Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Arnobius Adversus nationes IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXXVII-XXXIXXXXVII.1. Quodsi essent ut fama est dominicae prolis et potestatis animae generatio principalis, nihil eis ad perfectionem defuisset virtute perfectissima procreatis, unum omnes intellectum habuissent unumque consensum, aulam semper incolerent regiam nec praetermissis beatitudinis sedibus, in quibus augustissimas noverant retinebantque doctrinas, imprudenter adpeterent terrena haec loca, tenebrosis ut corporibus involutae inter pituitas et sanguinem degerent, inter stercoris hos utres et saccati obscenissimas serias. 2. ''Sed habitari oportuit et has partis, et idcirco huc animas tamquam in colonias aliquas deus omnipotens misit''. - Et quid homines prosunt mundo aut ob rei cuius sunt necessarii causam, ut non frustra debuisse credantur parte in hac agere et terreni esse corporis inquilini? Ad consummandam molis huius integritatem partem aliquam conferunt, et nisi fuerint additi, inperfecta et clauda est universitatis haec summa? 3. Quid ergo, si homines non sint, ab officiis suis cessabit mundus, vicissitudines suas non peragent sidera, aestates atque hiemes non erunt, ventorum flamina conticescent nec ex coactis et pendentibus nubilis ad terram decident imbres ariditatibus temperamenta laturi? 4. Atquin necesse est cuncta suos ire per cursus nec ab ordinis nati continuatione discedere, etiamsi nomen in mundo nullum hominis audiatur orbisque iste terrarum solitudinis vacuae silentio conticiscat. Quemadmodum ergo iactatur, habitatorem debuisse regionibus his addi, cum ab homine liqueat nihil ad mundi perfectionem redire omniaque eius studia commoditatem semper spectare privatam nec a finibus propriae utilitatis abscedere? XXXVIII.1. Quid enim prodest mundo, ut ab rebus incipiam seriis, maximos reges hic esse? quid tyrannos, quid dominos, quid innumeras alias atque amplissimas potestates? quid rei militaris experientissimos duces, capiendarum urbium peritos, in equestribus proeliis aut in pedestri pugna immobiles atque invictissimos milites? quid oratores grammaticos poetas? quid scriptores dialecticos musicos? 2. quid pantomimos, quid mimulos histriones cantores tuba tibiis calamo que flatantes? quid cursores, quid pugiles, quadrigarios desultores grallatores funiambulos praestigiatores? quid picarios salinatores bolonas unguentarios aurifices aucupes vannorum sirpiarumque vitores? quid fullones lanarios phrygiones cocos panchristarios muliones lenones lanios meretrices? quid institorum alia genera, quid professorum et artium, quibus enumerandis omnis aetas angusta est, rationibus conferunt et constitutionibus mundi, ut sine hominibus condi non potuisse credatur nec optenturus integritatem sui, nisi ei contentio animalis miseri et supervacui iungeretur? XXXIX.1. Nisi forte rex mundi, is quem temeritatis est maximae humano ex ore depromere, idcirco ex se genitas huc animas misit, ut quae fuerant apud se deae, corporei tactus et temporariae circumscriptionis expertes, humana inmergerentur in semina, feminarum ex genitalibus prosilirent, ineptissimos ederent continuarentque vagitus, exsugerent fellitantes mammas, proluvie linerent et madidarent se sua, tunc ad silentium pavidae nutricis motibus et crepitaculis adducerentur auditis. 2. Idcirco animas misit, ut quae fuerant simplices et bonitatis nuper innoxiae, simulare in hominibus discerent, dissimulare mentiri circumscribere fallere, adulatoria humilitate captare, mente aliud volvere aliud in facie polliceri, inlaqueare, decipere dolis atque insidiis nescios, per innumeras artes malitiarum venena conquirere et ad usum temporis pellaciae mobilitate formari? 3. Idcirco animas misit, ut in pacata et placida tranquillitate degentes adsumerent ex corporibus causas quibus ferae fierent et immanes, simultates atque inimicitias gererent, consererent inter se bella, expugnarent atque everterent civitates, servitutis opprimerent et manciparent se iugo et ad ultimum fierent alterius altera potestatis natalium condicione mutata? 4. Idcirco animas misit, ut inmemores veritatis effectae et quidnam esset deus oblitae simulacris inertibus supplicarent, ligna aera et lapides divina adloquerentur ut numina, auxilia poscerent ex caesorum animantium cruore, nullam sui facerent mentionem, quinimmo ex: his aliae ut dubitarent se esse aut ullum esse penitus abnegarent? 5. Idcirco animas misit, ut quae in sedibus propriis mente fuerant una, intellectu et scientia paribus, postquam formas induere mortales, opinionum discriminibus dissiderent, aliud aliis iustum, aliud utile videretur et rectum, de appetendis rebus fugiendisque certarent, malorum ac bonorum alios aliae constituerent fines, veritatem cupientibus noscere rerum opponeretur obscuritas et velut oculorum luminibus viduae nihil certum viderent et per ancipites semitas suspicionum inducerentur errore? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |