Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER VII
    • Capp. XLIX-LI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLIX-LI

XLIX.

1. "Sed et Magna, inquit, Mater accita ea Phrygio Pessinunte iussis consimiliter vatum salutaris populo et magnarum causa laetitiarum fuit.

2. - Nam et diu potens hostis ab Italiae possessione detrusus est et gloriosis inlustribusque victoriis decus urbis restitutum est pristinum et imperii fines longe lateque porrecti et innumeris gentibus civitatibus populis libertatis ius raptum est et iugum servitutis inpositum, multaeque res aliae foris domique perfectae ineluctabili firmitate gentis nomen maiestatemque fundarunt".

3. - Si verum locuntur historiae neque ullas inserunt rerum conscriptionibus falsitates, adlatum ex Phrygia nihil quid aliud scribitur missum rege ab Attalo, nisi lapis quidam non magnus, ferri manu hominis sine ulla inpressione qui posset, coloris furvi atque atri, angellis prominentibus inaequalis, et quem omnes hodie ipso illo videmus in signo oris loco positum, indolatum et asperum et simulacro faciem minus expressam simulatione praebentem.

L.

1. Quid ergo dicemus? Hannibalem illum Poenum, hostem potentem ac validum, sub quo anceps et dubia res Romana contremuit et magnitudo trepidavit, lapis ea Italia depulit, lapis fregit, lapis fugacem ac timidum suique esse dissimilem fecit?

2. Et quod rursus exsilivit ad imperii columen et regium principatum, nihil consiliis actum est, nihil hominum viribus, nec ad reditum sublimitatis antiquae tot tantisque ab ducibus quicquam est scientia militari aut rerum experientia conlatum?

3. Lapis aliis vires, aliis roboris infirmitatem dedit, hos secundis praecipitavit ab rebus, aliorum extulit stratas desperatione fortunas? Et quis hominum credet terra sumptum lapidem, sensu agitabilem nullo, fuliginei coloris atque atri, <parvi> corporis, deum fuisse matrema aut qui rursus accipiat - hoc enim solum restat - numinis alicuius habitasse vim silicis fragmentis <ignis> more subiectam venisque in eius abstrusam?

4. "Et unde parta victoria est, si Pessinuntio lapidi nullum inerat numen?". - "Sedulitate possumus dicere ac virtute pugnantium, usu tempore consilio ratione, fato etiam possumus et reciproca varietate fortunae".

5. Sed si auxilio lapidis res facta est melior et felix reciperata victoria est, ubinam Mater Phrygia tempore illo fuit, cum tot tantis que exercitibus caesis inclinata est res summa et ad ultimae labis periculum venit? Cur non minaci forti se obtulit? cur impetus tantos belli non prius fregit ac reppulit quam immanes ac * inciderent plagae, quibus omnis effunderetur sanguis et exhaustis rueret vita ipsa paene vitalibus?

6. "Advecta enim nondum nec favorem fuerat ut comrmodaret rogata". - Esto: sed bonus auxiliator numquam rogari se poscit spontanea semper opitulatione subveniens. "Hostem pellere ac fugare non potuit multo adhuc mari terrisque ab Italia discreta". - Sed deo, si deus est, longum nihil omnino est, cui punctum terra est et sub nutu omnia constituta.

LI.

1. Sed fuerit praesens, ut exposcitis credi, illo ipso numen in lapide: - et mortalium quisquam est, quamvis ille sit credulus et facillimas aures quibuslibet fictionibus praebeat, qui eam iudicet fuisse aut tempore illo deam aut hodie dici appellarique debere, quae modo haec appetat, modo illa deposcat, suos deserat fastidiatque cultores, provinciis ab humilioribus migret, potentioribus populis ditioribusque se iungat?

2. Verum bellicas res amet interque esse desideret pugnis caedibus mortalitatibus et cruori. Si deorum est proprium, si modo sunt veri et quos deceat nuncupari vi vocis istius et potentia nominis, nihil facere malitiose, nihil iniuste hominibusque se cunctis una et parili gratia sine ulla inclinatione praebere, generis eam fuisse divini quisquamne hominum <credat> aut habuisse aequitatem diis dignam, quae humanis sese discordiis inserens maiorum opes fregit, aliis se praebuit exhibuitque fautricem, libertatem his abstulit, alios ad columen dominationis erexit, quae ut una civitas emineret in humani generis perniciem nata, orbem subiugavit innoxium?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License