Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER IV
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LIBER IV

Capp. I-III

I.

1. Interrogare vos libet ipsosque ante omnia Romanos, dominos rerum ac principes, utrumne existimetis Pietatem Concordiam Salutem Honorem Virtutem Felicitatem ceteraque huiusmodi nomina quibus aras videmus a vobis cum magnificis exaedificatas delubris vim habere divinam caelique in regionibus degere an ita ut adsolet dicis causa, ex eo quod optamus et volumus bona ista nobis contingere, superorum retuleritis in censum.

2. Nam si verba existimantes haec cassa et nullius substantiae nomina divinis tamen regionibus consecratis, erit vobis videndum, utrumne istud puerile sit ludicrum an vestrorum de numinum delusione spectans, quibus coaequatis et adiungitis inanium figmenta verborum.

3. Sin autem ex animi certiore sententia deos esse et haec rati templis et pulvinaribus onerastis, inscitiam nostram ut doceatis oramus: Victoria Pax Aequitas et cetera quae in superioribus dicta sunt quanam ratione, qua via intellegi possunt dii esse atque ad superorum concilium pertinere?

II.

1. Nos enim, nisi forte communem tollitis nobis atque eripitis sensum, nihil horum sentimus et cernimus habere vim numinis neque in aliqua contineri sui generis forma, sed esse virtutem viri, salutem salvi, honorem honorati, victoris victoriam, concordis concordiam, pietatem pii, memoriam memoris, feliciter vero viventis ac sine ullis offensionibus felicitatem.

2. Quod a nobis verissime dici ex contrariis promptum est oppositionibus noscitare, infelicitate discordia oblivione iniquitate impietate ignavia pectoris et valetudine corporis minus fausta. Ut enim haec accidunt hominumque sunt posita in actionibus, adfectibus fortuitis, ita quod illis adversum est ex qualitatibus benignioribus nominatur, in aliis necesse est haereat, ex quibus ita formatis figuratio ista concepta est nominum.

III.

1. Nam quod nobis catervas signatorum alias inducitis deorum, existimare non possumus utrumne istud serio atque ex rei compertae faciatis fide an fictionibus ludentes cassis ingeniorum lasciviatis fluxum. "Quod abiectis infantibus pepercit lupa non mitis, Luperca, inquit, dea est auctore appellata Varrone". - Ex rerum ergo proventu, non ex vi naturae dea ista est proditat et postquam feros morsus immanis prohibuit belua, et ipsa esse occepit et ipsius nominis significantiam traxitt aut si fuit iamdudum dea, priusquam Romulus nasceretur et frater, cuius fuerit nominis atque appellationis expromite.

2. Praestana est, ut perhibetis, dicta, quod Quirinus in iaculi missione cunctorum praestiterit viribus: et quod Tito Tatio, Capitolinum capiat <ut> collem viam pandere atque aperire permissum est, dea Panda est appellata vel Pantica. Ante facta et haec ergo numquam fuerant numina et nisi Romulus tenuisset teli traiectione palatium nique Tarpeiam rupem rex Sabinus potuisset accipere, nulla esset Pantica, nulla Praestana est? Si et has dicitis ante sui causam fuisse cognominis, quod in priore quaesitum est capite, cuius et hae fuerint vocaminis indicate.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License