1. Quid
ergo vos subigit, quid hortatur maledicere conviciari inexpiabiles cum eo
conserere simultates quem redarguere, quem tenere nemo omnium possit ullius
facinoris in reatu?
2.
Tyrannos ac reges vestros, qui postposito deorum metu donaria spoliant
populanturque templorum, qui proscriptionibus exilis caedibus nudant
nobilitatibus civitates, qui matronarum pudorem ac virginum vi subruunt atque
eripiunt licentiosa, appellatis indigetes atque divos, et quoscodiis acrioribus
conveniebat a vobis carpi, pulvinaribus aris templis atque alio mactatis cultu
ludorum et celebritate natalium.
3. Nec non et illos
omnes, qui conscriptione voluminum multiformi maledictis mordacibus carpunt publicos
mores, qui luxurias ac vitas vestras secant urunt dilacerant, qui sui temporis
posteris notas scriptorum perpetuitate prolatant: qui matrimonia persuadent
habenda esse communia, qui cum pueris cubitant formonsis lascivientibus nudis,
qui pecudes vos esse, qui fugitivos, qui exules, qui vilissimae servos notae,
furiosos praedicant et insanos, admirantes plaudentes ad caeli sustollitis
sidera, bybliothecarum reponitis in arcanis, quadrigis et statuis muneramini et
quantum est in vobis velut quadam aeternitate donatis inmortalium
testificatione titulorum:
4. solum Christum
conpellare dilacerare, potestis si deum, vultis, immo solum si liceat beluarum
agrestium ritu cruentis oribus mandere, comminutis cum ossibus transvorare.
5. Quodnam quaeso ob
meritum dicite, evius ob peccati culpam? Quid ab eo conmissum est, quod tenorem
inflecteret recti et in odia vos aspera furialibus stimulis concitaret? Quia
animarum vestrarum custodem se missum solo indicavit ab rege, quia vobis
inmortalitatem ferre, quam vos habere confiditis humanis paucorum
adseverationibus suasi?
6. Quodsi esset apud
vos certum falsa illum dicere, spes etiam vanissimas polliceri, nec sic video
fuisse causam, cur eum deberetis odisse, cur hostili animadversione damnare,
immo, si animus vobis clemens fuisset et mitis, vel propter id solum eum
deberetis amplecti, quod optabilia vobis sponderet et prospera, quod bonarum
esset nuntius rerum, quod ea praedicaret quae nullius animum.laederent,
securioris quinimmo expectationis implerent.
1.
O ingratum et impium saeculum, o in privatam perniciem incredibili pectoris obstinatione
pravatum.
2.
Si aliquis ad vos medicus ex summotis venisset et numquam vobis regionibus
cognitis rmedicamen pollicens tale quod a vestris corporibus omnia omnino
prohiberet morborum et valetudinum genera: non certatim omnes accurreretis, non
blanditiis omnibus atque honoribus fotum familiaria susciperetis in moenia, non
illud medicaminis genus optaretis esse certissimum, non verum, quod immunes vos
fore ab tam innumeris vexationibus corporum usque ad ultimos fines sponderet
aetatis?
3. Et licet ambigua
res esset, committeretis vos tamen nec potionem incognitam dubitaretis haurire
spe salutis proposita atque amore incolumitatis incensi.
4. Eluxit atque
apparuit Christus rei maximae nuntiator, auspicium faustum portans et
praeconium salutare credentibus.
5. Quaenam est ista
crudelitas, inhumanitas quae tanta, quinimmo, ut verius eloquar, fastidium,
supercilium, nuntiatorem muneris et portitorem tanti non tantum verborum
maledictionibus scindere, verum etiam bello gravi atque omnibus persequi
telorum effusionibus et ruinis?
6. Non placent ea quae
dicit et cum offensionibus audiuntur a vobis: pro ludicris ea vaticinationibus
computate. Stolidissimas res loquitur et fatua dona promittit: ridete ut
sapientes vos viri et in suis erroribus fatuitantem relinquite volutari.
7. Quaenam est haec
feritas, ut repetamus quae dicta sunt saepius, quae libido tam carnifex,
inexiabile bellum indicere nihil de te merito, dilacerare si detur eum velle
per viscera, qui non modo nullum intulerit malum nulli sed aequaliter benignus
hostibus diceret, quidnam his salutis deo portaretur a principe, quid esset
facto opus ut interitum fugerent et immortalitatem consequerentur ignotam?
8. Cumque novitas
rerum et inaudita promissio audientium turbaret mentes et credulitatem faceret
haesitare, virtutum omnium dominus atque ipsius mortis extinctor hominem suum
permisit interfici, ut ex rebus consequentibus scirent in tuto esse spes suas
quas iamdudum acceperant de animarum salute nec periculum mortis alia se posse
ratione vitare.
|