1. Quodsi
essent ut fama est dominicae prolis et potestatis animae generatio principalis,
nihil eis ad perfectionem defuisset virtute perfectissima procreatis, unum
omnes intellectum habuissent unumque consensum, aulam semper incolerent regiam
nec praetermissis beatitudinis sedibus, in quibus augustissimas noverant
retinebantque doctrinas, imprudenter adpeterent terrena haec loca, tenebrosis
ut corporibus involutae inter pituitas et sanguinem degerent, inter stercoris
hos utres et saccati obscenissimas serias.
2. ''Sed
habitari oportuit et has partis, et idcirco huc animas tamquam in colonias
aliquas deus omnipotens misit''. - Et quid homines prosunt mundo aut ob rei
cuius sunt necessarii causam, ut non frustra debuisse credantur parte in hac
agere et terreni esse corporis inquilini? Ad consummandam molis huius
integritatem partem aliquam conferunt, et nisi fuerint additi, inperfecta et
clauda est universitatis haec summa?
3. Quid ergo,
si homines non sint, ab officiis suis cessabit mundus, vicissitudines suas non
peragent sidera, aestates atque hiemes non erunt, ventorum flamina conticescent
nec ex coactis et pendentibus nubilis ad terram decident imbres ariditatibus
temperamenta laturi?
4.
Atquin necesse est cuncta suos ire per cursus nec ab ordinis nati continuatione
discedere, etiamsi nomen in mundo nullum hominis audiatur orbisque iste
terrarum solitudinis vacuae silentio conticiscat. Quemadmodum ergo iactatur,
habitatorem debuisse regionibus his addi, cum ab homine liqueat nihil ad mundi
perfectionem redire omniaque eius studia commoditatem semper spectare privatam
nec a finibus propriae utilitatis abscedere?
1. Quid
enim prodest mundo, ut ab rebus incipiam seriis, maximos reges hic esse? quid
tyrannos, quid dominos, quid innumeras alias atque amplissimas potestates? quid
rei militaris experientissimos duces, capiendarum urbium peritos, in
equestribus proeliis aut in pedestri pugna immobiles atque invictissimos
milites? quid oratores grammaticos poetas? quid scriptores dialecticos musicos?
2. quid
pantomimos, quid mimulos histriones cantores tuba tibiis calamo que flatantes?
quid cursores, quid pugiles, quadrigarios desultores grallatores funiambulos
praestigiatores? quid picarios salinatores bolonas unguentarios aurifices
aucupes vannorum sirpiarumque vitores? quid fullones lanarios phrygiones cocos
panchristarios muliones lenones lanios meretrices? quid institorum alia genera,
quid professorum et artium, quibus enumerandis omnis aetas angusta est,
rationibus conferunt et constitutionibus mundi, ut sine hominibus condi non
potuisse credatur nec optenturus integritatem sui, nisi ei contentio animalis
miseri et supervacui iungeretur?
1. Nisi
forte rex mundi, is quem temeritatis est maximae humano ex ore depromere,
idcirco ex se genitas huc animas misit, ut quae fuerant apud se deae, corporei
tactus et temporariae circumscriptionis expertes, humana inmergerentur in
semina, feminarum ex genitalibus prosilirent, ineptissimos ederent
continuarentque vagitus, exsugerent fellitantes mammas, proluvie linerent et
madidarent se sua, tunc ad silentium pavidae nutricis motibus et crepitaculis
adducerentur auditis.
2.
Idcirco animas misit, ut quae fuerant simplices et bonitatis nuper innoxiae, simulare
in hominibus discerent, dissimulare mentiri circumscribere fallere, adulatoria
humilitate captare, mente aliud volvere aliud in facie polliceri, inlaqueare,
decipere dolis atque insidiis nescios, per innumeras artes malitiarum venena
conquirere et ad usum temporis pellaciae mobilitate formari?
3. Idcirco animas
misit, ut in pacata et placida tranquillitate degentes adsumerent ex corporibus
causas quibus ferae fierent et immanes, simultates atque inimicitias gererent,
consererent inter se bella, expugnarent atque everterent civitates, servitutis
opprimerent et manciparent se iugo et ad ultimum fierent alterius altera
potestatis natalium condicione mutata?
4. Idcirco animas
misit, ut inmemores veritatis effectae et quidnam esset deus oblitae simulacris
inertibus supplicarent, ligna aera et lapides divina adloquerentur ut numina,
auxilia poscerent ex caesorum animantium cruore, nullam sui facerent mentionem,
quinimmo ex: his aliae ut dubitarent se esse aut ullum esse penitus abnegarent?
5. Idcirco animas
misit, ut quae in sedibus propriis mente fuerant una, intellectu et scientia
paribus, postquam formas induere mortales, opinionum discriminibus dissiderent,
aliud aliis iustum, aliud utile videretur et rectum, de appetendis rebus
fugiendisque certarent, malorum ac bonorum alios aliae constituerent fines,
veritatem cupientibus noscere rerum opponeretur obscuritas et velut oculorum
luminibus viduae nihil certum viderent et per ancipites semitas suspicionum
inducerentur errore?
|