Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XXXVII-XXXIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXVII-XXXIX

XXXVII.

1. ''Natum hominem colimus''. - Quid enim, vos hominem nullum colitis natum? non unum et alium? non innumeros alios? quinimmo non omnes, quos iam templis habetis vestris, mortalium sustulistis ex numero et caelo sideribusque donastis?

2. Si enim forte vos fugit, sortis eos humanae et condicionis fuisse communis, replicate antiquissimas litteras et eorum scripta percurrite qui vetustati vicini sine ullis adsentationibus cuncta veritate in liquida prodiderunt.

3. Iam profecto discetis, quibus singuli patribus, quibus matribus fuerint procreati, qua innati regione, qua gente, quae fecerint egerint pertulerint actitarint, quas in rebus obeundis adversorum senserint secundantiumque fortunas.

4. Sin autem scientes uteris esse gestatos et frugibus eos victitasse terrenis, nihilominus tamen nobis nati hominis obiectatis cultum, res agitis satis iniustas, ut id in nobis constituatis esse damnabile quod et ipsi vos factitatis, aut quae vobis licere permittitis consimiliter aliis licitum esse nolitis.

XXXVIII.

1. Sed concedamus, interdum manum vestris opinationibus dantes, unum Christum fuisse de nobis, mentis animae corporis fragilitatis et condicionis unius: nonne dignus a nobis est tantorum ob munerum gratiam deus dici deus que sentiri?

2. Si enim vos Liberum, quod usum reppererit vini, si quod panis, Cererem, si Aesculapium, quod herbarum, si Minervam, quod oleae, si Triptolemum, quod aratri, si denique Herculem, quod feras, quod fures, quod multiplicium capitum superavit conpescuitque natrices, divorum retulistis in censum:

3. honoribus quantis adficiendus est nobis, qui ab erroribus nos magnis insinuata veritate traduxit, qui velut caecos passim ac sine ullo rectore gradientes ab deruptis, ab deviis locis planioribus reddidit:

4. qui, quod frugiferum primo atque humano generi salutare, deus monstravit quid sit, quis, quantus et qualis: qui profundas eius atque inenarrabiles altitudines, quantum nostra quivit mediocritas capere, et intellegere permisit et docuit:

5. qui quo auctore, quo patre mundus iste sit constitutus et conditus, fecit benignissime sciri: qui nativitatis eius exprompsit genus et nullius aliquando cognitione praesumptam materiam illius, unde ignibus solis genitalis fervor adscitur, cur luna semper in motu, isdemne quis creditur an aliis causis lucem semper atque obscuritatem resumens;

6. animalium origo quae sit, rationes quas habent semina, quis ipsum finxerit hominem, quis informarit vel ex materiae quo genere constructionem ipsam confirmaverit corporum, quid sit sensus, quid anima, advolaritne ad nos sponte an cum ipsis sata sit et procreata visceribus, mortis particeps degat an inmortalitatis perpetuitate donata sit, qui status nos maneat, cum dissolutis abierimus a membris, visurine nos sumus an memoriam nullam nostri sensus et recordationem habituri;

7. qui adrogantiam constringit nostram et elatas supercilio cervices modum fecit suae infirmitatis agnoscere: qui animantia monstravit informia nos esse, vanis opinionibus fidere, nihil comprehensum habere, nihil scire et quae nostros sita sunt ante oculos non videre;

8. qui, quod omnia superavit et transgressum est munera, ab religionibus nos falsis religionem transduxit ad veram: qui ab signis inertibus atque ex vilissimo formatis luto ad sidera sublevavit et caelum et cum domino rerum deo supplicationum fecit verba atque orationum conloquia miscere.

XXXIX.

1. Venerabar, o caecitas, nuper simulacra modo ex fornacibus prompta, in incudibus deos et ex malleis fabricatos, elephantorum ossa, picturas, veternosis in arboribus taenias; si quando conspexeram lubricatum lapidem et ex olivi unguine sordidatum, tamquam inesset vis praesens, adulabar, adfabar et beneficia poscebam nihil sentiente de trunco, et eos ipsos divos, quos esse mihi persuaseram, adficiebam contumeliis gravibus, cum eos esse credebam ligna lapides atque ossa aut in huiusmodi rerum habitare materia.

2. Nunc doctore tanto in vias veritatis inductus omnia ista quae sint scio, digna de dignis sentio, contumeliam nomini nullam facio divino, et quid cuique debeatur vel personae vel capiti, inconfusis gradibus atque auctoritatibus tribuo.

3. Ita ergo Christus non habeatur a nobis deus neque omni alioquin <qui> vel maximus potest excogitari divinitatis adficiatur cultu, a quo iamdudum tanta et accepimus dona viventes et expectamus, dies cum venerit, ampliora?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License