1. Ipsi
demus principes et praedictarum patres sententiarum, nonne ea quae dicunt suis
credita suspicionibus dicunt? Vidit enim Heraclitus res ignium conversionibus
fieri, concretione aquarum Thales, Pythagoras numeros coire, incorporales
formas Plato, individuorum Democritus concursiones? Aut illi, qui autumant
nihil posse omnino conprehendi, an sit verum quod dicunt sciunt, ut ipsum quod
definiunt veritatis esse intellegant pronuntiatum?
2. Cum
igitur comperti nihil habeatis et cogniti omniaque illa quae scribitis et
librorum comprehenditis milibus credulitate adseveretis duce, quaenam haec est
iudicatio tam iniusta, ut nostram derideatis fidem, quam vos habere conspicitis
nostra in credulitate communem?
3. ''Sed
sapientibus vos viris omnibusque instructis disciplinarum generibus creditis''.
- Nempe illis, qui nihil sciscunt nec pronuntiant unum, qui pro suis sententiis
bella cum adversantibus conserunt et pervicacia semper digladiantur hostili,
qui cum alter alterius labefactant destruunt convelluntque decreta, cuncta
incerta fecerunt nec posse aliquid sciri ex ipsa dissensione monstrarunt.
1. Sed
officiant haec <nihil> nihilque impediant, plurimum quominus eis credere
atque auscultare debeatis: et quid est, quod in hac parte aut vos plurimum
habeatis aut nos minus?
2. Vos Platoni, vos
Cronio, vos Numenio vel cui libuerit creditis: nos credimus et adquiescimus
Christo.
3. Iniquitas haec quanta
est, ut cum utrique auctoribus stemus sit que nobis et vobis unum et socium
credere, vobis velitis dari quod ita ab illis dicatur accipere, nos ea quae
proferuntur a Christo audire et spectare nolitis?
4. Atquin si causas
causis, partes partibus voluerimus aequare, magis nos valemus ostendere quid in
Christo fuerimus secuti quam in philosophis quid vos.
5. Ac nos quidem in
illo secuti haec sumus: opera illius magnifica potentissimasque virtutes, quas
variis edidit exhibuitque miraculis, quibus quivis posset ad necessitatem
credulitatis adduci et iudicare fideliter non esse quae fierent hominis sed
divinae alicuius atque incognitae potestatis.
6. Vos in philosophis
virtutes secuti quas estis, ut magis vos illis quam nos Christo oportuerit
credere? Quisquamne illorum aliquando verbo uno potuit aut unius imperii
iussione non dicam maris insanias aut tempestatum furores prohibere, compescere,
non caecis restituere lumina aut sine luminibus natis dare, non ad vitam
revocare defunctos, non annosas dissolvere passiones: sed quod levissimum multo
est, fervunculum, scabiem aut inhaerentem spinulam callo una interdictione
sanare?
7. Non quo illos
negemus aut morum esse integritate laudabiles aut non omni genere studiorum et
disciplinarum paratos; nam et verbis eos luculentissimis scimus loqui et
compositionibus fluere levigatis, concludere acutissime syllogismos, ordinare
sequaciter inductiones, suas reddere definitionibus formulas, partiri,
dividere, multa dicere de numerorum generibus, multa de musicis, geometricas
res etiam suis scitis et praeceptionibus explicare.
8. Sed
quid istud ad causam? numquid enthymemata syllogismi resque aliae similes scire
illos veritatem spondent aut ea re digni sunt quibus necessario debeat rebus de
obscurissimis credi? Personarum contentio non est eloquentiae viribus
set gestorum operum virtute pendenda. Ille <non> est dicendus auctor bonus, qui sermonem candidule
prompsit, sed qui quod pollicetur divinorum operum prosequitur sponsione.
1.
Argumenta vos nobis et suspicionum argutias proferatis: quibus ipse si Christus
- cum pace hoc eius et cum venia dixerim - populorum in conventibus uteretur,
quis adquiesceret, quis audiret, quis eum promittere aperte aliquid iudicaret,
aut quis cassa et nuda iactantem, quamvis esset inprudens et facilitatis
stolidae, sequeretur?
2.
Virtutes sub oculis positae et inaudita illa vis rerum, vel quae ab ipso
fiebant palam vel ab eius praeconibus celebrabantur in orbe toto, ea subdidit
adpetitionum flammas et ad unius credulitatis adsensum mente una concurrere
gentes et populos fecit et moribus dissimillimas nationes.
3.
Enumerari enim possunt atque in usum computationis venire ea quae in India
gesta sunt, apud Seras Persas et Medos, in Arabia, Aegypto, in Asia, Syria,
apud Galatas Parthos Phrygas, in Achaia Macedonia Epiro, in insulis et
provinciis omnibus quas sol oriens atque occidens lustrat, ipsam denique apud
dominam Romam, in qua cum homines sint Numae regis artibus atque antiquis
superstitionibus occupati, non distulerunt tamen res patrias linquere et
veritati coalescere Christianae.
4.
Viderant enim currum Simonis magi et quadrigas igneas Petri ore difflatas et
nominato Christo evanuisse: viderant, inquam, fidentem dis falsis et ab eisdem
metuentibus proditum pondere praecipitatum suo cruribus iacuisse praefractis,
post deinde perlatum Brundam cruciatibus et pudore defessum ex altissimi
culminis se rursum praecipitasse fastigio.
5. Quae
omnia vos gesta neque scitis neque scire voluistis neque umquam vobis
necessaria iudicastis, ac dum vestris fiditis cordibus et quod typhus est
sapientiam vocatis, dedistis circumscriptoribus locum, illis, inquam, noxiis,
quorum nomen interest obsolefieri Christianum, superfundendi caligines atque
obscurandi res tantas, eripiendae vobis fidei subiciendique contemptus, ut,
quia sibi praesentiunt finem pro meritis imminere, vobis quoque immitterent
causam, per quam periculum adire possetis et viduari benignitate divina.
|