Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • Capp. XXII-XXIV
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XXII-XXIV

XXII.

1. "Set erras, inquit, et falleris; non enim ipsi opifices dii sunt, sed ingeniis hominum subiciunt has artes atque, ut vita sit instructior, tradunt scienda mortalibus". - Sed qui aliquam subicit ignaro ac nescio disciplinam, sollertem que hunc efficere nonnullius operis scientia contendit, sciat ipse necesse est primus id quod alterum colere constituit. Neque enim traditor alicuius esse scientiae potis est, ut non eius quod tradit praecepta habeat cognita et rationem teneat exercitatissime comprehensam.

2. Dii ergo sunt artifices primi, sive quod ipsi, ut dicitis, subdunt scientiam mentibus, sive quod immortales et geniti numquam genus omne terrenum vetustate temporis antecedunt. Hoc est ergo quod quaeritur, cum sit nullus apud superos artibus his locus neque usus, illorum neque natura deposcat ingeniosum aliquid aut sellularium scire: cur esse dicatis in aliis <alios> perceptionibus gnarures21 et habere sollertias, in quibus singuli se vincant scientiarum cognitione discreti?

XXIII.

1. "Nisi forte hoc dicitis, deos artifices non esse, sedeos his artibus praesidere, curare, immo sub illorum posita esse tutela omnia quae administramus, quae gerimus, atque ut bene ac feliciter cedant, illorum provisione curari". - Quod quidem merito dici ac probabiliter videretur, si ad voluntatem semper sententiamque procederent ea quae obimus, quae gerimus aut in negotiis periclitamur humanis.

2. Cum vero in contrarium cotidie res vertantur neque ad propositum voluntatis actionum respondeant fines, ludentis est dicere, deos nobis superesse custodes, quos suspicio finxit nostra, non explorata veritas comprehendit. "Per maria <Matuta> tutissimas praestat commeantibus navigationes": - et cur insanum mare tam frequentes exposuit crudelium naufragiorum ruinas? "Salutaria et fida consilia nostris suggerit cogitationibus Consus": - et in contrarios exitus cur adsidue vertitur placitorum inopinata mutatio?

3. "Armentorum et pecorum gregibus Pales praesunt Inuusque custodes": - et cur saeva contagia et pestilentes morbos ab aestivis avertere cessatione inimica non curant? "Flora illa genetrix": - et sancta obscenitate ludorum bene curat ut arva florescant: et cur cottidie gemmulas et pubescentes herbas adurit atque interficit nocentissimum frigus? "Puerperiis Iuno praeposita est et auxiliatur genetricibus fetis": - et matrum intereunt cur cotidie millia parricidalibus nixibus interemptae?

4. "In tutela Vulcani est ignis et materies eius in illius regimine constituta est": - et cur aedes frequentissime sacras atque urbium portiones ad cinerem patitur flammarum voracitate conlabi? "Divinationis scientiam largitur hariolantibus Pythius": - et cur obliquata, dubia, cur obscuritatibus submersa caliginis dat saepius subministrat que responsa?

5. "Aesculapius officiis et medendi artibus praeest": - et cur plura morborum et valetudinum genera ad sanitatem nequeunt incolumitatem que perduci, immo sub ipsis fiunt curantium manibus atrociora? "Curat Mercurius ceromas, pugillatibus et luctationibus praeest": - et cur invictos omnes non perficit quibus praeest, cur unius in officio praesidatus hos victoriae compotes, alios vero perpetitur igominiosa infirmitate rideri?

XXIV.

1. "Tutelatoribus, inquit, supplicat diis nemo, et idcirco singuli familiaribus officiis atque auxiliis desunt". - Nisi enim tura et salsas accipiant fruges, benefacere dii nequeunt, et nisi pecorum sanguine delibutas suas conspexerint arulas, suos deserunt atque abiciunt praesidatus?

2. Atquin ego rebar paulo ante, spontaneas esse numinum benignitates ultroque ab his fluere inexpectata benivolentiae munera. Numquid enim rex poli libamine aliquo exambitur aut hostia, ut omnia ista quibus vivitur commoda mortalium gentibus largiatur?

3. Non fervorem genitalem solis deus, noctis et tempora, ventos pluvias fruges cunctis subministrat aequaliter bonis, malis, iniustis, servis, pauperibus, divitibus? Hoc est enim proprium dei potentis ac veri, inexorata beneficia praebere fessis atque invalidis rebus et multiformi semper asperitate vallatis.

4. Nam sacrificiis editis id quod poscaris adnuere, non est istud postulantibus subvenire sed benignitatis propriae munificentiam venditare. Ludimus et lascivimus tanta in re homines, et qui sit deus obliti, quid istius magnificentia nominis, quicquid vile vel sordidum suspiciosa potuimus credulitate confingere divis tutelaribus adrogamus.




21 Plaut. Poen. Prol. 40, Most. 100.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License