod fuit et visum est, quod
historiae prodidere omnes et ocularum sensibus est conprehensum? Hanc tamen
scilicet colubram validissimi corporis et prolixitatis inmensae aut, si nomen
hoc sordidum est, anguem dicimus, serpentem nominitamus, aut si quod aliud
nobis usus vocamen obtulerit aut ampliatio sermonis ecfinxerit.
4. Si
enim repsit ut coluber non pedibus se ferens neque suas subexplicans itiones
sed ventre nisus ac pectore, si ex materia formatus carnis longitudinem
porrigebatur in lubricam, caput si habuit atque caudam, si obsita squamis
terga, si macularum <corium> suffectionibus varium, si os dentibus
horridum et ad infligendos instructum morsus: quid aliud possumus quam generis
eum dicere fuisse terreni, quamvis fuerit inmanis et nimius, quamvis illum ab
Regulo exercitus vi caesum longitudine corporis et robore anteiret?
5. "Sed aliud nos
remur et labefactamus et destruimui veritatem". - Ergo vestrum est explicare
quidnam ille fuerit vel cuius generis, nominis et qualitatis cuius. Nam deus
esse qui potuit, cum haberet ea quae diximus, quae dii habere non debent, si
cogitant dii esse et vocaminis huius eminentiam possidere?
6. "Tiberinam
postquam ad insulam repsit, nusquam continuo apparuit: qua ea re numen fuisse
monstratur". - Possumus enim scire, utrumne istic aliquod rei fuerit
alicuius obstaculum, cuius sese obiectu atque oppositione protexerit, an hiatus
aliquis aut ea molibus inaequaliter aggeratis successus quidam et fornices, in
quos intulit se raptim circumscripto tuentium visus? Quid enim, si flumen
transilivit? quid, si transnatavits quid, si silvarum densitatibus se dedit?
Argumentatio flaccida est, ea re suspicari deum illum fuisse serpentem, quod ab
oculis sese properata omni festinatione subtrait, eam deum non fuisse eadem
rursus possit argumentatione monstrari.
1. "Sed si deus
praesens anguis ille non fuit, cur post illius adventum pestilentiae vis fracta
est et populo salus est reddita Romano?". -
2. Referimus et nos
contra: si ex libris fatalibus vatumque responsis invitari ad urbem deus
Aesculapius iussus est, ut ab luis contagio morbisque pestilentibus tutam eam
incolumem que praestaret, et venit non aspernatus, ut dicitis, colubrarum in
formam conversus: cur totiens Romana civitas mali huius afflicta est cladibus,
totiens aliis aliisque temporibus dilacerata, vexata est et innumeris stragibus
civium minor facta est milibus?
3. Cum enim deus
adcitus in hoc esse dicatur, ut omnino omnes causas quibus pestilentia
conflabatur averteret, sequebatur ut civitas intacta esse deberet flatuque a
noxio inmunis semper innocuaque praestari.
4. Atquin videmus, ut
superius dictum est, saepenumero his morbis cursus eam vitae habuisse funestos
nec dispendiis levibus esse populi fractas debilitatasque virtutes.
5. Ubi ergo
Aesculapius fuit, ubi ille promissus oraculis venerabilibus? Cur templa post
condita sibique exaedificata delubra diutius + habere perpessus est bene
meritae civitatis luem, cum in id esset adcitus, ut et malis mederetur
instantibus nec sineret in futurum tale aliquid quod metueretur inrepere?
1. Nisi
forte aliquis dicet "minoribus et consequentibus saeculis idcirco dei
talis defuisse custodiam, quod impiis iam moribus et inprobabilibus viveretur,
opem autem contulisse maioribus, quod innoxii fuerint et ab omni scelerum
contagione dimoti".
2. -
Quod ratione cum aliqua et audiri forsitam potuisset et dici, si aut in
temporibus priscis omnes essent usque ad unum boni aut sequentia tempora malos
omnes generarent et nulla diversitate discretos.
3. Cum
vero res ita sit, ut in magnis populis, nationibus, quinimmo et in civitatibus
cunctis mixtum sit humanum genus naturis voluntatibus moribus tamque potuerint
in prioribus saeculis quam in novellis aetatibus boni simul malique existere,
stultum satis est dicere, propter malitias posteros auxilia numinum non
meruisse mortales.
4. Si
enim propter malos sequentium saeculorum boni non sunt protecti temporum
novellorum, et propter antiquos malos boni aeque maiores non debuerant mereri
benivolentiam numinum: sin propter bonos priscos mali etiam conservati sunt
prisci, et propter bonos minores aetas debuit sequens, quamvis esset
inprobabilis, protegi.
5. Aut
ergo iam fracta atque inminuta vi morbi anguis ille perlatus famam
conservatoris adsumpsit, cum nihil omnino commoditatis attulisset, aut fatalia
dicenda sunt carmina multum veris aberravisse praesagiis, cum remedium ab his
datum non deinceps cunctis sed availio fuisse uni tantum repperiatur aetati.
|