Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XXXIV-XXXVI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XXXIV-XXXVI

XXXIV.

1. ''Sed frustra, inquit, nos falso et calumnioso incessitis et adpetitis crimine, tamquam eamus infitias esse deum maiorem, cum a nobis et Iuppiter nominetur et optimus habeatur et maximus cumque illi augustissimas sedes et Capitolia constituerimus immania''.

2. - Dissimilia copulare atque in unam speciem cogere inducta confusione conamini. Nam deus omnipotens mente una omnium et communi mortalitatis adsensu neque genitus scitur neque novam in lucem aliquando esse prolatus nec ex aliquo temporis <puncto> coepisse esse vel saeculo.

3. Ipse est enim fons rerum, sator saeculorum ac temporum. Non enim ipsa per se sunt sed ex eius perpetuitate perpetua et infinita semper continuatione procedunt.

4. At vero Iuppiter, ut vos fertis, et patrem habet et matrem, avos, avias, fratres; nunc nuper in utero matris suae formatus, absolutus mensibus et consummatus decem ignotam sibi in lucem sensu inruisse vitali.

5. Ergo, si haec ita sunt, Iuppiter esse deus qui potest, cum illum esse perpetuum constet, perhibeatur alter a vobis et dies habuisse natales et pavefactus re nova lamentabilem extulisse vagitum?

XXXV.

1. Sed sint, ut vultis, unum nec in aliqua vi numinis et maiestate distantes: et quid ergo iniustis persequimini nos odiis? Quid ut ominis pessimi nostri nominis inhorrescitis mentionem, si quem deum colitis, eum et nos? Aut quid in eadem causa vobis esse contenditis familiares deos, inimicos atque infestissimos nobis?

2. Etenim si una religio est nobis vobisque communis, cessat ira caelestium: sin nobis infesti sint solis, manifestum est nescire et vos et illos deum, quem Iovem non esse ipsis clarum est indignationibus numinum.

XXXVI.

1. ''Sed non, inquit, idcirco dii vobis infesti sunt, quod omnipotentem colatis deum, sed quod hominem natum et, quod personis infame est vilibus, crucis supplicio interemptum et deum fuisse contenditis et superesse adhuc creditis et cotidianis supplicationibus adoratis''.

2. - Si vobis iucundum est, amici, edissertate, quinam sint hi dii, qui a nobis Christum coli suam credant ad iniuriam pertinere: Ianus Ianiculi conditor et civitatis Saturniae Saturnus auctor; Fenta Fatua, Fauni uxor, Bona Dea quae dicitur sed in vini melior et laudabilior potu;

3. Indigetes illi qui flumen repunt et in alveis Numici cum ranis et pisciculis degunt Aesculapius et Liber pater, Coronide ille natus et ex genitalibus matris alter fulmine praecipitatus; Mercurius utero fusus Maiae et, quod est divinius, candidae;

4. arquitenentes Diana et Apollo, circumlati per fugas matris atque in insulis errantibus Virtuti; Dioneia Venus proles, viri materfamilias Troici atque intestini decoris publicatrix; in Trinacriae finibus Ceres nata atque in floribus legendis occupata Proserpina;

5. Thebanus aut Tyrius Hercules, hic in finibus sepultus Hispaniae, flammis alter concrematus Oetaeis; Tyndaridae Castores, equos unus domitare consuetus, alter pugillator bonus et crudo inexuperabilis caestu; Titanes et Bocchores Mauri et ovorum progenies dii Syri;

6. Apis Peloponensi proditus et in Aegypto Serapis nuncupatus; Aethiopicis solibus Isis furva maerens perditum filium et membratim coniugem lancinatum; praeterimus et transgredimus Opis suboles regias, quas in libris auctores vestri quae fuerint et quales vobis ediscentibus prodiderunt:

7. hine ergo Christum coli et a nobis accipi et existimari pro numine vulneratis accipiunt auribus, et obliti paulo ante sortis fuerint et condicionis cuius, id quod sibi concessum est inpertiri alteri nolunt?

8. Haec est iustitia caelitum, hoc deorum iudicium sanctum? Nonne istud livoris est atque avaritiae genus, non obtrectatio quaedam sordens, suas eminere tantummodo velle fortunas, aliorum res premiet in contempta humilitate calcari?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License