Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER V
    • Capp. XXXVII-XXXIX
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XXXVII-XXXIX

XXXVII.

1. Inspiciamus enim quod dicitur hoc modo. "In nemore, inquit, Hennensi quondam flores Proserpina lectitabat >virago>". - Integrum adhuc istud est et recta pronuntiatione prolatum; nam et nemus et flores quid sint, quid Proserpina, quid virago, cunctis indubitabiliter notum est.

2. "Emicuit Summanus e terris curru quadriiugo vectitatus". - Simplex et hoc aeque est; nam quadrigae, currus atque Summanus interpretationem desiderant nullam. "Inprovisus Proserpinam rapuit et sub terras secum avexit". "Seminis, inquit, abstrusio raptione in Proserpinae nuncupatur".

3. - Quid accidit, quaeso, ut in aliud subito converteretur historia, semen Proserpina diceretur, ut quae virago iamdudum florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et rapta est, significationem coeperit habere sementis?

4. "Iuppiter, inquit, in taurum versus concubitum matris suae Cereris appetivit: ut expositum supra est, nominibus his tellus et labens pluvia nuncupatur". - Legem allegoricam video tenebrosis ambiguitatibus explicatam. "Irata Ceres est et exarsit et arietis proles pro poena atque ultione suscepit". - Hoc iterum video communibus in proloquiis promptum; nam et ira et testes satisfactio suis in moribus et condicionibus dicta sunt. Quid ergo hic accidit, ut ab Iove, qui pluvia, et ab Cerere, quae appellata est terra, res transiret ad verum Iovem atque ad rerum simplicissimam dictionem?

XXXVIII.

1. Aut igitur debent allegorico genere omnia esse scripta et posita demonstrandaque universa nobis, aut genere isto conscriptum est nihil, quoniam esse quod creditur t quasi parte ex historiae non videtur.

2. "Allegorico genere scripta sunt haec omnia". - Minime istud videtur certum. " <qua> quaeritis ratione, qua causa?". - Quia omne quod gestum est et in alicuius operis evidentia constitutum est conversionem non potest in allegoricam duci; neque enim potest infectum esse quod factum est aut rei gestae natura in alienam potest degenerare naturam.

3. Numquid bellum Iliacum in Socraticam verti condemnationem potest, aut pugna illa Cannensis proscriptio fieri crudelitasque Sullana?

4. Potest quidem proscriptio, quemadmodum Tullius26 ludit, pugna dici appellarique Cannensis, sed quae gesta est dudum, pugna esse non potest eadem eademque proscriptio; neque enim quod gestum est potest aliud ut dixi quam id esse quod gestum est, aut in alienam migrare substantiam id quod in vi propria atque in sui generis qualitate defixum est.

XXXIX.

1. Unde igitur probamus historias has omnes rerum esse gestarum conscriptiones?". - Ex sollemnibus scilicet sacris atque initiorum mysteriis, vel quae statis fiunt temporibus ac diebus vel quae in abdito tradunt gentes moris proprii perpetuitate servata.

2. Neque enim credendum est sine suis originibus haec esse, frustra atque inaniter fieri nec habere coniunctas primis institutionibus causas.

3. Pinus illa, sollemniter quae in Matris infertur sanctum deae, nonne illius imago est arboris, sub qua sibi Attis virum demessis genitalibus abstulit et quam memorant divam in solatium sui consecravisse maeroris?

4. Phallorum illa fascinorumque subrectio, quos ritibus annuis adorat et concelebrat Graecia, nonne illius facinoris similitudinem refert quo se ab debito >Liber> liberavit?

5. Eleusinia illa mysteria et sacrorum reconditi ritus cuius memoriam continent? Nonne illius erroris quo in filiae conquisitione Ceres, fessa oras ut venit ad Atticas, triticeas attulit fruges, Nebridarum familiam pellicula cohonestavit hinnulae et illud spectaculum maximum Baubonis in inguinibus risit?

6. Aut si alia causa est, nihil ad nos istud, dummodo causa cuncta ista confiant. Neque enim credibile est nullis antecedentibus causis suscepta haec esse, aut insanire iudicandum est Atticos, qui sibi ritum religionis adfinxerint conflatum rationibus nullis.

7. Quod si liquet et constat, id est si rebus actis mysteriorum causae atque origines effluunt, in allegoricas species nulla possunt conversione traduci. Quod enim factum, gestum est, infectum non potest fieri rerum prohibente natura.




26 Cic. Sex.Rosc. 89.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License