Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

X.

1. Nec si aliquid accidit quod nosmet ipsos aut res nostras parum laetis successibus fovit, continuo malum est et in exitiabilis rei opinione ponendum.

2. Pluit mundus aut non pluit: sibimet pluit aut non pluit et, quod forsitan nescias, aut uliginem nimiam siccitatis ardore decoquit aut longissimi temporis ariditatem pluviarum effusionibus temperat.

3. Pestilentias, morbos, fames atque alias suggerit malorum exitiabiles formas: unde tibi est scire ne quod exuberat sic tollat, ut per sua dispendia modum rebus luxuriantibus figat?

XI.

1. Tu audeas dicere: hoc et illud est in mundo malum, cuius explicare, dissolvere neque originem valeas neque causam et, quia tuas impediat deliciarum forsitan et libidinum voluptates, perniciosum esse atque asperum dicas?

2. Quid ergo? quia frigus membris tuis adversum est et congelare, constringere sanguinis tui fervorem solet, idcirco in mundo hiemps esse non debet? et quia sustinere, perferre flagrantissimos soles nequeas, ex anno aestas tollenda est atque aliis legibus alia rursus ordinanda natura?

3. Veratrum venenum est hominibus: numquid ob hanc causam non debuit nasci? Ovilibus insidiatur lupus: numquid in culpa natura est, quod lanitiis extulit inportunissimam beluam? Morsu animam serpens tollit: maledicam scilicet primordis rerum, quod tam saeva prodigia genituris spirantibus addiderunt.

XII.

1. Superciliosa nimium res est, cum ipse sis non tuus, aliena etiam in possessione verseris, potentioribus dare condicionem velle, ut id fiat quod cupias, non quod in rebus inveneris antiquis constitutionibus fixum.

2. Quare habere si locum vestras vultis querimonias, homines, prius est ut doceatis, unde vel qui sitis, vobisne sit genitus et fabricatus mundus, an in eum veneritis alienis ex regionibus inquilini.

3. Quod cum dicere non sit vestrum neque explicare possitis cuius rei causa sub hac caeli convexione versemini, desistite arbitrari pertinere ad vos quicquam, cum ea quae fiunt non partiliter fiant, sed ad census summam redeant referanturque totius.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License