Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XXXI-XXXIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXI-XXXIII

XXXI.

1. O maxime, o summe rerum invisibilium procreator, o ipse invisus et nullis umquam conprehense naturis, dignus, dignus es vere, si modo te dignum mortali dicendum est ore cui spirans omnis intelligensque natura et habere et agere numquam desinat gratias, cui tota conveniat vita genu nixo procumbere et continuatis precibus supplicare.

2. Prima enim tu causa es, locus rerum ac spatium, fundamentum cunctorum quaecumque sunt, infinitus, ingenitus, inmortalis, perpetuus, solus, quem nulla deliniat forma corporalis, nulla determinat circumscriptio, qualitatis expers, quantitatis, sine situ, motu et habitu, de quo nihil dici et exprimi mortalium potis est significatione verborum, qui ut intellegaris tacendum est atque, ut per umbram te possit errans investigare suspicio, nihil est omnino muttiendum.

3. Da veniam, rex summe, tuos persequentibus famulos et - quod tuae benignitatis est proprium - fugientibus ignosce tui nominis et religionis cultum. Non est mirum, si ignoraris: maioris est admirationis, si sciaris; nisi forte audet quisquam - hoc enim furiosae restat insaniae - ambigere, dubitare an sit iste deus an non sit, explorata fidei veritate an rumoris cassi opinatione sit creditus.

4. Audimus enim quosdam philosophandi studio deditos partim ullam negare vim esse divinam, partim an sit cotidie quaerere; alios casibus fortuitis et concursionibus temerariis summam rerum construere atque diversitatis impetu fabricari, cum quibus hoc tempore nullum nobis omnino super tali erit obstinatione certamen.

5. Aiunt enim sana sentientes contradicere rebus stultis stultitiae esse maioris.

XXXII.

1. Sermo cum his nobis est, qui divinum esse consentientes genus de maioribus dubitant, cum idem esse plebeia atque humiliora fateantur. Quid ergo, res tantas argumentis nitemur atque elaborabimus obtinere? Discedat haec longe atque a nobis procul, procul inquam, ut dicitur, averruncetur amentia.

2. Tam est enim periculosum argumentis adgredi deum principem conprobare quam ratione huiusmodi esse illum velle cognoscere. Nec quicquam refert aut discrepat, utrumne neges illum an asseras atque existere fatearis, cum in eadem culpa sit et adsertio talis rei et abnegatio refutatoris increduli.

XXXIII.

1. Quisquamne est hominum qui non cum istius principis notione diem primae nativitatis intraverit? cui non sit ingenitum, non adfixum, immo ipsis paene in genitalibus matris non inpressum, non insitum esse regem ac dominum cunctorum quaecumque sunt moderatorem?

2. Ipsa denique hiscere si animantia muta potuissent, si in linguarum nostrarum facilitatem solvi, immo si arbores glaebae, saxa, sensu animata vitali, vocis sonitum quirent et verborum articulos integrare, ita non, duce natura et magistra, non incorruptae simplicitatis fide et intellegerent esse deum et cunctorum dominum solum esse clamarent?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License