Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER V
    • Capp. XXII-XXIV
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XXII-XXIV

XXII.

1. Non esse arbitror necessarium sermone quoque hic multo membra ire per singula quantaeque insint in partibus pravis turpitudinum scatebrae flagitiorumque monstrare.

2. Quis est enim mortalium vel exiguae humanitatis sensum ferens qui non ipse pervideat, qualia sint haec omnia, quam scelerata, quam foeda quantasque ignominias differant ex ipsis mysteriorum sacris et ex sacrorum originibus indecoris?

3. "Iuppiter, inquit, exarsit in Cererem". - Quid tantum, quaeso, de vobis Iuppiter iste quicumque est meruit, quod genus est nullum probri, infame, adulterium nullum, quod in eius non caput velut in aliquam congeratis vilem luteam que personam?

4. "Matrimonii prodidit ius Leda": - Iuppiter esse dicitur auctor culpae. "Virginitatem Danae custodire nequivit": - furtum esse narratur Iovis.

5. "Ad mulieris nomen properavit Europa": - expugnator pudicitiae idem esse iactatur. "Alcumena Electra Latona Laodamia, mille aliae virgines ac mille matres cumque illis Catamitus puer pudoris spoliatus est honestate": - eadem ubique est Iuppiter fabula, neque ullum turpitudinis genus est, in quo eius non nomen consociatis libidinibus conseratis, ut videatur miserabilis prorsus nullam non esse causam ob aliam natus, nisi ut esset criminum sedes, maledictorum materia, locus quidam expositus, in quem spurcitiae se omnes sentinarum conluvionibus derivarent.

6. Quem tamen si diceretis cum extraneis habuisse commercium feminis, impia res quidem, sed tolerabilis esset maledictionis iniuria. Etiamne in matrem, etiamne in filiam efferati pectoris appetitionibus adhinnivit, neque illum sanctitas aut reverentia genetricis, horror etiam pignoris ex se sati ab imagine potuit tam foedae cogitationis abducere?

XXIII.

1. Vellem itaque videre patrem illum deorum Iovem, aeternam rerum atque hominum potestatem, bubulis esse cohonestatum cornibus, hirsutas agitantem aures, contractis in ungulas gressibus rumigantem pallentis herbas et ex parte postica caudam suffragines talos molli fimo perlitum atque intestina proluvie delibutum.

2. Vellem, inquam, videre - dicendum est enim saepius - torquentem illum sidera et qui pallidas nationes fragore perterret et prosternit consectantem vervecum greges, inspicientem testiculos arietinos, arripientem hos manu censoria illa atque divina qua vibrare coruscos ignes et saevire fulminibus suetus est, tum deinde secreta rimantem ferventi nullificamine summotisque arbitris circumiectas prolibus diripientem membranulas ferventique adhuc matri velut quasdam infulas eliciendae miserationis offerentem: deductum pallidum saucium, simulantem doloris cruces et ad fidem facto faciendam arietino sanguine coinquinatum et >in> mendacia vulneris laneis fasceis linteolisque contectum.

3. Hocine audiri et perlegi sub mundi hoc axe? Et eos qui haec tractant existimari se velle pios, sanctos religionumque custodes? Estne aliquod sacrilegium hoc maius, aut ulla mens inveniri tam inreligiosis potest opinionibus praedita quam quae talia credit aut accipit aut sacrorum intimis in mysteriis prodit?

4. Iuppiter ille quicumque est, si sentiret se esse aut si ullo sensu adficeretur iniuriae, nonne digna res esset, propter quam iratus et percitus terram nostris subduceret gressibus, solis lumina extingueret atque lunae, quin immo res omnes in antiquae speciem confunderet unitatis?

XXIV.

1. "Sed non sunt, inquit, rei publicae nostrae haec sacra". - Quisnam istud dicit aut quis reponit? Romanus Gallus Hispanus Afer Germanus aut Siculus? Et quid adiuvat causam, si vestra haec non sunt, cum qui ea conficiunt sint vebtrarum partium? aut quid refert, utrumne ea probetis necne, cum quae vestra sunt propria aut in simili foeditate aut turpitudinis genere repperiantur esse maiore?

2. Vultis enim consideremus mysteria et illa divina, quae Thesmophoria nominantur a Graecis, quibus gente ab Attica sancta illa pervigili? consecrata sunt et pannychismi graves?

3. Vultis, inquam, videamus quas origines habeant quasve causas, ut Athenas etiam probemus ipsas humanitatis artibus studiisque pollentes tam in deos dicere con tumeliosa quam dictitent alii, nec minora ab his probra quam ceteris obiciantur a vobis religionis sub specie publicari?

4. "Quodam, inquiunt, tempore cum in Siciliae pratulis purpureos legeret nondum mulier flores et adhuc virago Proserpina cumque illam per floream messem huc atque illuc passim lectionis cupiditas avocaret, per profundae altitudinis speluncam rex prosiliens Manium raptam virginem secum vehit et terrarum absconditur successibus rursus.

5. Quod cum factum nesciret aeres nec filia esset ubinam gentium suspicaretur, intendit animum perditam toto orbe conquirere: sumit faces geminas flammis onere pressas Aetnaeis, quibus sibi praelucens pergit ire quaesitum terrarum in regionibus cunctis".




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License