DE AQUAEDUCTU URBIS ROMAE
LIBER PRIMUS
1.
Cum omnis res ab imperatore delegata intentiorem exigat curam, et me seu
naturalis sollicitudo seu fides sedula non ad diligentiam modo verum ad amorem
quoque commissae rei instigent sitque nunc mihi ab Nerva Augusto, nescio
diligentiore an amantiore rei publicae imperatore, aquarum iniunctum officium
ad usum, tum ad salubritatem atque etiam securitatem urbis pertinens,
administratum per principes semper civitatis nostrae viros, primum ac
potissimum existimo, sicut in ceteris negotiis institueram, nosse quod suscepi.
2.
Neque enim ullum omnis actus certius fundamentum crediderim, aut aliter quae facienda
quaeque vitanda sint posse decerni, aliudve tam indecorum tolerabili viro, quam
delegatum officium ex adiutorum agere praeceptis, quod fieri necesse est,
quotiens imperitia praepositi ad illorum decurrit usum; quorum etsi necessariae
partes sunt ad ministerium, tamen ut manus quaedam et instrumentum agentis. ***
Quapropter ea quae ad universam rem pertinentia contrahere potui, more iam per
multa mihi officia servato in ordinem et velut corpus diducta in hunc
commentarium contuli, quem pro formula administrationis respicere possem. In
aliis autem libris, quos post experimenta et usum composui, succedentium res
acta est; huius commentarii pertinebit fortassis et ad successorem utilitas,
sed cum inter initia administrationis meae scriptus sit, in primis ad meam
institutionem regulamque proficiet.
3.
Ac ne quid ad totius rei pertinens notitiam praetermisisse videar, nomina
primum aquarum, quae in urbem Romam influunt, ponam; tum per quos quaeque earum
et quibus consulibus, quoto post urbem conditam anno perducta sit; dein quibus
ex locis et a quoto miliario capta sit ac quantum subterraneo rivo, quantum
substructione, quantum opere arcuato; post altitudinem cuiusque modulorumque
erogationes ab illis factae sint, quantum extra urbem, quantum intra urbem
unicuique regioni pro suo modo unaquaeque aquarum serviat; quot castella
publica sint, et ex eis quantum publicis operibus, quantum muneribus ( ita enim
cultiores appellant) quantum lacibus, quantum nomine Caesaris, quantum
privatorum usibus beneficio principis detur; quod ius ducendarum tuendarumque
sit earum, quae id sanciant poenae lege, senatus consultis, mandatis principum
inrogatae.
4. Ab urbe condita per
annos quadringentos quadraginta unum contenti fuerunt Romani usu aquarum, quas
aut ex Tiberi aut ex puteis aut ex fontibus hauriebant. Fontium memoria cum
sanctitate adhuc exstat et colitur; salubritatem aegris corporibus afferre
creduntur, sicut Camenarum et Apollinis et Iuturnae. Nunc autem in urbem
influunt aqua Appia, Anio Vetus, Marcia, Tepula, Iulia, Virgo, Alsietina quae
eadem vocatur Augusta, Claudia, Anio Novus.
5. M. Malerio Maximo P.
Decio Mure consulibus, anno post initium Samnitici belli tricesimo aqua Appia
in urbem inducta est ab Appio Claudio Crasso censore, cui postea Caeco fuit
cognomen, qui et Viam Appiam a Porta Capena usque ad urbem Capuam muniendam
curavit. Collegam habuit C. Plautium, cui ob inquisitas eius aquae venas
Venocis cognomen datum est. Sed quia is intra annum et sex menses deceptus a
collega tamquam idem facturo abdicavit censura, nomen aquae ad Appii tantum
honorem pertinuit, qui multis tergiversationibus extraxisse censuram traditur,
donec et viam et huius aquae ductum consummaret. Concipitur Appia in agro Lucullano
Via Praenestina inter miliarium septimum et octavum deverticulo sinistrorsus
passuum septingentorum octoginta. Ductus eius habet longitudinem a capite usque
ad Salinas, qui locus est ad Portam Trigeminam, passuum undecim milium centum
nonaginta; ex eo rivus est subterraneus passuum undecim milium centum triginta,
supra terram substructio et opus arcuatum proximum Portam Capenam passuum
sexaginta. Iungitur ei ad Spem Veterm in confinio hortorum Torquatianorum et
Epaphroditianorum ramus Augustae ab Augusto in supplementum eius additus ***
loco nomen *** denti Gemellorum. Hic Via Praenestina ad miliarium sextum
deverticulo sinistrorsus passuum nongentorum octoginta proxime Viam Collatinam
accipit fontem. Cuius ductus usque ad Gemellos efficit rivo subterraneo passuum
sex milia trecentos octoginta. Incipit distribui Appia imo Publicii Clivo ad
Portam Trigeminam, qui locus Salinae appellantur.
