Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XIX-XXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIX-XXI

XIX.

1. Quid quod isto modo non tantum illos leves ac fervidos, verum - quod ab diis convenit procul esse dimotum - et iniquos inducitis et iniustos et aequitatis vel modicae nullam prorsus obtinere rationem?

2. Quid est enim tam iniustum quam in aliis irasci et alios laedere, de hominibus conqueri et innoxia dilacerare frumenta, Christianum nomen odisse et dispendiis omnibus suos labefactare cultores?

XX.

1. At numquid idcirco in vos etiam saeviunt, ut intestinis vulneribus concitati in ultionem consurgatis illorum? - Ergo humana patrocinia dii quaerunt et, nisi vestra fuerint adsertione protecti, idonei non sunt ipsi, qui propulsare, defendere suas valeant contumelias?

2. Quinimmo si verum est ardere illos ira, permittite illis potestatem sui, defendant se ipsi atque in ultionem maiestatis offensae intestinas exerant experianturque virtutes.

3. Possunt nos, si voluerint, aestu, possunt nocentissimo frigore, possunt auris pestilibus, possunt morborum obscurissimis causis enecare, consumere atque ab omni penitus coetu exterminare mortali;

4. aut si malum consilium est adgredi nos vi, emittant aliquod iudicationis signum, per quod esse liquidum cunctis possit, invitissimis nos eis habitare sub caelo.

XXI.

1. Vobis secundas tribuant valetudines, adversas nobis ac pessimas. Opportunis imbribus vestra inrigent rura, pluviarum quicumque sunt rores nostris ab agellulis abigant. Lanitia curent vestra numerosis fetibus multiplicari, sterilitatem infaustam nostris pecuariis inferant.

2. Ex olivis vestris atque vinetis plenam faciant autumnitatem fundi, at ex nostris exprimi unum prohibeant palmitis rorem.

3. Ad extremum et ultimum in vestro ore praecipiant suam fruges retinere naturam, at vero in nostro mel amarum fieri, olearum fluenta fracescere et sub ipsius potu labris in acoris perfidiam vinum repente mutari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License