Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. XXVIII-XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXVIII-XXX

XXVIII.

1. Ac ne tamen instructi non plenius abeamus [ne videamus] a vobis, quemadmodum dicitis animas, cum terrenis fuerint corporibus involutae, priorum reminiscentiam non habere, cum in ipsis corporibus positae et prope insensibiles eorum commixtione perfectae pertinaciter et fideliter teneant ea quae ante annos plures, si velis dicere vel octoginta vel hoc amplius, vel fecerunt vel passae sunt vel locutae sunt vel audierunt.

2. Si enim obstaculo perficitur corporis, ne meminerint eorum quae iamdudum et ante hominem sciebant, magis est ut ea debeant oblivisci quae conclusae in corporibus factitarunt quam quae foris positae, nondum hominibus coniugatae. Quod enim rebus ingressis priorum repetentiam detrahit, et intra se gesta inrecordabili debet obliteratione deperdere.

3. Una enim causa res duas efficere ac sibi contrarias non potest, ut aliorum memorias sopiat, alia patiatur actoris in recordationem venire. Quod si animae quas vocatis membrorum impediuntur obstaculo, quominus artes suas atque antiquas reminiscantur, in corporibus ipsis quemadmodum constitutae meminerunt et sciunt animas se esse et corporalem substantiam non habere, inmortalitatis condicione mactatas, quem tenent in rebus gradum, quo sint ordine a deo patre discretae, ad infima haec mundi quanam ratione pervenerint, quas ex quibus circulis qualitates, dum in haec loca labuntur, adtraxerint?

4. Quemadmodum, inquam, sciunt doctissimas se fuisse et obstructione corporum amisisse quae noverant? Et hoc ipsum enim nescire debuerant, si aliquid eis labis corporalis invexi sset adiunctio: Nam scire quid fueris et quid hodie non sis, non est signum memoriae perditae sed comprobatio indiciumque servatae.

XXIX.

1. Quae cum ita se habeant, desinite, quaeso, desinite res parvas atque exigui nominis immanibus pretiis aestimare, desinite hominem proletarius cum sit classicis et capite < cum > censeatur adscribere ordinibus primis, cum sit inops, pauper lare et tugurii pauperis nec patriciae claritatis unquam meritus nuncupari. Cum enim vos oporteret veros recti atque integritatis auctores typhum et adrogantiam frangere, quorum alis cuncti extollimur et inanium distendimur vanitate, non tantum ** accidere mala ista censetis, verum, quod gravius multo est, addidistis causas quibus et vitia crescerent et inemendabilis nequitia permaneret.

2. Quis est enim hominum, quamvis ille sit indolis infamia semper atque ignominiosa fugientis, qui cum dici exaudiat viris ab sapientibus maxime, immortalis animas esse nec fatorum esse obnoxias legibus, non in omnia flagitia praeceps se ruat, non securus, intrepidus res obeat atque adgrediatur inlicitas, non denique omnia suis cupiditatibus largiatur quae libido inpotens iusserit, inpunitatis praeterea etiam libertate munita?

3. Quid enim prohibebit quominus haec faciat? metus supernae potestatis iudiciumque divinum? et qui poterit territari formidinis alicuius horrore, cui fuerit persuasum tam se esse immortalem quam ipsum deum primum nec ab eo iudicari quicquam de se posse, cum sit una immortalitas in utroque nec in alterius altera condicionis possit aequalitate vexari?

XXX.

1. ''Sed memoratae apud inferos poenae et suppliciorum generibus multiformes?''. - Et quis erit tam brutus et rerum consequentias nesciens, qui animis incorruptibilibus credat aut tenebras Tartareas posse aliquid nocere aut igneos fluvios aut caenosis gurgitibus paludes aut rotarum volubilium circumactus?

2. Quod enim contiguum non est et ab legibus dissolutionis amotum est, licet omnibus ambiatur flammis torrentium fluminum, volvatur in caeno [non], saxorum imminentinm casibus et immanium montium operiatur ruinis, inlibatum necesse est permaneat et intactum neque ullum sensum mortiferae passionis adsumere.

3. Quid quod ista persuasio non tantum est incitatrix ad vitia libertate ex ipsa peccandi, verum etiam philosophiae ipsius causam tollit et inaniter eam suscipi supervacanei operis difficultate declarat. Nam si verum est, animas nullius esse participes finis et cum omnibus saeculis aevorum perpetuitate procedere, quid periculi res habet contemptis praetermissisque virtutibus, quibus est contractior atque horridior vita, voluptatibus se dare ac per omnia libidinum genera eflrenatum spargere inmensae cupiditatis ardorem?

4. Ne deliciis marceat et corrumpatur mollitudine vitiorum? - Et qua poterit ratione corrumpi id quod immortale, quod semper est et nulli obnoxium passioni? Ne sordescat et polluatur actionum turpium foeditate? - Et qui poterit pollui corporalem quod substantiam non habet, aut ubi sedem contaminatio ponere, ubi spatium nullum est in quo nota se possit ipsius contaminationis adfigere? Rursus vero si animae leti adeunt ianuas, Epicuri ut sententia definitur, nec sic causa est conpetens, cur expeti philosophia debeat, etiamsi verum est purgari hac animas atque ab omni puras vitiositate praestari.

5. Nam si communiter obeunt et in ipsis corporibus sensus eis deperit extinguiturque vitalis, non lantum est erroris maximi verum stolidae caecitatis, frenare ingenitos adpetitus, cohibere in angustiis vitam, nihil indulgere naturae, non quod cupidines iusserint atque instigaverint facere, cum nulla te praemia tanti laboris expectent cum dies mortis advenerit et corporalibus fueris vinculis exsolutus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License