1. Cum
igitur haec ita sint, quaenam iniustitia tanta est, ut fatui vobis credulitate
in ista videamur, cum vos et similia credere et in eadem videamus expectatione
versari? Si inrisione existimamur digni, quod spem nobis huiusmodi pollicemur,
et vos eadem exspectat inrisio, qui spem vobis immortalitatis adsciscitis. Si
tenetis alioqui sequiminique rationem, et nobis aliquam portionem ex ista
ratione concedite.
2. Si
nobis haec gaudia, hoc est viam fugiendae mortis, Plato <in> Phaedro
promisisset aliusve ex hoc choro possetque eam praestare atque ad finem
pollicitationes adducere, consentaneum fuerat eius suscipere nos cultus a quo
tantum doni expectaremus et muneris. Nunc cum eam Christus non tantum
promiserit verum etiam virtutibus tantis manifestaverit posse compleri, quid
alienum facimus aut stultitiae crimen quibus rationibus sustinemus, si eius
nomini maiestatique substernimur, a quo speramus utrumque, et mortem
cruciabilem fugere et vitae aeternitate donari?
1. ''Sed
si animae, inquiunt, mortales et qualitatis sunt mediae, irmmortales
quemadmodum fieri mediis ex qualitatibus possunt?''. - Si nos istud nescire
dicamus ac tantummodo auditum ex potentiore credidisse, uhi nostra videbitur
credulitas lapsa, si omnipotenti credidimus regi nihil esse difficile, nihil
arduum, si quod inpossibile nobis est factu, illi possibile atque ad modum
obsecutionis paratum?
2. Est
enim quod obstare eius voluntatibus possit, aut quod esse voluerit, non
necessario sequitur ut fiat? An numquid nostris ex divisionibus colligemus, quid aut fieri possit aut
non possit, nec rationes considerabimus nostras tam esse mortales quam sumus
nos ipsi et nullius apud principem nominis?
3. Et tamen, o isti,
qui mediae qualitatis animas esse non creditis et in medio limite vitae atque
interitus contineri, nonne omnes omnino, quos esse opinatio suspicatur, dii
angeli daemones aut nomine quocumque sunt alio, qualitatis et ipsi sunt mediae
et in ambiguae sortis condicione nutabiles?11
4. Nam si omnes
concedimus, unum esse rerum patrem, immortalem atque ingenitum solum, nihilque
omnino ante illum quod alicuius vocaminis fuerit invenitur, sequitur ut hi
omnes quos opinatio credidit deos esse mortalium aut ab eo sint geniti aut eo
iubente prolati. Si sunt prolati et geniti, et ordinis sunt posterioris et
temporis; si ordinis posterioris et temporis, ortus necesse est habeant et
exordia nativitatis et vitae: quod autem habet introitum et vitae incipientis
exordium, necessario sequitur ut habere debeat et occasum.
1.
''Sed immortales perhibentur dii esse''. - Non ergo natura, sed voluntate dei
patris ac munere. Quo igitur pacto immortalitatis largitus est donum dis
<die> certa prolatis, et animas hoc pacto dignabitur immortalitate
donare, quamvis eas mors saeva posse videatur extinguere et ad nihilum redactas
inremeabili abolitione delere.
2.
Plato ille divinus multa de deo digna nec communia sentiens multitudini in eo
sermone ac libro cui nomen Timaeus scribitur deos dicit et mundum corruptibilis
esse natura neque esse omnino dissolutionis expertes, sed voluntate dei regis
ac principis vinctione in perpetua contineri. Quod enim recte sit vinctum et
nodis perfectissimis conligatum, dei bonitate servari: neque ullo ab alio nisi
ab eo qui vinxit et dissolvi, si res poscat, et salutari iussione donari.
3.
Ergo si res est ita nec aliud convenit vel existimare vel credere, quid animas
admiramini mediae dici qualitatis a nobis, cum numinibus ipsis dicat Plato
medias esse naturas, sed continuam et inocciduam vitam principali benivolentia
subrogari?
4.
Si enim forte nescitis et antea vobis incognitum propter rei novitatem fuit,
accipite sero ac discite ab eo qui novit et protulit in medium Christo, non
esse animas regis maximi filias nec ab eo quemadmodum dicitur generatas
coepisse se nosse atque in sui nominis essentia praedicari, sed alterum
quempiam genitorem his esse, dignitatis et potentiae gradibus satis plurimis ab
imperatore diiunctum, eius tamen ex aula et eminentium nobilem sublimitate
natalium.
|