1.
Interea tamen o isti, qui admiramini, qui stupetis doctorum et philosophiae
scita, ita non iniustissimum ducitis inequitare, inludere tamquam stulta nobis
et bruta dicentibus, cum vel ea vel talia repperiamini et vos dicere quae nobis
dici pronuntiari que ridetis?
2. Nec
mihi cum his sermo est qui per varia sectarum deverticula dissipati has atque
illas partes opinionum diversitate fecerunt: vos, vos appello qui Mercurium,
qui Platonem Pythagoram que sectamini, vosque ceteros, qui estis unius mentis
et per easdam vias placitorum inceditis unitate.
3.
Audetis ridere nos, quod patrem rerum ac dominum veneramur et colimus quodque
illi dedamus et permittamus spes nostras?
4. Quid
Plato vester in Theaeteto5 ut eum potissimum nominem, nonne animo
fugere suadet e terris et circa illum semper quantum fieri potis est
cogitatione ac mente versari?
5.
Audetis ridere nos, quod mortuorum dicamus resurrectionem futuram, quam quidem
nos dicere confitemur sed a vobis aliter quam sentiamus audiri?
6. Quid
in Politico idem Plato?6 nonne cum mundus occeperit ab occiduis
partibus exoriri et in cardinem vergere qui orientis est solis, rursus
erupturos homines telluris e gremio scribit senes canos decrepitos et cum anni
coeperint accedere longiores per eosdem gradus quibus hodic crescitur ad
incunabula infantiae desituros?
7.
Audetis ridere nos, quod animarum nostrarum provideamus saluti id est ipsi
nobis? quid enim sumus homines nisi animae corporibus clausae? Vos enim non
omnes pro illarum geritis incolumitatibus curas? non quod vitiis omnibus et
cupiditatibus abstinetis, metus ille vos habet ne velut trabalibus clavis
adfici corporibus haereatis?
8. Quid
illi sibi volunt secretarum artium ritus, quibus adfamini nescio quas
potestates, ut sint vobis placidae neque ad sedes remeantibus patrias obstacula
impeditionis opponant?
1.
Audetis ridere nos, cum gehennas dicimus et inextinguibiles quosdam ignes, in
quos animas deici ab earum hostibus inimicisque cognovimus?
2. Quid
Plato idem vester in eo volumine, quod de animae immortalitate
conposuit7 non Acherontem, non Stygem, non Cocytum fluvios et
Pyriphlegethontem nominat, in quibus animas adseverat volvi mergi exuri? Et homo prudentiae non pravae et examinis
iudiciique perpensi rem inenodabilem suscipit, ut cum animas dicat immortales
perpetuas et ex corporali soliditate privatas, puniri eas dicat tamen et
doloris adficiat sensu.
3. Quis autem hominum
non videt quod sit immortale, quod simplex, nullum posse dolorem admittere,
quod autem sentiat dolorem, immortalitatem habere non posse? Nec tamen eius
auctoritas plurimum a veritate declinat. Quamvis enim vir lenis et benivolae
voluntatis inhumanum esse crediderit capitali animas sententia condemnare, non
est tamen absone suspicatus iaci eas in flumina torrentia. flammarum globis et
caenosis voraginibus taetra.
4.
Iaciuntur enim et ad nihilum redactae interitionis perpetuae frustratione
vanescunt.
5. Sunt
enim mediae qualitatis, sicut Christo auctore compertum est, et interire quae
possint deum si ignoraverint, vitae et ab exitio liberari, si ad eius se minas
atque indulgentias adplicarint, et quod ignotum est pateat.
6. Haec
est hominis mors vera, haec nihil residuum faciens - nam illa quae sub oculis
cernitur animarum est a corporibus diiugatio, non finis abolitionis extremus -
haec inquam est hominis mors vera, cum animae nescientes deum per longissimi
temporis cruciatum consumentur igni fero, in quem illas iacient quidam
crudeliter saevi et ante Christum incogniti et ab solo sciente detecti.
1. Quare
nihil est quod nos fallat, nihil quod nobis polliceatur spes cassas, id quod a
novis quibusdam dicitur viris et inmoderata sui opinione sublatis, animas immortales
esse, domino rerum ac principi gradu proximas dignitatis, genitore illo ac
patre prolatas, divinas sapientes doctas neque ulla iam corporis attrectatione
contiguas.
2. Quod
quia verum et certum est, et a perfecto sumus inemendabili perfectione prolati,
inculpabiles et ideo inreprehensibiles vivimus, boni iusti et recti,
vitiositatis nullius rei, nulla cupiditas nos vincit, nulla libido dehonestat,
virtutum omnium servamus atque integramus tenorem.
3. Et
quia uno ex fonte omnium nostrum defluunt animae, idcirco unum conveniensque
sentimus, non moribus, non opinionibus discrepamus, idem omnes novimus nec,
quot in orbe sunt homines, non sunt sententiae totidem neque infinita varietate
discretae.
|