1. ''Sed
ab indoctis hominibus et rudibus scripta sunt et idcirco non sunt facili
auditione credenda''. - Vide ne magis haec fortior causa sit, cur illa sint
nullis coinquinata mendacis, mente simplici prodita et ignara lenocinis
ampliare.
2.
''Trivialis et sordidus sermo est''. - Numquam enim veritas sectata est fucum
nec quod exploratum et certum est circumduci se patitur orationis per ambitum
longiorem. Collectiones enthymemata definitiones omniaque illa ornamenta quibus
fides queritur adsertioni suspicantes adiuvant, non veritatis liniamenta
demonstrant?
3.
Ceterum qui scit, quid sit illud quod dicitur, nec definit nec colligit neque
alia sectatur artificia verborum, quibus capi consueti sunt audientes et ad
consensum rei circumscriptionis necessitate traduci.
1.
''Barbarismis, soloecismis obsitae sunt, inquit, res vestrae et vitiorum
deformitate pollutae''.
2. -
Puerilis sane atque angusti pectoris reprehensio, quam si admittemus ut vera
sit, abiciamus ex usibus nostris quorundam fructuum genera, quod cum spinis
nascuntur et purgamentis aliis, quae nec alere nos possunt nec tamen impediunt
perfrui nos eo, quod principaliter antecedit et saluberrimum nobis voluit esse
natura.
3. Quid
enim officit, o quaeso, aut quam praestat intellectui tarditatem, utrumne quid
grave an hirsuta cum asperitate promatur, inflectatur quod acui an acuatur quod
oportebat inflectis?
4. Aut
qui minus id quod dicitur verum est, si in numero peccetur aut casu
praepositione participio coniunctione? Pompa ista sermonis et oratio missa per
regulas contionibus litibus foro iudiciisque servetur deturque illis immo qui,
voluptatum delinimenta quaerentes, omne suum studium verborum in lumina
contulerunt.
5. Cum
de rebus agitur ab ostentatione summotis, quid dicatur spectandum est, non
quali cum amoenitate dicatur, nec quid aures commulceat, sed quas adferat
audientibus utilitates: maxime cum sciamus etiam quosdam sapientiae deditos non
tantum abiecisse sermonis cultum verum etiam, cum possent ornatius atque
uberius eloqui, trivialem studio humilitatem secutos, ne conrumperent scilicet
gravitatis rigorem et sophistica se potius ostentatione iactarent.
6. Et
enimvero dissoluti est pectoris in rebus seriis quaerere voluptatem, et cum
tibi sit ratio cum male se habentibus atque aegris, sonos auribus infundere
dulciores, non medi cinam vulneribus admovere.
7.Quamquam si verum
spectes, nullus sermo natura est integer, vitiosus similiter nullus. Quaenam
est enim ratio naturalis aut in mundi constitutionibus lex scripta, ut hic
paries dicatur et haec sella, cum neque sexus habeant femininis generibus
masculinisque discretos neque quisquam docere doctissimus me possit ipsum hic
et haec quid sint aut cur ex his unum sexum virilem designet, femininis
generibus id quod sequitur adplicetur.
8. Humana ista sunt
placita et ad usum sermonis faciendi nòn sane omnibus necessaria: nam et haec
paries forsitan et hic sella dici sine ulla reprehensione potuissent, si ab
initio sic dici placuisset et a sequentibus saeculis communi esset in
sermocinatione servatum.
9. Et tamen o isti,
qui pollutas res nostras vitiorum criminamini foeditate, stribiligines et vos
istas libris illis in maximis atque admirabilibus non habetis?
10. Nonne aliud haec
utria aliud dicitis hos utres, caelus et caelum, non item pileus et pileum, non
item crocus et crocum, non item fretus et fretum? Non item apud vos est positum
hoc pane et hic panis, hic sanguis et hoc sanguen, candelabrum et iugulum
ratione eadem iugulus et candelaber?
11. Nam si singula
nomina non possunt genera plura habere quam singula neque eadem possunt huius
esse generis et illius, genus enim transire genus in alterum non potest, tam
peccat qui genera masculina femininis pronuntiat legibus quam ab eo peccatur
qui articulos masculinos femininis generibus anteponit.
12. Atqui vos
conspicimus et res masculinas <feminine> et femineas masculine et quas
esse dicitis neutras et illo et hoc modo sine ulla discretione depromere.
13. Aut igitur nulla
est culpa indifferenter his uti et frustra nos dicitis soloecismorum
obscenitate deformes, aut si certum est singula quibus debeant rationibus explicari,
in similibus vitiis vos quoque versamini, quamvis Epicados omnes, Caesellios
Verrios Scauros teneatis et Nisos.
1. ''Sed
si deus, inquiunt, fuit Christus, cur forma est in hominis visus et cur more
est interemptus humano?''.
2. - An
aliter potuit invisibilis illa vis et habens nullam substantiam corporalem
inferre et commodare se mundo, conciliis interesse mortalium, quam ut aliquod
tegmen materiae solidioris adsumeret, quod oculorum susciperet iniectum et ubi
se figere ineptissimae posset contemplationis obtutus?
3. Quis
est enim mortalium qui quiret eum videre, quis cernere, si talem voluisset
inferre se terris qualis ei primigenia natura est et qualem se ipse in sua esse
noluit vel qualitate vel numine?
4.
Adsumpsit igitur hominis formam et sub nostri generis similitudine potentiam
suam clausit, ut et videri posset et conspici, verba faceret et doceret atque
omnis exequeretur res eas propter quas in a mundum venerat faciendas, summi
regis imperio et dispositione servatis.
|