1.
Quorsum igitur haec spectant? Ut, quoniam creditum est animas divinas a deo
immortales esse et ad hominum corpora disciplinis cum omnibus advolare,
experiamur ex isto quem hoc genere voluimus educari, capiatne res fidem an sit
leviter credita et frustrabili expectatione praesumpta.
2.
Procedat igitur nobis solitudine in operta nutritus quot vultis annos agens,
vultis vicenarius, vultis tricenarius, immo cum annos fuerit quadraginta
permensus, mortalium conciliis inferatur, et si verum est illum principalis
esse substantiae portionem, iam laetae ex fontibus vitae derivatum hic agere,
antequam notitiam rei sumat alicuius aut sermone imbuatur humano, det responsum
rogatus, quisnam sit ipse aut quo patre, quibus sit in regionibus editus, quo
pacto aut quanam ratione nutritus, quid operis aut negotii celebrans ante acti
temporis decurrerit aevitatem:
3. ita
ille non omni pecore ligno saxo obtunsior atque hebetior stabit, non missus in
res novas et numquam sibi ante eognitas ipsum sese est ante omnia nesciturus?
Poteritne, si quaeras, sol quid sit ostendere, terra maria sidera nubes nebula
pluviae tonitrua nix grando? poterit arbores scire quid sint, herbae aut
gramina, taurus equus aut aries, eamellus elephantus aut milvus?
1.
Esurienti si dederis uvam mustaceum caepe carduum cucumerem ficum, sciet posse
sedari omnibus ex his famem aut quo genere singula esse debeant esui? Ignem si
plurimum feceris aut venenatas circumposueris bestias, nonne ibit per medias
flammas viperas solifugas, esse noxias nesciens et timere ipsum quid sit
ignorans? iam vero si vestem, si superlectilem ponas in medio tam urbanam quam
rusticam, eritne, idem ut possit diseriminare, discernere, cui negotio res
quaeque conveniat, cuius muneris adcommodata sint usui?
2.
Indicet in quos habitus vestis stragula facta sit, mitra strophium fascia
pulvinus mucinnium laena calautica mantele mastruca soccos solea calceos? Quid
si adicias quaerere rota quid sit aut tribula, vannus dolium cupa, trapetum
vomis aut cribrum, mola buris aut sarculum? quid arquata si sellula, acus
strigilis polubrum siliquastrum trulla lancicula candelabrum batioca scopae
scyphus saccus? quid si cithara tibia argentum aes aurum code? radius liber?
quid instrumenta si cetera quibus vita succingitur et continetur humana?
3. Ita
ut diximus ille non bovis ritu aut asini, porci aut si ullum est animal
tardius, conspiciet haec quidem formaturas varias respectans set quae sint
singula nesciens et quam in causam possideantur ignorans? Nonne vocem si fuerit
necessitate aliqua coactus emittere, ut solemne est mutis, inarticulatum nescio
quid ore hiante clamabit?
1. Quid
in Menone, o Plato8 quaedam rationibus numeri admota ex puerculo
sciscitaris et ex eius niteris responsionibus comprobare, quae discamus non
discere sed in eorum memoriam quae antiquitus noveramus redire? Qui si tibi
vere respondet - non enim nos convenit fidem rebus abiudicare quas dicis - non
rerum scientia sed intellegentia ducitur, et ex eo quod aliquos numeros
cottidianis habet ex usibus notos fit ut sequatur rogatus et ipsa illum semper
multipilicationis adducat accessio.
2.
Quodsi vere confidis immortales huc animas et plenas scientiae pervolare,
adulescentulum istum rogare desinito, quem esse conspicis gnarum rerum et humanitatis
esse in finibus constitutum: quadragenarium istum ad te voca et ex eo
percontare non abstrusum aliquid, non involutum, non de triangulis, non de
quadratis, quid sit cubus aut dynamis, sesqueoctavus aut sesquetertius ultimus
, sed quod in medio situm est, bis bina, bis terna quam efficiant summulam
quaerito.
3.
Volumus videre, volumus scire, quid rogatus respondeat, an inquisitam expediat
quaestionem. Ita ille sensurus est, quamvis ei pateant aures, an aliquid dicas,
an aliquid quaeras, an tibi ab sese responderi aliquid postules? Et non stipes
ut aliquis aut Marpesia ut dictum est9 rupes stabit elinguis et mutus,
hoc ipsum ignorans et nesciens, secum potius an cum altero conloquaris, cum
altero sermocineris an secum, oratio sit ista quam promis an sonitus vocis
nihil rerum significans sed inani continuatione pertractus?
|