Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Arnobius Adversus nationes IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XVI-XVIIIXVI.1. Quid dicitis, o isti? Ergone ille putor qui ea coriis tollitur atque expirat ardentibus,qui ex ossibus, qui ex saetis, ex agnorum lanitiis gallinarumque de plumis, dei munus et honor est, mactanturque hoc illi quorum templa cum adire disponitis, ab omni vos labe puros, lautos castissimosque praestatis? 2. Et quid esse his potest coinquinatius infelicius spurcius, quam si ita facti sunt sensus sui natura, ut in amoribus habeant tam saeva sintque illis in voluptate putores, quos neque ipsi sacrificantes ferre nec ingenuae sustinere tractos valeant per spiritum nares? 3. Quodsi animantium cruore honorari et adfici superorum animos existimatis, cur non eis et mulos et elephantos mactatis et asinosa cur non et canes, ursos et vulpes, camellos et belbas et leones? 4. Et quoniam volucres hostiarum quoque in numeris ponitis, cur non vulturios aquilas ciconias inmussilos buteones corvos accipitres noctuas cumque illis salamandras natrices viperas solifugas? 5. Nempe subest et his sanguis et consimili ratione vitali agitantur spiritu. Quid in illis maioris est operis aut sollertiae in his minus, ut ista non augeant, superorum illa amplificent dignitatem? 6. "Quia rebus ex his, inquit, deos par est honorare caelestes, quibus ipsi alimur, sustentamur et vivimus et quas nobis ad victum sui numinis tribuere benignitate dignati sunt". 7. - Sed et cuminum nasturcium rapa bulbos apium carduos radices cucurbitas rutam mentam ocimum puleium porrumque sectivum idem tribuere dii vobis esseque in usibus vestris alimoniarum in parte iusserunt. Quid ergo cessatis altaribus et haec dare rebusque his omnibus conilam superspergere bubulam et acrimonias intermiscere ceparum? XVII.1. Ecce, si vos canes - necesse est enim quaedam fingi, perspici ut liquidius res possint - si, inquam, canes et asini, si motacillae cum his simul, si hirundines garrulae pariterque cum his porci sensu aliquo humanitatis accepto deos putarent atque existimarent vos esse sacraque vobis intenderent honoris ergo facere, non ex materiis aliis aliisque de rebus sedquibus ali moris est illis et naturali adpetitione fulciri audire a vobis exposcimus, utrumne hunc honorem an contumeliam potius esse iudicaretis amplissimam, cum hirundines vobis muscas, motacillae caederent consecrarentque formiculas, cum altaribus vestris darent asini faenum paleasque libarent, cum inponerent canes ossa et humani stercoris proluviem concremarent, cum ad ultimum porculi caenum vobis profunderent ex volutabris horrentibus, lutosis et voraginibus sumptum? Ita ergo non despui vestras inflammaremini dignitates stercoribus que vos accipi inter atroces conputaretis iniurias? 2. "Sed taurorum corporibus honoratis vos deos et aliorum animantium caedibus". - Et quid hoc ab illo differt, cum et ipsa si nondum, mota tamen futura sint stercora et exigui temporis contracta interiectione putescant? 3. Denique desinite supponere aris ignem: iam profecto cernitis viscera illa taurorum sacra, quibus honor a vobis auctificatur deorum, fervescere vermibus et fluctuare, vitiare et corrumpere statum caeli et ea odoribus morbidis regiones consauciare vicinas; quam si vobis praecipiant dii curam vestram in valetudinem vertere, prandia inde vel cenas sollemni ea more conficere, longe fugiatis execratique odoris genus veniam poscatis a superis facturos que vos eis numquam talia sacra iuretis. 4. Ita istud non ludere est, non confiteri, non pandere, quid sit deus nescire nec cui potentiae debeat nominis huius vis subdi appellatio que supponi? 5. Cibis novis auctificatis deos, nidoribus cohonestatis et sucidis, et quia vobis iucunda et grata sunt ea quae vos alunt, deos etiam creditis in eorum adfluere voluptates, latratorum et canum ritu offis saevitias ponere atque adludere porrigentibus saepius? XVIII.1. Et quoniam nobis in manibus hostiarum sermo versatur, quae causa, quae ratio est, ut cum dii inmortales - sint enim et per nos licet quicumque esse creduntur - sint unius sententiae vel unius debeant esse naturae, generis et qualitatis unius, non omnibus omnes hostiis sed quibusdam quidam sacrorum mulceantur e legibus? 2. Quae est enim causa, requiram ut eadem rursus, ut ille tauris deus, haedis alius honoretur aut ovibus, hic lactentibus porculis, alter intonsis agnis, hic virginibus bubulis, capris ille cornutis, hic sterilibus vacculis, at ille incientibus scrofis, hic albentibus, ille taetris, alter feminei generis, alter vero animantibus masculinis? 3. Si enim honoris et reverentiae causa mactantur dis hostiae, quid refert aut interest, cuius animalis e capite luatur hoc debitum, cuius ira offensioque ponatur? An numquid alterius alteri minus gratior et iucundior sanguis est, alteri vero alterius voluptatem infundit et gaudium? Aut, ut fieri moris est, observationis alicuius et religionis metu ille caprina abstinet se carne, porcinum alius execratur attactum, huic ovilla fetulenta sunt viscera, ac ne stomachum fatiget invalidum, hic bubulam duritiem vitat et lactentium lenitatem, quo digerat expeditius, sumit? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |