Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

VII.

1. Atque ipsi penitus perspicitis vos ipsos, si quando de rebus disceptatis obscuris et naturalia pergitis reserare secreta, et ipsa quae dicitis, quae adseveratis, quae capitali plerumque contentione defenditis, nescire vos et unumquemque suspiciones suas < pro > probatis et comprehensis pertinaci obluctatione tutari.

2. Quid enim, si verum perspiciam, etiamsi omnia saecula in rerum investigatione ponantur, scire per nos possumus, quos ita caecos et superbos nescio quae res protulit et concinnavit invidia, ut, cum nihil sciamus omnino, fallamus nos tamen et in opinionem scientiae sub inflati pectoris tumore tollamur?

3. Ut enim divina praeteream et naturali obscuritate res mersas, potest quisquam explicare mortalium, id quod Socrates ille conprehendere nequit in Phaedro,3 homo quid sit aut unde sit, anceps varius mobilis pellax multiplex multiformis,

4. in quos usus prolatus sit, cuius sit excogitatus ingenio, quid in mundo faciat, cur malorum tanta experiatur examina,

5. utrumne illum tellus uliginis alicuius conversa putore tamquam vermes animaverit, tamquam mures, an fietoris alicuius et fabricatoris manu liniamenta haec eorporis atque oris acceperit formam?

6. Potest, inquam, scire in medio haec posita atque in sensibus constituta communibus, quibus causis mergamur in somnos, quibus evigilemus, quibus modis fiant insomnia, quibus visa:

7. immo quod ambigit in Theaeteto Plato4 vigilemus aliquando an ipsum vigilare quod dicitur somni sit perpetui portio, et quod agere videamur, insomnium;

8. cum videre nos dicimus, radiorum et luminis intentione videamus an rerum imagines advolent et nostris in pupulis sidant; utrum sapor in rebus sit an palati contagionibus fiat quibus ex causis pili nigrorem ingenitum ponant neque omnes pariter sed paulatim adiciendo canescant;

9. quid sit quod humores universi unum corpus efficiant mixtione, solum oleum respuat immersionem in se pati, sed in suam naturam impenetrabile semper perspicue colligatur;

10. ipse denique animus, qui inmortalis a vobis et deus esse narratur, cur in aegris aeger sit, in infantibus stolidus, in senectute defessus delira effutiat et insana?

11. Quorum infirmitas et inscientia miserabilis hoc magis est, ut cum fieri possit ut veri aliquid aliquando dicamus, et hoc ipsum nobis incertum sit, an veri aliquid dixerimus.

VIII.

1. Et quoniam ridere nostram fidem consuestis atque ipsam credulitatem facctis iocularibus lancinare, dicite, o festivi et meraco sapientiae tincti et saturi potu, estne operis in vita negotiosum aliquod atque actuosum genus, quod non fide praeeunte suscipiant sumant atque adgrediantur actores?

2. Peregrinamini, navigatis non domum vos credentes peractis negotiationibus remeaturos? Terram ferro scinditis atque oppletis seminum variètate non credentes vos frugem percepturos esse vicibus temporariis?

3. Coniugalia copulatis consortia non futura esse credentes casta et officiosi foederis in maritos? Liberorum susceptatis prolem non incolumem credentes fore et per gradus aetatis venturam senectutis ad metas?

4. Aegritudines corporum medicorum committitis manibus non credentes morbos posse mitigata asperitate leniri? Bella cum hostibus geritis non victoriam vos credentes proeliorum successionibus relaturos?

5. Veneramini deos et colitis non credentes illos esse et propitias aures vestris supplicationibus accommodare?

IX.

1. Quid? illa de rebus ab humana cognitione sepositis, quae conscribitis ipsi, quae lectitatis, oculata vidistis inspectione et manibus tractata tenuistis? nonne vestrum quicumque est huic vel illi credit auctoribus? non quod sibi persuaserit quis verum dici ab altero velut quadam fidei astipulatione tutatur?

2. Qui cunctarum <rerum> originem <ignem> esse dicit aut aquam, non Thaleti aut Heraclito credit? qui causam in numeris ponit, non Pythagorae Samio, non Archytae?

3. qui animam dividit et incorporales constituit formas, non Platoni Socratico? qui quintum elementum principalibus adplicat causis, non Aristoteli Peripateticorum patri? qui ignem minatur mundo, et venerit cum tempus arsurum, non Panaetio Chrysippo Zenoni?

4. qui individuis corporibus mundos semper fabricatur et destruit, non Epicuro Democrito Metrodoro? qui nihil ab homine comprehendi <autumat> atque omnia caecis obscuritatibus involuta, non Arcesilae, Carneadi, non alicui denique Academiae veteris recentiorisque cultori?




3 Plat. Phaedr. 230.

4 Plat. Theaet. 158 b.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License