Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. XXXIV-XXXVI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XXXIV-XXXVI

XXXIV.

1. Cum igitur haec ita sint, quaenam iniustitia tanta est, ut fatui vobis credulitate in ista videamur, cum vos et similia credere et in eadem videamus expectatione versari? Si inrisione existimamur digni, quod spem nobis huiusmodi pollicemur, et vos eadem exspectat inrisio, qui spem vobis immortalitatis adsciscitis. Si tenetis alioqui sequiminique rationem, et nobis aliquam portionem ex ista ratione concedite.

2. Si nobis haec gaudia, hoc est viam fugiendae mortis, Plato <in> Phaedro promisisset aliusve ex hoc choro possetque eam praestare atque ad finem pollicitationes adducere, consentaneum fuerat eius suscipere nos cultus a quo tantum doni expectaremus et muneris. Nunc cum eam Christus non tantum promiserit verum etiam virtutibus tantis manifestaverit posse compleri, quid alienum facimus aut stultitiae crimen quibus rationibus sustinemus, si eius nomini maiestatique substernimur, a quo speramus utrumque, et mortem cruciabilem fugere et vitae aeternitate donari?

XXXV.

1. ''Sed si animae, inquiunt, mortales et qualitatis sunt mediae, irmmortales quemadmodum fieri mediis ex qualitatibus possunt?''. - Si nos istud nescire dicamus ac tantummodo auditum ex potentiore credidisse, uhi nostra videbitur credulitas lapsa, si omnipotenti credidimus regi nihil esse difficile, nihil arduum, si quod inpossibile nobis est factu, illi possibile atque ad modum obsecutionis paratum?

2. Est enim quod obstare eius voluntatibus possit, aut quod esse voluerit, non necessario sequitur ut fiat? An numquid nostris ex divisionibus colligemus, quid aut fieri possit aut non possit, nec rationes considerabimus nostras tam esse mortales quam sumus nos ipsi et nullius apud principem nominis?

3. Et tamen, o isti, qui mediae qualitatis animas esse non creditis et in medio limite vitae atque interitus contineri, nonne omnes omnino, quos esse opinatio suspicatur, dii angeli daemones aut nomine quocumque sunt alio, qualitatis et ipsi sunt mediae et in ambiguae sortis condicione nutabiles?11

4. Nam si omnes concedimus, unum esse rerum patrem, immortalem atque ingenitum solum, nihilque omnino ante illum quod alicuius vocaminis fuerit invenitur, sequitur ut hi omnes quos opinatio credidit deos esse mortalium aut ab eo sint geniti aut eo iubente prolati. Si sunt prolati et geniti, et ordinis sunt posterioris et temporis; si ordinis posterioris et temporis, ortus necesse est habeant et exordia nativitatis et vitae: quod autem habet introitum et vitae incipientis exordium, necessario sequitur ut habere debeat et occasum.

XXXVI.

1. ''Sed immortales perhibentur dii esse''. - Non ergo natura, sed voluntate dei patris ac munere. Quo igitur pacto immortalitatis largitus est donum dis <die> certa prolatis, et animas hoc pacto dignabitur immortalitate donare, quamvis eas mors saeva posse videatur extinguere et ad nihilum redactas inremeabili abolitione delere.

2. Plato ille divinus multa de deo digna nec communia sentiens multitudini in eo sermone ac libro cui nomen Timaeus scribitur deos dicit et mundum corruptibilis esse natura neque esse omnino dissolutionis expertes, sed voluntate dei regis ac principis vinctione in perpetua contineri. Quod enim recte sit vinctum et nodis perfectissimis conligatum, dei bonitate servari: neque ullo ab alio nisi ab eo qui vinxit et dissolvi, si res poscat, et salutari iussione donari.

3. Ergo si res est ita nec aliud convenit vel existimare vel credere, quid animas admiramini mediae dici qualitatis a nobis, cum numinibus ipsis dicat Plato medias esse naturas, sed continuam et inocciduam vitam principali benivolentia subrogari?

4. Si enim forte nescitis et antea vobis incognitum propter rei novitatem fuit, accipite sero ac discite ab eo qui novit et protulit in medium Christo, non esse animas regis maximi filias nec ab eo quemadmodum dicitur generatas coepisse se nosse atque in sui nominis essentia praedicari, sed alterum quempiam genitorem his esse, dignitatis et potentiae gradibus satis plurimis ab imperatore diiunctum, eius tamen ex aula et eminentium nobilem sublimitate natalium.




11 Plat. Tim. 4.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License