I.
1. Hoc
in loco tribui si ulla facultas posset, vellem cum his omnibus quibus nomen
invisum est Christi ab instituta principaliter defensione deverticulo paulisper
facto talia verba miscere:
2. ''Si
nullam esse ducitis contumeliam respondere aliquid interrogatos, edissertate
nobis et dicite: quid rei, quid causae est, quod tam gravibus insectamini
Christum bellis, vel quas eius continetis offensas, ut ad eius nominis
mentionem rabidorum pectorum effervescatis ardoribus?
3.
Numquid regiam sibi vindicans potestatem terrarum orbem cunctum legionibus
infestissimis occupavit et pacatas ab exordio nationes alias delevit ac
sustulit alias sibi parere cervicibus compulit subiugatis?
4.
numquid ardoribus avaritiae flagrans universas opes illas, quibus se genus
humanum studiose contendit impleri, possessionis suae mancipio vindicavit?
5.
numquid libidinum cupiditatibus gestiens pudicitiae repagula vi fregit aut
alienis furtim insidiatus est matrimoniis?
6.
numquid adrogantiae supercilio tumidus iniurias et contumelias passim sine
ullius personae discriminibus inrogavit?''.
1. ''Et non in cunctos
et lumen praetenderit vitae et periculum ignorationis amoverit?''.
2. - Qui si dignus non
esset, cui auscultare deberetis et credere, vel hoc ipso fuerat non aspernandus
a vobis, quod salutaria vobis ostenderet, quod vias vobis ad caelum et vota
immortalitatis optaret.
3. ''At enim odio
dignus est, quod ex orbe religiones expulit, quod ad deorum cultum prohibuit
accedi''.
4. - Ergone ille
religionis extinctor et impietatis auctor arguitur, qui veram in orbe
religionem induxit, qui hominibus caecis et revera in impietate degentibus
pietatis aperuit ianuas et cúi se summitterent indicavit?
5. An ulla est religio
verior officiosior o potentior iustior, quam deum principem nosse, scire deo
principi supplicare, qui bonorum omnium solus caput et fons est, perpetuarum
pater fundator et conditor rerum, a quo omnia terrena cuncta que caelestia.
animantur motu inriganturque vitali, et qui si non esset, nulla profecto res
esset quae aliquod nomen substantiamque portaret.
1. Nisi forte
dubitatis, an sit iste de quo loquimur imperator, et magis esse Apollinem
creditis, Dianam Mercurium Martem.
2. Da
verum iudicium et haec omnia circumspiciens quae videmus magis an sint dii
ceteri dubitabit quam in deo cunctabitur, quem esse omnes naturaliter scimus,
sive cum exclamamus ''o deus'', sive cum illum testem deum constituimus
improborum et quasi nos cernat faciem sublevamus ad caelum.
3. ''Sed
minoribus supplicare diis homines vetuit''. - Dii enim minores qui sint aut ubi
sint scitis? Perstrinxit vos
aliquando suspicio illorum aut mentio, ut merito feratis indigne abrogatos his
cultus et honoris inpertitione viduatos?
4. Quod si non mentis
elatio et typhus qui appellatur a Graecis obstaret atque officeret vobis,
iamdudum scire potuissetis, quid aut quare prohibuerit fieri, intra fines quos
stare religionem voluerit veram, quantum vobis periculum nasceretur ex eo quod
putaretis obsequio vel ex quibus malis emergeretis, si insidioso renuntiaretis
errori.
|