Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. LV-LVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LV-LVII

LV.

1. Quodsi falsa ut dicitis historia illa rerum est, unde tam brevi tempore totus mundus ista religione completus est, aut in unam coire qui potuerunt mentem gentes regionibus dissitae, ventis caeli convexionibusque dimotae?

2. Adseverationibus inlectae sunt nudis, inductae in spes cassas, et in pericula capitis immittere se sponte temeraria desperatione voluerunt, cum nihil tale vidissent quod eas in hos cultus novitatis suae posset excitare miraculo?

3. Immo quia haec omnia et ab ipso cernebant geri et ab eius praeconibus, qui per orbem totum missi beneficia patris et munera dei animis hominibus que portabant, veritatis ipsius vi victae et dederunt se deo nec in magnis posuere dispendiis membra vobis proicere et viscera sua lanianda praebere.

LVI.

1. ''Sed conscriptores nostri mendaciter ista prompserunt, extulere in immensum exigua gesta et angustas res satis ambitioso dilatavere praeconio''.

2. - Atque utinam cuncta referri in scripta potuissent, vel quae ab ipso gesta sunt vel quae ab eius praeconibus pari iure et potentia terminata. Magis vos incredulos faceret vis tanta virtutum, et adprehendere locum fortasse possetis, quo videretur esse simillimum veri, et incrementa rebus adposita et inditas scriptis et commentariis falsitates.

3. Sed neque omnia conscribi aut in aures omnium pervenire potuerunt gesta gentibus in ignotis et usum nescientibus litterarum, aut siqua sunt litteris conscriptionibusque mandata, malevolentia daemonum, quorum cura et studium est hanc intercipi veritatem, et consimilium his hominum interpolata quaedam et addita, partim mutata atque detracta verbis syllabis litteris, ut et prudentium tardaret fidem et gestorum corrumperet auctoritatem.

4. Sed numquam fuerit, his bene ut Christus qui fuerit litterarum testimoniis, colligatur, cuius in id solum dimissa est causa, ut, si esse constiterit ea vera quae dicimus, confessione omnium deus fuisse monstretur.

LVII.

1. ''Non Creditis scriptis nostris'': - et nos vestris non credimus scriptis. ''Falsa de Christo conpingimus'': - et vos de diis vestris inania et falsa iactatis; neque enim caelo deus aliquis lapsus est aut suis res vestras commentatus est manibus aut ratione consimili nostris rebus et religionibus derogavit.

2. ''Ab hominibus haec scripta'': - et illa sunt ab hominibus scripta, mortalibus edissertata sermonibus; et quidquid dicere de nostris conscriptoribus intenderitis, et de vestris haec dicta paribus sumite atque habetote momentis.

3. Vultis vera esse quae in vestris conprehensa sunt scriptis: - et quae in nostris consignata sunt litteris confiteamini necesse est esse vera. Falsitatis arguitis res nostras: - et nos vestras arguimus falsitatis.

4. ''Sed antiquiora, inquitis, nostra sunt ac per hoc fidei et veritatis plenissima'': - quasi vero errorum non antiquitas plenissima mater sit et non ipsa pepererit res eas quae turpissimas diis notas ignominiosis concinnaverunt in fabulis.

5. Ante milia enim annorum decem non potuerunt falsa et audiri et eredi aut non simillimum veri est, fidem vicinis et finitimis quam spatiorum inesse longinquitate distantibus?

6. Testibus enim haec, illa opinionibus adseruntur et proclivius multo est, minus esse in recentibus fictionis quam in antiqua obscuritate summotis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License