Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XXV-XXVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXV-XXVII

XXV.

1. Ac ne quis nos tamen diffidentia responsionis tranquillitatis existimet deos donare muneribus, innoxias adfingere his mentes atque ab omni perturbatione dimotas, concedamus, sicut libitum vobis est, intendere in nos iras, sanguinem illos sitire nostrum et iamdudum nos cupere mortalium submovere de saeculis.

2. Sed si non est molestum, non grave, si communis officii res est, non ex gratia, sed ex vero disceptationis huius disceptare momenta, audire a vobis exposcimus, quaenam sit haec ratio, quae causa propter quam in nos tantum et dii saeviant superi et asperati homines inardescant.

3. ''Religiones, inquiunt, impias atque inauditos cultus terrarum in orbe tractatis''. - Quid, o participes rationis audetis homines proloqui, quid effutire, quid promere temerariae vocis desperatione temptatis?

4. Deum principem, rerum cunctarum quaecumque sunt dominum, summitatem omnium summorum obtinentem, adorare, obsequio venerabili invocare, in rebus fessis totis, ut ita dixerim, sensibus amplexari, amare, suspicere, execrabilis religio est et infausta, impietatis et sacrilegii plena, caerimonias antiquitus institutas novitatis suae superstitione contaminans?

XXVI.

1. Hoccine est quaeso audax illud facinus et inmane, propter quod maximi caelites aculeos in nos intendunt irarum atque indignationum suarum, propter quod vos ipsi, cum libido incesserit saeva, exuitis nos bonis, exterminatis patriis sedibus, inrogatis supplicia capitalia, torquetis, dilaceratis, exuritis et ad extremum nos feris et beluarum laniatibus obiectatis?

2. Quisquis istud in nobis damnat aut in aliqua ducit criminatione ponendum, is aut nomine appellandus est hominis, quamvis ille videatur sibi, aut deus esse credendus est, quamvis ipse se esse mille profiteatur in vatibus?

3. Trophonius nos impios Dodonaeus aut Iuppiter nominat, et ipse dicetur deus atque in ordine conputabitur numinum, qui aut summo servientibus regi crimen impietatis adfingit aut sibi torquetur maiestatem eius cultumque praeponi?

4. Delius Apollo vel Clarius, Didymaeus, Philesius, Pythius et hic habendus divinus est, qui aut summum imperatorem nescit aut ignorat a nobis cotidianis ei precibus supplicari?

5. Qui si pectorum secreta nesciret nec quid in intimis sensibus contineamus agnosceret, summum tamen invocare nos deum et ab eo quod postulamus orare vel auribus potuit scire vel ipsius vocis sono qua utimur in precibus noscitare.

XXVII.

1. Nondum est locus ut explicemus, omnes isti qui nos damnant qui sint vel unde sint, quantum possint vel noverint, cur ad Christi paveant mentionem, discipulos cur eius inimicos habent et invisos; quod tamen humanum pollicentibus sensum una pariter definitione figamus: nihil sumus aliud Christiani nisi magistro Christo summi regis ac principis veneratores; nihil, si consideres, aliud invenies in ista religione versari.

2. Haec totius summa est actionis, hic propositus terminus divinorum officiorum, hic finis, huic omnes ex more prosternimur, hunc conlatis precibus adoramus, ab hoc iusta et honesta et auditui eius condigna deposcimus, non quo ipse desideret supplices nos esse aut amet substerni tot milium venerationem videre; utilitas haec nostra est et commodi nostri rationem spectans.

3. Nam quia proni ad culpas et ad libidinis varios adpetitus vitio sumus infirmitatis ingenitae, patitur se semper nostris cogitationibus concipi ut, dum illum oramus et mereri eius contendimus munera, accipiamus innocentiae voluntatem et ab omni nos labe delictorum omnium amputatione purgemus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License