Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Arnobius Adversus nationes IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XIX-XXIXIX.1. Quodsi homines penitus aut ipsos se nossent aut intellectum dei suspicionis alicuius acciperent aura, numquam sibi adsciscerent divinam immortalemque naturam nec existimarent quiddam magnificum se esse, quia sibi craticulas trulleos creterrasque fecerunt, quia subuculas suppara laenas lacernulas trabeas cultros loricas et gladios, quia rastrs securiculas vomerem. 2. Numquam, inquam, crederent typho et adrogantia sublevati prima esse se numina et aequalia principis summitati, quia grammaticam musicam oratoriam pepererunt et geometricas formulas: in quibus artificiis quidnam insit admirabile non videmus, ut ex eorum inventione credatur esse animas potiores et sole et sideribus cunctis, hunc totum, cuius membra sunt haec, mundum et dignitate et substantia praeterire. 3. Quid enim aliud se spondent vel insinuare posse vel tradere, quam ut regulas nominum differentiasque noscamus, ut intervalla in vocum sonis, ut loquamur suadenter in litibus, ut terrarum continentias metiamur? 4. Quae si secum animae divinis ex regionibus adtulissent, ea esset necessarium scire omnis, ea iamdudum in omni orbe tractarent neque ullum hominum repperiretur genus, quod non esset his omnibus aequaliter atque uniformiter eruditum. 5. Nunc vero in mundo quotusquisque est musicus dialecticus et geometres, quotus orator poeta grammaticus? Ex quo apparet, ut saepius dictum est, inventa haec esse locorum necessitate ac temporum neque divinas eruditas advolavisse huc animas, quod neque omnes doctae sint neque discere omnes possint, at sint in his plurimae acuminis obtunsioris et bardi et ad discendi studium plagarum coercitione cogantur. 6. Quodsi ea quae discimus reminiscentias esse constaret, ut antiquis opinionibus scitum est, conveniebat nos omnes ab una veritate venientes unum nosse unumque reminisci, non habere diversas, non plurimas dissidentisque sententias; nunc vero cum singuli aliud atque aliud adseramus, manifestum et promptum est nihil nos adtulisse de caelo, sed hic nata addiscere o et suspicionibus coalita vindicare. XX.1. Et ut vobis clarius manifestiusque monstremus, cuius sit pretii homo, quem simillimum creditis potentiae superioris existere, concipite animis hanc imaginem vestris et, quod fieri si adgrediamur potest, tamquam si simus adgressi, similitudinis adsumptione teneamus. 2. Sit igitur nobis tellure in effossa locus habitabilis formam cubilis efficiens, tecto et parietibus clausus, non algidus in frigore, non fervoris nimii in calore, sed ita temperatus et medius ut nec frigoris sensum nec ardorem validum perpetiamur aestatis. 3. In hunc sonus omnino nullius incidat vocis, non avis, non bestiae, non tempestatis, non hominis, non denique fragoris alicuius aut concrepantis terribiliter caeli. Excogitemus deinde quemadmodum lumen accipiat: non ex inlato igni neque ex sole conspecto sed nothum aliquid fiat, quod imaginem luminis caligine interposita mentiatur; ianua non una sit nec sit introitus rectus, adeatur inflexibus flexuosis nec recludatur aliquando, nisi cum necessaria ratio postularit. XXI.1. Nunc quoniam imagini praeparavimus sedem, accipiamus deinceps mox aliquem natum et in loci illius hospitium, quod habeat rem nullam et sit inane ac vacuum, Platonica licet aut Pythagorea progenie aut horum alicuius, qui acuminis perhibentur fuisse divini aut ex deum responsis sapientissimi nuncupati. 2. Quod cum actum fuerit, nutriri ut debeat sequitur et alimoniis convenientibus educari. Adhibeamus igitur et nutricem, quae semper ad eum nuda, semper silens accedat, verbum nullum faciens nec in sermonis alicuius <usus> ora et labra diducat, sed cum mammas dederit et consequentia supplerit officia, datum quieti linquat et ante fores clausas dies noctesque continuet: poscit enim plerumque res, nutricias adesse curas et observari temporarios motus. 3. At vero cum coeperit solidioribus cibis infans debere fulciri, nutrice inferantur ab eadem, veste ut diximus posita et tenore reticentiae servato. Ipse autem qui infertur cibus sit unus atque idem semper, nihil materia differens nec per varios redintegratus sapores, sed aut fitilla de milio aut sit panisex farre aut, ut saecula imitemur antiqua, ex cinere caldo glandes aut ex ramis agrestibus baculae. 4. Potio autem vini sit prorsus incognita nec sedandae aliud admoveatur siti quam liquor purus e fontibus caldore ignis intactus et, si fieri potis est, manibus subministratus cavis. Fiet enim familiaris e more consuetudo in naturam versa nec adpetitio porrigetur ulterius, esse amplius nesciens quod petatur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |