1. Ac
dum ad corpora labimur et properamus humana, ex mundanis circulis secuntur nos
causae, quibus mali simus et pessimi, cupiditatibus atque iracundia ferveamus,
exerceamus in flagitiis vitam et in libidinem publicam venalium corporum
prostitutione damnemur.
2. Et
quemadmodum se possunt incorporalibus corpora coniungere aut a deo principe res
factae ab infirmioribus causis ad vitiorum dehonestamenta traduci?
3.
Vultis homines insitum typhum superciliumque deponere, qui deum vobis
adsciscitis patrem et cum eo contenditis immortalitatem habere vos unam?
4.
Vultis quaerere pervestigare rimari, quid sitis vos ipsi, cuius sitis,
censeamini quo patre, quid in mundo faciatis, quanam ratione nascamini, quo
pacto prosiliatis ad vitam?
5.
Vultis favore deposito cogitationibus tacitis pervidere animantia nos esse aut
consimilia ceteris aut non plurima differitate distantia?
6. Quid
est enim, quod nos ab eorum indicet similitudine discrepare? Vel quae in nobis
eminentia tanta est, ut animantium numero dedignemur adscribi?
7. Ex
ossibus illis fundata sunt corpora et nervorum conligatione devincta: et nobis
comparili ratione ex ossibus fundata sunt corpora et nervorum conligatione
devincta.
8. Auras accipiunt
naribus et per anhelitum reciprocatas reddunt: et nos spiritum consimiliter
ducimus et respiramus commeatibus crebris.
9. Femininis generibus
masculinisque distincta sunt: in totidem et nos sexus nostro sumus ab auctore
formati. Edunt per uteros fetus et corporalibus conciliis procreant; et nos
corporum coniugationibus nascimur et ex alveis fundimur atque emittimur matrum.
10. Cibo sustentantur
et potu et superfluas foeditates inferioribus egerunt abiciuntque posticis: et
nos cibo sustentamur et potu et quod natura iam respuit per eosdem effundimus
tramites.
11. Cura illis est
omnibus famem prohibere mortiferam et necessario invigilare pro victu: quid
aliud nos tantis agimus in occupationibus vitae, nisi ut ea quaeramus quibus
famis periculum devitetur et infelix sollicitudo ponatur?
12. Morbos illa et
inedias sentiunt et ad ultimum senectute solvuntur: quid enim? nos immunes
malis ab his sumus et non eadem ratione morborum incommoditatibus frangimur et
senectutis destruimur tabe?
13. Quod si et illud
est verum, quod in mysteriis secretioribus dicitur, in pecudes atque alias
beluas ireanimas improborum, postquam sunt humanis corporibus seiunctae,
manifestius comprobatur vicinos nos esse neque intervallis longioribus disparatos.
Siquidem res eadem nobis et illis est una, per quam esse animantia dicimur et
motum agitare vitalem.
1. ''Sed
rationales nos sumus et intellegentia vincimus genus omne mutorum''. - Crederem
istud verissime dici, si cum ratione et consilio cuncti homines viverent,
servarent officiorum tenorem, abstinerent ab inlicitis sese, negotia turpia non
adirent, neque quisquam pravitate consilii atque ignorantiae caecitate
contraria sibimet atque inimica deposceret.
2.
Vellem tamen scire quaenam sit haec ratio, per quam sumus potiores animalium
generibus cunctis.
3. Quia
nobis domicilia fecimus, quibus possimus hiemalia frigora et aestatis
flagrantias evitare?
4. Quid,
animantia cetera huius rei providentiam non habent? Nonne alia cernimus
opportunissimis sedibus nidulorum sibi construere mansiones, alia se saxis et
rupibus tegere et communire suspensis, excavare alia telluris sola et in
fossibilibus foveis tutamina sibimet et cubilia praeparare?
5.
Quodsi ministras manus illis etiam donare parens natura voluisset, dubitabile
non foret, quin et ipsa construerent moenium alta fastigia et artificiosas
excuderent novitates. Tamen in his ipsis quae rostris atque unguibus faciunt,
multa inesse conspicimus rationis et sapientiae simulacra, quae homines imitari
nulla meditatione possimus, quamvis sint nobis opifices manus atque omni genere
perfectionis artifices.
1.
''Vestem illa non norunt, sellas naves atque aratra conpingere nec denique
superlectilem ceteram quam familiaris usus exposcit''. - Non sunt ista
scientiae munera sed pauperrimae necessitatis inventa. Neque cum animis artes
caeli ex penetralibus ceciderunt, sed exquisitae et natae sunt in terris hic
omnes et cum processu temporum paulatim meditatione conflatae.
2.
Quodsi haberent scientias animae, quas genus et habere divinum atque immortale
condignum est, ab initio homines cuncti omnia scirent nec saeculum essct ullum,
quod artis esset ignarum alicuius aut rerum experientia non paratum. - Nunc vero
inops vita et multarum indigens rerum fortuita conspiciens quaedam commodule
provenire, dum imitatur experitur et temptat, dum labitur reformat immutat, ex
adsidua reprehensione parvas et concinnavit scientiolas artium et ad unum
exitum temporibus plurimis coemendata perduxit.
|