Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. LXI-LXIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LXI-LXIII

LXI.

1. ''Quid enim, dicit, rex summus ea quae in mundo facienda esse decreverat sine homine simulato non quibat efficere?''. - Si oporteret ita fieri quemadmodum dicitis, ita fortasse fecisset; quia non oportuit, aliter fecit.

2. Quare isto voluit et illo genere noluit, latent [aliter] involutae et vix ullis comprehensibiles causae, quas accipere fortasse potuisses, si non esses iamdudum ad non accipiendum paratus et prius te formares ad non credendi frontem quam tibi esset exositum id quod novisse atque audire conquireres.

LXII.

1. ''Sed more est hominis interemptus''. - Non ipse: neque enim cadere divinas in res potest mortis occasus nec interitionis dissolutione dilabi id quod est unum et simplex nec ullarum partium congregatione conpactum.

2. ''Quis est ergo visus in patibulo pendere, quis mortuus?''. - Homo quem induerat et secum ipse portabat.

3. ''Incredibile dictu est et caecis obscuritatibus involutum''. - Si velis, non caecum est et similitudine proxima constitutum. Si quo tempore Sibylla praesagia, oracula illa depromens, fundebat vi ut dicitis Apollinis plena, ab impiis esset caesa atque interempta latronibus: numquid Apollo diceretnr in ea esse occisus?

4. Si Bacis, si Helenus, Marcius aliique similiter vates hariolantes essent vita et luce privati: nurmquid aliquis diceret lege eos humanitatis extinctos qui illorum per ora loquentes vias rerum postulantibus explicabant?

5. Mors illa quam dicitis adsumptio hominis fuit non ipsius, gestaminis non gestantis, quam nec ipsam perpeti succubuisset vis tanta, si non agenda res esset et inexplicabilis ratio fati clausis patefacienda mysteriis.

LXIII.

1. ''Quae sunt ista, inquies, clausa atque obscura mysteria?''. - Quae nulli nec homines scire nec ipsi, qui appellantur dii mundi, parte queunt aliqua suspicionis atque opinationis attingere, nisi quos ipse dignatus est cognitionis tantae inpertire muneribus et in abditos recessus thesauri interioris inducere.

2. Vides enim, si nollet inferri sibi a quoquam manus, summa illi fuisse contentione nitendum, ut hostes ab se suos vel potestate universa prohiberet?

3. Qui caecis restituerat lumina, is efficere si deberet non poterat caecos? qui debilibus integritatem, is debiles reddere difficultati habuit aut labori? qui claudos praecipiebat incedere, is motus conligare membrorum nervorum duritia nesciebat? qui extrahebat ab tumulis mortuos, huic arduum fuerat letum cui vellet indicere?

4. Sed quia fieri ratio ea quae fuerant destinata poscebat et hic in ipso mundo nec modo quám gestum est alio, inaestimabilis illa atque incredibilis lenitas iniurias in se hominum puerilibus pro ineptiis ducens manus in se porrigi ab inmanibus passa est durissimisque latronibus nec reputandum putavit quid illorum dissignasset audacia, dummodo suis ostenderet, quid ab sese expectare deberent.

5. Cum enim de animarum periculis multa, multa de illarum contra <salute> insinuaret, magister, atque auctor ad officiorum convenientium fines suas leges et constituta direxit: non superbiae fastum comminuit, non libidinum extinxit flammas, non hiatum compressit aviditatis, non tela extorsit e manibus atque omnia seminaria totius vitiositatis abscidit?

6. Ipse denique non lenis, non placidus, non accessu facilis, non familiaris adfatu, non humanas miserias indolescens omnes omnino crucibus et corporalibus adfectos malis, morbis, unica illa benignitate miseratus reddidit et restituit sanitati?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License