1.
''Christianorum, inquiunt, causa mala omnia di serunt et interitus comparatur
ab superis frugibus''. - Rogo, cum haec dicitis, non calumniari vos improbe in
apertis conspicitis manifestisque mendaciis?
2.
Trecenti sunt anni ferme, minus vel plus aliquid, ex quo coepimus esse
Christiani et terrarum in orbe censeri: numquid omnibus his annis continua
fuerunt bella, continuae sterilitates, pax nulla in terris, nulls protinus
vilitas aut abundantia rerum fuit?
3. Hoc
enim primum efficiendum est ei qui nos arguit, perpetuas et iuges calamitates
fuisse has, numquam omnino respirasse mortalia et sine ullis, ut dicitur, feriis
multiplicium formas sustinuisse discriminum.
1.
Atquin videmus mediis his annis mediisque temporibus ex victis hostibus
innumerabiles esse victorias reportatas, prolatos imperii fines et in
potestatem redactas inauditi nominis nationes: saepenumero maximos annorum
fuisse proventus, vilitates atque abundantias rerum tantas ut commercia
stuperent universa, pretiorum auctoritate prostrata.
2.
Quemadmodum enim res agi et usque ad hoc tempus genus quisset durare mortalium,
si non omnia quae usus [ut] vitae posceret subministraret fertilitas rerum?
1. Sed
fuerunt aliquando nonnulla in necessitatibus tempora: et relaxata sunt
abundantiis rursus; contra voluntatem quaedam bella administrata: et victoriis
postmodum successibusque correcta.
2. Quid
ergo? dicemus iniuriarum nostrarum deos modo memores esse modo esse rursus
immemores?
3. Si quo tempore
fames est, irati esse dicuntur, sequitur ut abundantiae tempore irati et
difficiles non sint; atque ita perducitur res eo ut vicibus ludicris et ponant
et repetant iras et in integrum se semper offensionum <omissa>
recordatione restituant.
|