1. ''Sed
frustra, inquit, nos falso et calumnioso incessitis et adpetitis crimine,
tamquam eamus infitias esse deum maiorem, cum a nobis et Iuppiter nominetur et
optimus habeatur et maximus cumque illi augustissimas sedes et Capitolia
constituerimus immania''.
2. -
Dissimilia copulare atque in unam speciem cogere inducta confusione conamini.
Nam deus omnipotens mente una omnium et communi mortalitatis adsensu neque
genitus scitur neque novam in lucem aliquando esse prolatus nec ex aliquo
temporis <puncto> coepisse esse vel saeculo.
3. Ipse
est enim fons rerum, sator saeculorum ac temporum. Non enim ipsa per se sunt
sed ex eius perpetuitate perpetua et infinita semper continuatione procedunt.
4. At
vero Iuppiter, ut vos fertis, et patrem habet et matrem, avos, avias, fratres;
nunc nuper in utero matris suae formatus, absolutus mensibus et consummatus
decem ignotam sibi in lucem sensu inruisse vitali.
5. Ergo,
si haec ita sunt, Iuppiter esse deus qui potest, cum illum esse perpetuum
constet, perhibeatur alter a vobis et dies habuisse natales et pavefactus re
nova lamentabilem extulisse vagitum?
1. Sed
sint, ut vultis, unum nec in aliqua vi numinis et maiestate distantes: et quid
ergo iniustis persequimini nos odiis? Quid ut ominis pessimi nostri nominis inhorrescitis mentionem, si quem deum
colitis, eum et nos? Aut quid in eadem causa vobis esse contenditis familiares
deos, inimicos atque infestissimos nobis?
2. Etenim si una
religio est nobis vobisque communis, cessat ira caelestium: sin nobis infesti
sint solis, manifestum est nescire et vos et illos deum, quem Iovem non esse
ipsis clarum est indignationibus numinum.
1. ''Sed
non, inquit, idcirco dii vobis infesti sunt, quod omnipotentem colatis deum,
sed quod hominem natum et, quod personis infame est vilibus, crucis supplicio
interemptum et deum fuisse contenditis et superesse adhuc creditis et
cotidianis supplicationibus adoratis''.
2. - Si
vobis iucundum est, amici, edissertate, quinam sint hi dii, qui a nobis
Christum coli suam credant ad iniuriam pertinere: Ianus Ianiculi conditor et
civitatis Saturniae Saturnus auctor; Fenta Fatua, Fauni uxor, Bona Dea quae
dicitur sed in vini melior et laudabilior potu;
3.
Indigetes illi qui flumen repunt et in alveis Numici cum ranis et pisciculis
degunt Aesculapius et Liber pater, Coronide ille natus et ex genitalibus matris
alter fulmine praecipitatus; Mercurius utero fusus Maiae et, quod est divinius,
candidae;
4.
arquitenentes Diana et Apollo, circumlati per fugas matris atque in insulis
errantibus Virtuti; Dioneia Venus proles, viri materfamilias Troici atque
intestini decoris publicatrix; in Trinacriae finibus Ceres nata atque in
floribus legendis occupata Proserpina;
5.
Thebanus aut Tyrius Hercules, hic in finibus sepultus Hispaniae, flammis alter
concrematus Oetaeis; Tyndaridae Castores, equos unus domitare consuetus, alter
pugillator bonus et crudo inexuperabilis caestu; Titanes et Bocchores Mauri et
ovorum progenies dii Syri;
6. Apis
Peloponensi proditus et in Aegypto Serapis nuncupatus; Aethiopicis solibus Isis
furva maerens perditum filium et membratim coniugem lancinatum; praeterimus et
transgredimus Opis suboles regias, quas in libris auctores vestri quae fuerint
et quales vobis ediscentibus prodiderunt:
7. hine
ergo Christum coli et a nobis accipi et existimari pro numine vulneratis
accipiunt auribus, et obliti paulo ante sortis fuerint et condicionis cuius, id
quod sibi concessum est inpertiri alteri nolunt?
8. Haec
est iustitia caelitum, hoc deorum iudicium sanctum? Nonne istud livoris est
atque avaritiae genus, non obtrectatio quaedam sordens, suas eminere tantummodo
velle fortunas, aliorum res premiet in contempta humilitate calcari?
|