Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • Capp. XIX-XXI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XIX-XXI

XIX.

1. Ac si nostri animi mentem non recusatis audire, tantum abest, ut nos deo corporalia, liniamenta tribuamus, ut animorum etiam decora ipsas que virtutes, quibus eminere vix concessum est paucis, tantae rei vereamur adscribere. Quis enim deum dixerit fortem constantem frugi sapientem? quis probum, quis sobrium, quis immo aliquid nosse, quis intellegere, quis providere, quis ad fines officiorum certos actionum suarum decreta dirigentem?

2. Humana sunt haec bona et ex oppositione vitiorum existimationem meruerunt habere laudabilem. Quis est autem tam optusi pectoris, tam bruti, qui humanis bonis deum esse dicat magnum aut ideo nominis maiestate praecellere quod vitiorum careat foeditate?

3. Quicquid de deo dixeris, quicquid tacitae mentis cogitatione conceperis, in humanum transilit et corrumpitur sensum, nec habet propriae significationis notam quod nostris dicitur verbis atque ad negotia humana compositis. Unus est hominis intellectus de dei natura certissimus, si scias et sentias nihil de illo posse mortali oratione depromi.

XX.

1. Et haec vero prima est vestrorum numinum contumelia, quam de formis et sexibus boni scilicet vindices et religiosi constituistis auctores. Illud vero quod sequitur quale est, quod deos nobis inducitis alios fabros, alios medicos, alios lanarios nautas citharistas auloedos venatores pastores et, quod super erat, rusticos? "Ille, inquit, musicus deus est, et hic alter divinus est". - Ceteri enim dii non sunt et ventura praedicere inscitia, nesciunt atque ignorantia futurorum.

2. "Obstetriciis ille informatus artibus, medicorum alius institutus est disciplinis". - Ergone singuli sua in re pollent nec in auxilium vocati alienis possunt in partibus subvenire? "Hic in sermone facundus est atque in verborum continuationibus promptus": - bardi enim sunt alii nec possunt aliquid scitum, si oratio facienda est, eloqui.

XXI.

1. Et rogo: "Quae ratio est, quae tam dura necessitas, quae causa, ut artificia, haec superi tamquam viles noverint atque habeant sellularii?". - In caelo enim cantatur et psallitur: ut intervalla et numeros vocum novem conserant scitulae ac modulentur sorores. Sunt in sidereis motibus silvae, sunt lustra, sunt nemora: <ut> venationum praepotens habeatur in expeditionibus Diana.

2. Inminentia dii nesciunt et sortibus vivunt agitanturque fatalibus: ut quid cuique crastinus dies ferat aut hora, Latonius explicet atque aperiat vates. Ipse alio impletur deo et vi numinis premitur exagitaturque maioris: ut merito dicatur habeaturque divinus. Corripiuntur dii morbis et vulnerari, vexari aliqua ex re possunt: ut cum exegerit ratio, auxiliator subveniat Epidaurius.

3. Parturiunt, pariunt: ut difficiles puerperiorum tricas Iuno mulceat corripiatque Lucina. Rem rusticam tractant aut curant militaria, munera: ut flammis potens Vulcanus fabricetur his enses aut ruris ferramenta procudat. Vestis indigent tegmine: ut virgo Tritonia curiosius stamen neat et qualitate pro temporis aut trilices tunicas aut de serico curet imponere. Accusant et diluunt crimina: ut Atlantea progenies eloquii primas ferat studiosa exercitatione quaesiti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License