1.
Quodsi homines penitus aut ipsos se nossent aut intellectum dei suspicionis
alicuius acciperent aura, numquam sibi adsciscerent divinam immortalemque
naturam nec existimarent quiddam magnificum se esse, quia sibi craticulas
trulleos creterrasque fecerunt, quia subuculas suppara laenas lacernulas
trabeas cultros loricas et gladios, quia rastrs securiculas vomerem.
2.
Numquam, inquam, crederent typho et adrogantia sublevati prima esse se numina
et aequalia principis summitati, quia grammaticam musicam oratoriam pepererunt
et geometricas formulas: in quibus artificiis quidnam insit admirabile non
videmus, ut ex eorum inventione credatur esse animas potiores et sole et
sideribus cunctis, hunc totum, cuius membra sunt haec, mundum et dignitate et
substantia praeterire.
3. Quid
enim aliud se spondent vel insinuare posse vel tradere, quam ut regulas nominum
differentiasque noscamus, ut intervalla in vocum sonis, ut loquamur suadenter
in litibus, ut terrarum continentias metiamur?
4. Quae
si secum animae divinis ex regionibus adtulissent, ea esset necessarium scire
omnis, ea iamdudum in omni orbe tractarent neque ullum hominum repperiretur
genus, quod non esset his omnibus aequaliter atque uniformiter eruditum.
5. Nunc
vero in mundo quotusquisque est musicus dialecticus et geometres, quotus orator
poeta grammaticus? Ex quo apparet, ut saepius dictum est, inventa haec esse
locorum necessitate ac temporum neque divinas eruditas advolavisse huc animas,
quod neque omnes doctae sint neque discere omnes possint, at sint in his
plurimae acuminis obtunsioris et bardi et ad discendi studium plagarum
coercitione cogantur.
6.
Quodsi ea quae discimus reminiscentias esse constaret, ut antiquis opinionibus
scitum est, conveniebat nos omnes ab una veritate venientes unum nosse unumque
reminisci, non habere diversas, non plurimas dissidentisque sententias; nunc
vero cum singuli aliud atque aliud adseramus, manifestum et promptum est nihil
nos adtulisse de caelo, sed hic nata addiscere o et suspicionibus coalita
vindicare.
1. Et ut
vobis clarius manifestiusque monstremus, cuius sit pretii homo, quem simillimum
creditis potentiae superioris existere, concipite animis hanc imaginem vestris
et, quod fieri si adgrediamur potest, tamquam si simus adgressi, similitudinis
adsumptione teneamus.
2. Sit
igitur nobis tellure in effossa locus habitabilis formam cubilis efficiens,
tecto et parietibus clausus, non algidus in frigore, non fervoris nimii in
calore, sed ita temperatus et medius ut nec frigoris sensum nec ardorem validum
perpetiamur aestatis.
3. In
hunc sonus omnino nullius incidat vocis, non avis, non bestiae, non
tempestatis, non hominis, non denique fragoris alicuius aut concrepantis
terribiliter caeli. Excogitemus deinde quemadmodum lumen accipiat: non ex inlato
igni neque ex sole conspecto sed nothum aliquid fiat, quod imaginem luminis
caligine interposita mentiatur; ianua non una sit nec sit introitus rectus,
adeatur inflexibus flexuosis nec recludatur aliquando, nisi cum necessaria
ratio postularit.
1. Nunc
quoniam imagini praeparavimus sedem, accipiamus deinceps mox aliquem natum et
in loci illius hospitium, quod habeat rem nullam et sit inane ac vacuum,
Platonica licet aut Pythagorea progenie aut horum alicuius, qui acuminis
perhibentur fuisse divini aut ex deum responsis sapientissimi nuncupati.
2. Quod
cum actum fuerit, nutriri ut debeat sequitur et alimoniis convenientibus
educari. Adhibeamus igitur et nutricem, quae semper ad eum nuda, semper silens
accedat, verbum nullum faciens nec in sermonis alicuius <usus> ora et
labra diducat, sed cum mammas dederit et consequentia supplerit officia, datum
quieti linquat et ante fores clausas dies noctesque continuet: poscit enim
plerumque res, nutricias adesse curas et observari temporarios motus.
3. At
vero cum coeperit solidioribus cibis infans debere fulciri, nutrice inferantur
ab eadem, veste ut diximus posita et tenore reticentiae servato. Ipse autem qui
infertur cibus sit unus atque idem semper, nihil materia differens nec per
varios redintegratus sapores, sed aut fitilla de milio aut sit panisex farre
aut, ut saecula imitemur antiqua, ex cinere caldo glandes aut ex ramis
agrestibus baculae.
4. Potio
autem vini sit prorsus incognita nec sedandae aliud admoveatur siti quam liquor
purus e fontibus caldore ignis intactus et, si fieri potis est, manibus
subministratus cavis. Fiet enim familiaris e more consuetudo in naturam
versa nec adpetitio porrigetur ulterius, esse amplius nesciens quod petatur.
|