1.
Medietas ergo quaedam et animarum anceps ambigua que natura locum philosophiae
peperit et causam cur appeteretur invenit, dum periculum scilicet ex malis iste
formidat admissis, alter concipit spes bonas, si nihil sceleris faciat et cum
officio vitam iustitiaque traducat.
2. Inde
est quod inter doctos viros et ingeniorum excellentia praeditos de animarum
qualitate certamen est et eas alii dicunt mortali esse natura nec divinam posse
substantiam sustinere, alii vero perpetuas nec in naturam posse degenerare
mortalem, quod istud ut fiat, medietatis efficitur lege: quod et illis
argumenta sunt praesto, quibus eas passivas atque interibiles invenitur, et his
contra non desunt quibus esse divinas immortalesque monstratur.
1. Haec
cum ita se habeant et cum ab summo traditum teneamus auctore, non esse animas
longe ab hiatibus mortis et faucibus constitutas, posse tamen longaevas summi
principis munere ac beneficio fieri, si modo illum temptent ac meditentur
adgnoscere - eius enim cognitio fermentum quoddam est vitae ac rei
dissociabilis glutinum - tum deinde feritate atque inhumanitate depositis
resumant ingenia mitiora, ut ad illud quod dabitur esse possint paratae.
2. Quid
est quod a vobis tamquam bruti et stolidi iudicemur, si propter hos metus
liberatori dedidimus et mancipavimus nos deo? Adversus ictus noxios et
venenatos colubrarum morsus remedia saepe conquirimus et protegimus nos
lamminis, Psyllis Marsis vendentibus aliisque institoribus atque planis, ac ne
nobis frigora solesque incommodent rapidi, munimenta domorum ac vestium
sollicitae praeparamus diligentia cautionis.
1.
Mortis nobis cum proponatur metus id est animarum interitus, quid? non ex
commodi facimus sensu quo amamus nos omnes, quod eum qui nobis spondet tali a
periculo liberaturum retinemus amplectimur animisque ipsis nostris, si modo
iusta extat vicissitudo, praeponimus? Vos vestrarum animarum salutem in ipsis
vobis reponitis fierique vos deos vestro fiditis intestinoque conatu; at vero
nos nobis nihil de nostra infirmitate promittimus naturam intuentes nostram
virium esse nullarum et ab suis adfectibus in omni rerum contentione superari.
2. Vos
cum primum soluti membrorum abieritis e nodis, alas vobis adfuturas putatis
quibus ad caelum pergere atque ad sidera volare possitis; nos tantam
reformidamus audaciam nec in nostra ducimus esse positum potestate res superas
petere, cum et hoc ipsum habeamus incertum, an vitam accipere mereamur et ab
lege mortalitatis abduci. Vos in aulam dominicam tamquam in propriam sedem
remeaturos vos sponte nullo prohibente praesumitis; at vero nos istud rerum
sine domino fieri neque speramus posse neque ulli hominum tantum potestatis
attribui licentiaeque censemus.
|