Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XXVIII-XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXVIII-XXX

XXVIII.

1. Quid dicitis, o sacri, quid, divini interpretes iuris? Meliorisne sunt causae, qui Grundulios adorant Lares, [Aios Locutios], Limentinos, quam sumus nos omnes, qui deum colimus rerum patrem atque ab eo deposcimus rebus fessis languentibus que tutamina?

2. Et illi cati, sapientes, prudentissimi vobis videntur nec reprehensionis ullius, qui Faunos, qui Fatuas civitatumque genios, qui Pavores reverentur atque Bellonas, nos hebetes, stolidi, fatui obtunsi pronuntiamur et bruti, qui dedidimus nos deo, cuius nutu et arbitrio omne quod est constat et in essentiae suae perpetuitate defixum est?

3. Hancine sententiam promitis, hanc legem constituitis, hanc promulgatis ut honoribus adficiatur amplissimis quisquis vestros adoraverit servulos, crucem mereatur extremam quisquis vobis ipsis dominis supplicarit?

4. In civitatibus maximis atque in potentioribus populis sacra publice fiunt scortis meritoriis quondam atque in volgarem libidinem prostitutis: nullus tumor indignationis in diis est. Templa faelibus, scarabeis et buculis sublimibus sunt elata fastigiis: silent inrisae numinum potestates nec livore afficiuntur ullo, quod sibi comparatas animantium vilium conspiciunt sanctitates.

5. Nobis solis sunt inimici, nobis asperrimi dii hostes, quia patrem veneramur illorum, per quem, si sunt, esse et habere substantiam sui nominis maiestatisque coeperunt, a quo ipsam deitatem, ut ita dicam, sortiti esse sentiunt et in rerum numero recognoscunt, cuius voluntate et arbitrio et interire et solvi nec solvi possunt nec interire?

6. Nam si omnes concedimus unum esse principem solum, quem nulla res alia vetustate temporis antecedat, post illum necesse est cuncta et nata esse et prodita et in sui nom et prodita et in sui nominis prosiluisse naturam.

7. Quod si fixum et ratum est, erit nobis consequens confiteri et deos esse nativos et a principe rerum fonte ortus sui originem ducere. Qui si sunt nativi et geniti, et interitionibus utique periculisque vicini.

8. ''At enim esse creduntur immortales, perpetui et nullius umquam participes finis''. - Ergo istud munus dei patris et donum est, ut infinita meruerint idem esse per saecula, cum sint labiles solubilesque natura.

XXIX.

1. Atque utinam daretur, in unius speciem contionis toto orbe contracto, oratione hac uti et humani in generis audientia conlocari.

2. Ergone impiae religionis sumus apud vos rei et, quod caput rerum et columen venerabilibus adimus obsequiis, ut convicio utamur vestro, infausti et athei nuncupamur?

3. Et quis magis rectius horum feret invidiam nominum, quam qui alium prae hoc deum aut novit aut sciscitatur aut credit?

4. Nonne huic omnes debemus hoc ipsum primum, quod sumus, quod esse homines dicimur, quod ab eo vel missae <animae> vel lapsae caecitate huius in corporis continemur? non quod incedimus, quod spiramus et vivimus, ab eo ad nos venit vi que ipsa vivendi efficit nos esse et animali agitatione motari?

5. Nonne ab hoc effluunt causae, per quas nostra fulcitur salus variarum munificentia voluptatum? Mundus iste in quo degitis, cuius est aut quis eius vobis attribuit fructum possessionemque retinere?

6. quis, ut subiectas res cernere, ut contrectare, ut considerare possetis, publicum istud lumen dedit? quis, ne fixa pigritiae stupore torpescerent elementa vitalia, solis ignes constituit ad rerum incrementa futuros?

7. Solem deum cum esse credatis, conditorem eius opificemque non quaeritis? Luna cum apud vos dea sit, non similiter scire curatis genitor eius et fabricator quis sit?

XXX.

1. Nonne cogitatio vos subit considerare, disquirere in cuia possessione versemini, cuia in re sitis, cuius ista sit quam fatigatis terra, cuius aer iste quem vitali reciprocatis spiritu, cuius abutamini fontibus, cuius liquore, quis ventorum disposuerit flamina, quis undosas excogitaverit nubes, quis se minum frugiferas potestates rationum proprietate distinxerit?

2. Apollo vobis pluit, Mercurius vobis pluit, Aesculapius, Hercules aut Diana rationem imbrium tempestatumque finxerunt? et hoc fieri qui potest, cum in mundo profiteamini eos natos certoque tempore sensum adripuisse vitalem?

3. Si enim temporis antiquitate mundus eos antevenit et, priusquam nati sunt, iam noverat pluvias tempestatesque natura, nullum serius nati pluendi ius habent neque eis inserere rationibus se possunt quas invenerunt hic agi et maiore ab auctore tractari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License