Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XVI-XVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVI-XVIII

XVI.

1. Quamquam istud quod dicitur quale sit explicabili non potest conprehensione cognosci. Si Alamannos, Persas, Scythas, idcirco voluerunt devinci, quod habitarent et degerent in eorum gentibus Christiani, quemadmodum Romanis tribuere victoriam, cum habitarent et degerent in eorum quoque gentibus Christiani?

2. Si in Asia, Syria, idcirco mures et locustas effervescere prodigialiter voluerunt, quod ratione consimili habitarent in eorum gentibus Christiani: in Hispania, Gallia, cur eodem tempore horum nihil natum est, cum innumeri viverent in his quoque provinciis Christiani?

3. Si apud Gaetulos Tinguitanos, huius rei causa siccitatem satis ariditatemque miserunt, eo anno cur messes amplissimas Mauris Nomadibusque tribuerunt, cum religio similis his quoque in regionibus verteretur?

4. Si in civitate unaqualibet fame plurimos emori nostri nominis aversione fecerunt, cur ibidem annonaria caritate non tantum corporis non nostri, verum etiam Christianos ditiores et locupletissimos reddiderunt?

5. Aut igitur cuncti nihil laetum habere debuerunt, si malorum causa nos sumus, nationibus enim sumus in cunctis, aut, cum mixta videatis cum incommodis laeta, desinite nobis adscribere id quod offendit res vestras, cum nihil laetis officiamus et prosperis.

6. Si enim ego ut male sit facio, cur ut bene sit non obsto? si ut inopia magna sit meum nomen in causa est, cur nihil impedio ut sit feracitas maxima? si ut in bellis accipiatur vulnus ego dicor adferre fortunam, cur, duelles cum pereant, laevum augurium non sum nec in adversa spes bonas mali ominis obscenitate traduco?

XVII.

1. Et tamen, o magni cultores atque antistites numinum, cur irasci populis Christianis augustissimos illos adseveratis deos? Ita non advertitis, non videtis, adfectus quam turpes, quam indecoras numinibus attribuatis insanias?

2. Quid est enim aliud irasci quam insanire, quam furere, quam in ultionis libidinem ferri et in alterius doloris cruces efferati pectoris alienatione bacchari?

3. Hoc ergo dii magni norunt, perpetiuntur et sentiunt quod ferae, quod beluae, quod mortiferae continent venenato in dente natrices.

4. Quod levitatis in homine, quod terreno in animante culpabile est, praestans illa natura et in perpetuae virtutis firmitate consistens scire adseveratur a vobis:

5. - et quid ergo sequitur necessario, nisi ut ex eorum luminibus scintillae emicent flammeae, aestuet anhelum pectus, spuma iactetur ex ore et ex verbis ardentibus labrorum siccitas inalbescat?

XVIII.

1. Quod si verum est istud et est exploratum et cognitum, ecfervescere deos ira et huiusmodi motu, perturbatione iactari, immortales et perpetui non sunt nec in divinitatis alicuius existimatione ponendi.

2. Ubi enim est ullus, sicut sapientibus videtur, adfectus, ibi esse necesse est passionem; ubi passio sita est, perturbationem consentaneum est consequi; ubi perturbatio est, ibi dolor et aegritudo est; ubi dolor et aegritudo est, imminutioni et corruptioni iam locus est; quae duo si vexant, adest vicinus interitus, mors omnia finiens et cunctis adimens sentientibus vitam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License