Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Arnobius Adversus nationes IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XLVI-XLVIIIXLVI.1. Sed procul haec abeat, ut eadem rursus frequentiusque dicamus, tam immanis et scelerata persuasio, ut ille salus rerum deus, omnium virtutum caput, benignitatis et columen, atque ut eum laudibus extollamus hnmanis, sapientissimus, iustus, perfecta omnia faciens et integritatis suae conservantia mensiones aut aliquid fecerit claudum et quod minus esset a recto, aut ulli rei fuerit miseriarum aut discriminum causa, aut ipsos actus quibus vita transigitur et celebratur humana ordinaverit, iusserit et ab sua fluere constitutione praeceperit. 2. Minora haec illo sunt et magnitudinis eius destruentia potestatem tantumque est longe, istarum <ut> auctor rerum esse credatur, ut in sacrilegae crimen inpietatis incurrat quisquis ab eo conceperit hominem esse prognatum, rem infelicem et miseram, qui esse se doleat, qui condicionem suam detestetur et lugeat, qui nulla alia de causa sese intellegat procreatum, quam ne materiam non haberent per quam diffunderent se mala, et essent miseri semper, quorum cruciatibus pasceretur nescio qua vis latens et humanitati adversa crudelitas. XLVII.1. ''Sed si parens et genitor animarum, inquitis, deus non est, quo auctore progenitae et qua sunt ratione prolatae?''. - Si infucata vultis audire nec ab aliqua vocis ostentatione deducta, item confitemur nos istud ignorare, nescire scientiamque tantae rei non tantum nostram ducimus infirmitatem fragilitatemque transire, verum etiam potestatum quae in mundo sunt omnium et quae numina se esse opinionibus usurpavere mortalium. 2. Sed quas dei negamus, cuius sint debemus ostendere? Minime istud necessario sequitur. Non enim si negemus muscas scarabeos et cimices, nitedulas curculiones et tineas omnipotentis esse opus regig, sequaciter postulandum a nobis est, ut quis ea fecerit institueritque dicamus: possumus enim nulla cum reprehensione nescire, quis et illis originem dederit, et optinere non esse deo ab superiore prolata tam supervacua, tam vana, tam ad nullas pertinentia rationes, quinimmo aliquando et noxia et necessariis inportantia laesiones. XLVIII.1. Sic consimiliter hic quoque, cum animas rennuamus dei esse principis prolem, non continuo sequitur, ut explicare debeamus, quonam parente sint editae et causis cuiusmodi procreatae. Quis enim nos prohibet, aut unde enatae sint prodierintque nescire aut eas non esse dei progeniem scire? 2. ''Quanam, inquitis, ratione, qua via?''. - Quia omni vero verissimum est certoque certissimum, nihil rerum a principe, sicut saepius dictum est, agi fieri statui nisi quod oporteat et conveniat fieri, nisi quod sit plenum et integrum et in suae <naturae> et integritatis perfectione finitum. Porro autem conspicimus homines, id est animas ipsas - quid enim sunt homines nisi animae corporibus inligatae? - scaevitate innumerabili vitiorum ipsos se indicare non esse patricii generis, sed ex mediocribus familiis procreatos. 3. Namque alios videmus inmites facinerosos audaces temerarios praecipites caecos fictos dissimulatores mendaces superbos adrogantes avaros cupidos libidinosos inconstantes invalidos et sua ipsos decreta conservare nequeuntes: quod utique non essent, si generositas eos adsereret principalis et ab rerum capite descendentium ducerent honestamenta natalium. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |