1. Age
nunc veniat quaeso per igneam zonam magus interiore ab orbe Zoroastres,
Hermippo ut adsentiamur auctori, Bactrianus et ille conveniat, cuius Ctesias
res gestas historiarum exponit in primo, Armenius Zostriani nepos et familiaris
Pamphylus Cyri, Apollonius Damigero et Dardanus, Belus, Iulianus et Baebulus,
et si quis est alius qui principatum et nomen fertur in talibus habuisse
praestigiis:
2.
permittant uni ex populo in officium sermonis dandi ora coarticulare mutorum,
surdorum auriculas returare, sine luminibus procreatis oculorum redintegrare
naturas et in frigentia olim membra sensus animasque redducere.
3. Aut
si ardua res ista est neque aliis permittere talium possunt operum potestates,
ipsi faciant, et cum suis ritibus faciant, quidquid malefici graminis nutricant
terrarum sinus, quidquid virium continet fremor ille verborum atque adiunctae
carminum necessitates, non invidemus, adiciant, non interdicimus, colligant:
4.
experiri libet et recognoscere an cum suis efficere diis possint quod ab
rusticis Christianis iussionibus factitatum est nudis.
1.
Desistite, o nescii, in maledicta convertere res tantas nihil ei nocitura qui
fecit, periculum adlatura sed vobis, periculum inquam non parvum, sed in rebus
eximiis, sed in praecipuis constitutum, si quidem res anima pretiosa est, nec
ipso se homini quicquam potest carius inveniri.
2.
Nihil, ut remini, magicum, nihil humanum, praestigiosum aut subdolum, nihil
fraudis delituit in Christo, derideatis licet ex more atque in lasciviam
dissolvamini cachinnorum.
3. Deus ille sublimis
fuit, deus radice ab intima, deus ab incognitis regnis et ab omnium principe
deo sospitator est missus, quem neque sol ipse neque ulla, si sentiunt, sidera,
non rectores, non principes mundi, non denique dii magni, aut qui fingentes se
deos genus omne mortalium territant, unde aut qui fuerit potuerunt noscere vel
suspicari: et merito.
4. Exutus at corpore,
quod in exigua sui circumferebat parte, postquam videri se passus est, cuius
esset aut magnitudinis sciri, novitate rerum exterrita universa mundi sunt
elementa turbata, tellus mota contremuit, mare funditus refusum est, aer globis
involutus est tenebrarum, igneus orbis solis tepefacto ardore deriguit.
5. Quid enim restabat
ut fieret, postquam deus est cognitus is, qui esse iamdudum unus iudicabatur e
nobis?
1. Sed
non creditis gesta haec. Sed
qui ea conspicati sunt fieri et sub oculis suis viderunt agi, testes optimi
certissimique auctores, et crediderunt haec ipsi et credenda posteris nobis
haud exilibus cum adprobationibus tradiderunt.
2. Quinam isti sint
fortasse quaeritis? Gentes populi nationes et incredulum illud genus humanum
quod, nisi aperta res esset et luce ipsa quemadmodum dicitur clarior, numquam
rebus huiusmodi credulitatis suae commodaret adsensum.
3. At numquid dicemus
illius temporis homines usque adeo fuisse vanos mendaces stolidos brutos, ut
quae numquam viderant vidisse se fingerent et quae facta omnino non erant
falsis proderent testimoniis aut puerili adsertione firmarent, cumque possent
vobiscum et unanimiter vivere et inoffensas ducere coniunctiones, gratuita
susciperent odia et execrabili haberentur in nomine?
|