Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Arnobius Adversus nationes IntraText CT - Text |
|
|
Capp. IV-VIIV.1. Quando est humanum genus aquarum diluvis interemptum? - non ante nos? Quando mundus incensus in favillas et cineres dissolutus est? - non ante nos? Quando urbes amplissimae marinis coopertae sunt fluctibus? - non ante nos? 2. Quando cum feris bella et proelia cum leonibus gesta sunt? - non ante nos? Quando pernicies populis venenatis ab anguibus data est? - non ante nos? 3. Nam quod nobis obiectare consuestis bellorum frequentium causas, vastationes urbium, Germanorum et Scythicas inruptiones, cum pace hoc vestra et cum bona venia dixerim, quale sit istud quod dicitur calumniarum libidine non videtis. V.1. Ut ante milia annorum decem ab insula quae perhibetur Atlantica Neptuni, sicut Plato1 demonstrat, magna erumperet vis hominum et innumeras funditus deleret atque extingueret nationes, nos fuimus causa? 2. ut inter Assyrios et Bactrianos, Nino quondam Zoroastreque ductoribus, non tantum ferro dimicaretur et viribus, verum etiam magicis et Chaldaeorum ex reconditis disciplinis, invidia nostra haec fuit? 3. ut Helena, diis ducibus atque inpulsoribus rapta, et suis esset dirum et venturis temporibus fatum, religionis nostrae attributum est crimini? 4. ut ille immanis Xerses mare terris immitteret et gressibus maria transiret, nostri nominis effectum est ira? 5. ut ex Macedoniae finibus unus exortus adolescens Orientis regna et populos captivitate ac servitio subiugaret, nos fecimus atque excitavimus causas? 6. ut modo Romani velut aliquod flumen torrens cunctas submergerent atque obruerent nationes, nos videlicet numina praecipitavimus in furorem? 7. Quodsi hominum nullus est, qui quae iamdudum gesta sunt nostris audeat temporibus imputare, quemadmodum possimus miseriarum esse praesentium causae, cum novi fiat nihil, sed sint omnia vetera et nullis antiquitatibus inaudita? VI.1. Quamquam ista quae dicitis bella religionis nostrae ob invidiam commoveri non sit difficile comprobare post auditum Christum in mundo non tantum non aucta, verum etiam maiore de parte furiarum compressionibus imminuta. 2. Nam cum hominum vis tanta magisteriis eius acceperimus ac legibus, malum malo rependi non oportere, iniuriam perpeti quam inrogare esse praestantius, suum potius fundere quam alieno polluere manus et conscientiam cruore, habet a Christo beneficium iamdudum orbis ingratus, per quem feritatis mollita est rabies atque hostiles manus cohibere a sanguine cognati animantis occepit. 3. Quodsi omnes omnino qui homines <se> esse non specie corporum sed rationis intellegunt potestate, salutaribus eius pacificisque decretis aurem vellent commodare paulisper et non fastu et supercilio tumidi suis potius sensibus quam illius commonitionibus crederent, universus iamdudum orbis mitiora in opera conversis usibus ferri tranquillitate in mollissima degeret et in concordiam salutarem incorruptis foederum sanctionibus conveniret. |
1 Plat. Tim. 25b. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |