Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER V
    • Capp. XL-XLII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XL-XLII

XL.

1. Et tamen ut vobis ita se habere adsentiamur res istas, id est ut historiae aliud verbis sonent, nescio quid aliud more hariolantium dicant, ita non animadvertitis, non videtis, quanta istud dicatur [et] cum ignominia fieri contumeliaque divorum?

2. An iniuria gravior ulla potis est reperiri, quam terram et pluviam vel quodlibet aliud - nihil enim refert quae fiat interpretatione conversio - Iovis et Cereris dicere atque appellare concubitum et cum deorum criminibus labem imbris e caelo et telluris significare madorem?

3. Potest inreligiosius quippiam vel exi stimari vel credi quam semina terris mersa vel quodlibet aliud - nihil enim similiter refert - raptum Proserpinae dicere et cum nota Ditis patris rei rusticae de opere proloqui?

4. Nonne milies optatius fuit elinguem fieri atque mutum, quam scaturriginem istam vocis et strepitum foedae loquacitatis amittere, quam deorum nominibus res appellare turpissimas, quinimmo turpibus deorum factis negotia significare volgaria?

XLI.

1. "Antea mos fuerat in allegorica dictione honestissimis sensibus obumbrare res turpes et foeda prolatu honestorum convestirier dignitate".

2. - At vero vobis auctoribus per turpitudinem dicuntur res graves et castitate pollentia obscenis commorantur in vocibus, ut quod olim gravitas foedorum verecundia contegebat nunc viliter turpiter que dicatur dignorum elocutione mutata.

3. "Quod in adulterio dicimus Martem, inquit, et Venerem Vulcani esse circumretitos arte, cupiditatem dicimus atque iram vi pressas consilio que rationis". - Quid enim prohibebat, quid obstabat, suis unamquamque rem verbis et suis significationibus promere?

4. Immo quid urguebat, cum nescio quid indicare per commentarios et scripta voluisses, nolle illud intellegi quod indicares, sed contrarias res simul una expositione suscipere, studium docere cupientis et nolentis ostendere malignitatem?

5. An deos adulteros dicere periculum habuit nullum, prolatio cupidinis atque irae linguam et os fuerat obsceno coinquinatura contactu? Quod si utique fieret et allegoricae caecitatis obumbratio tolleretur, et facilis ad discendum res esset et deorum dignitas conservaretur inlaesa.

6. Nunc vero cum dicitur in Martis et in Veneris vinctione vitiorum esse significata compressio, perversissimae res duae simul isdem temporibus fiunt, ut et foedorum species intellectum subiciat honestatis et prius animum turpitudo quam religionis alicuius perstringat auctoritas.

XLII.

1. "Nisi forte dicetis - hoc enim solum restat, quod a vobis posse videatur opponi - deos sua mysteria nolle ab hominibus sciri et idcirco historias ambagibus esse allegoricis scriptas".

2. - Et unde vobis est liquidum, quod hominibus superi nolint sua mysteria publicari? Unde illa vos scitis aut cur ea dissolvere in allegoriarum explanatione curatis?

3. Ad extremum et ultimum quid sibi dii volunt, ut honesta cum nolint, turpissima de se dici atque indecora patiantur?

4. "Attidem cum nominamus, solem, inquit, significamus et dicimus": - sed si Attis sol est, quemadmodum conmemoratis et dicitis, quis erit Attis ille, quem in Phrygia genitum vestrae produnt atque indicant litterae, quem passum esse res certas, fecisse item res certas, quem in spectaculis ludicris theatra universa noverunt, cui inter sacros cultus res videmus fieri specialiter annuas nominatimque divinas?

5. Utrumne ab sole ad hominem an ab homine ad solem vocabuli huius facta translatio est?

6. Si enim nomen istud principali erat ab origine solis, quid tandem de vobis sol aureus meruit, ut ei cum semiviro faceretis vocabulum istud >es> se commune?

7. Sin hirquinum et Phrygium est, quid Phaethontis genitor, pater huius luminis et claritatis admisit, ut absciso ab homine dignus videretur vocari et augustior fieret evirati corporis nuncupatione signatus?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License