Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XLIII-XLV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLIII-XLV

XLIII.

1. Occursurus forsitan rursus est eum aliis multis calumniosis illis et puerilibus vocibus: ''Magus fuit, clandestinis artibus omnia illa perfecit, Aegyptiorum ex adytis angelorum potentium nomina et remotas furatus est disciplinas''.

2. - Quid dicitis, o parvuli, incomperta vobis et nescia temerariae vocis loquacitate garrientes? Ergone illa quae gesta sunt daemonum fuere praestigiae et magicarum artium ludi?

3. Potestis aliquem nobis designare, monstrare ex omnibus illis magis, qui umquam fuere per saecula, consimile aliquid Christo millesima ex parte qui fecerit? Qui sine ulla vi carminum, sine herbarum et graminum sucis, sine ulla aliqua observatione sollicita sacrorum, libaminum, temporum?

4. Non enim urgemus et quaerimus quae sese spondeant facere vel in quibus generibus actum soleat omnis illorum doctrina et experientia contineri.

5. Quis enim hos nesciat aut inminentia studere praenoscere, quae necessario velint nolint suis ordinationibus veniunt aut mortiferam inmittere quibus libuerit tabem aut familiarium dirumpere caritates aut sine clavibus reserare quae clausa sunt aut ora silentio vincire aut in curriculis equos debilitare incitare tardare aut uxoribus et liberis alienis, sive illi mares sunt sive feminei generis, inconcessi amoris flammas et furiales immittere cupiditates, aut si utile aliquid videantur audere, non propria vi posse sed eorum quos invocant potestate?

XLIV.

1. Atquin constitit Christum sine ullis adminiculis rerum, sine ullius ritus observatione vel lege omnia illa quae fecit nominis sui possibilitate fecisse

2. et quod proprium consentaneum dignum deo fuerat vero, nihil nocens aut noxium sed opiferum, sed salutare, sed auxiliatibus plenum nobis potestatis munificae liberalitate donasse.

XLV.

1. Quid dicitis o iterum? Ergo ille mortalis aut unus fuit e nobis, cuius imperium, cuius vocem popularibus et cotidianis verbis missam valetudines morbi febres atque alia corporum cruciamenta fugiebant?

2. unus fuit e nobis, cuius praesentiam, cuius visum gens illa nequibat ferre mersorum in visceribus daemonum conterritaque vi nova membrorum possessione cedebat?

3. unus fuit e nobis cuius foedae vitiligines iussioni obtemperabant pulsae statim et concordiam colorum commaculatis visceribus relinquebant?

4. unus fuit e nobis, cuius ex levi tactu stabant profluvia sanguinis et inmoderatos cohibebant fluores?

5. unus fuit e nobis, cuius manus intercutes et veternosae fugiebant undae, penetrabilis ille vitabat liquor et turgentia viscera salutari ariditate deflabant?

6. unus fuit e nobis qui claudos currere praecipiebat, et iam operis res erat; porrigere mancos manus, et articuli mobilitates iam ingenitas explicabant; captos membris adsurgere, et iam suos referebant lectos alienis paulo ante cervicibus lati; viduatos videre luminibus, et iam caelum diemque cernebant nullis cum oculis procreatis?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License