6. Post annos quadraginta
quam Appia perducta est, anno ab urbe condita quandringentesimo octogesimo uno
M'. Curius Dentatus, qui censuram cum Lucio Papirio Cursore gessit, Anionis qui
nunc Vetus dicitur aquam perducendam in urbem ex manubiis de Pyrro captis
locavit, Spurio Carvilio Lucio Papirio consulibus iterum. Post biennium deinde
actum est in senatu de consummando eius aquae opere referente *** norumi ***
praetore. Tum ex senatus consulto duumviri aquae perducendae creati sunt
Curius, qui eam locaverat et Fulvius Flaccus. Curius intra quintum diem quam
erat duumvirum creatus decessit; gloria perductae pertinuit ad Fulvium.
Concipitur Anio Vetus supra Tibur vicesimo miliario extra Portam *** Ra ***
nam, ubi partem dat in Tiburtium usum. Ductus eius habet longitudinem, ita
exigente libramento, passuum quadraginta trium milium: ex eo rivus est subterraneus
passuum quadraginta duum milium septingentorum septuaginta novem, substructio
supra terram passuum ducentorum viginti unius.
7. Post annos centum
viginti septem, id est anno ab urbe condita sexcentesimo octavo, Ser. Sulpicio
Galba Lucio Aurelio Cotta consulibus cum Appiae Anionisque ductus vetustate
quassati privatorum etiam fraudibus interciperentur, datum est a senatu
negotium Marcio, qui tum praetor inter cives his dicebat, eorum ductuum
reficiendorum ac vindicandorum. Et quoniam incrementum urbis exigere videbatur
ampliorem modum aquae, eidem mandatum a senatu est, ut curaret, quatenus alias
aquas posset in urbem perducere. *** Priores ductus restituit et tertiam illis
salubriorem *** duxit, cui ab auctore Marciae nomen est. Legimus apud
Fenestellam, in haec opera Marcio decretum sestertium milies octingenties, et
quoniam ad consummandum negotium non sufficiebat spatium praeturae, in annum
alterum est prorogatum. Eo tempore decemviri, dum aliis ex causis libros
Sibyllinos inspiciunt, invenisse dicuntur, non esse fas aquam Marciam seu
potius Anionem ( de hoc enim constantius traditur ) in Capitolium perduci,
deque ea re in senatu M. Lepido pro collegio verba faciente actum Appio Claudio
Q. Caecilio consulibus, eandemque post annum tertium a Lucio Lentulo
retractatam C. Laelio Q. Servilio consulibus, sed utroque tempore vicisse
gratiam Marci Regis: atque ita in Capitolium esse aquam perductam. Concipitur
Marcia Via Valeria ad miliarium tricesimum sextum deverticulo euntibus ab urbe
Roma dextrorsus milium passuum trium. Sublacensi autem, quae sub Nerone
principe primum strata est, ad miliarium tricesimum octavum sinistrorsus intra
passus ducentos fontium *** sub *** bus petrei ***stat immobilis stagni modo
colore praeviridi. Ductus eius habet longitudinem a capite ad urbem passuum
sexaginta milium et mille septingentorum decem et semis; rivo subterraneo
passuum quinquaginta quattuor milium ducentorum quadraginta septem semis, opere
supra terram passuum septem milium quadringentorum sexaginta trium: ex eo
longius ab urbe pluribus locis per vallis opere arcuato passuum quadringentorum
sexaginta trium, propius urbem a septimo miliario substructione passuum
quingentorum viginti octo, reliquo opere arcuato passuum sex milium quadringentorum
septuaginta duum.
8. Cn. Servilius Caepio
et L. Cassius Longinus, qui Ravilla appellatus est, censores anno post urbem
conditam sexcentesimo vicesimo septimo, M. Plautio Hypsaeo M. Fulvio Flacco
cos., aquam quae vocatur Tepula ex agro Lucullano, quem quidam Tusculanum
credunt, Romam et in Capitolium adducendam curaverunt. Tepula concipitur Via
Latina ad decimum miliarium deverticulo euntibus ab Roma dextrorsus milium
passuum duum ***inde suo rivo in urbem perducebatur.
9. Post ***Agrippa
aedilis post primum consulatum imperatore Caesare Augusto II L. Volcatio cos.,
anno post urbem conditam septingentesimo nono decimo ad miliarium ab urbe
duodecimum Via Latina deverticulo euntibus ab Roma dextrorsus milium passuum
duum alterius aquae proprias vires collegit et Tepulae rivum intercepit.
Adquisitae aquae ab inventore nomen Iuliae datum est, ita tamen divisa
erogatione, ut maneret Tepulae appellatio. Ductus Iuliae efficit longitudinem
passuum quindecim milium quadringentorum viginti sex S.: opere supra terram
passuum septem milium: ex eo in proximis urbem locis a septimo miliario
substructione passuum quingentorum viginti octo, reliquo opere arcuato passuum
sex milium quadringentorum septuaginta duum. Praeter caput Iuliae transfluit
aqua quae vocatur Crabra. Hanc Agrippa omisit, seu quia improbaverat, sive quia
Tusculanis possessoribus relinquendam credebat; ea namque est quam omnes villae
tractus eius per vicem in dies modulosque certos dispensatam accipiunt. Sed non
eadem moderatione aquarii nostri partem eius semper in supplementum Iuliae
vindicaverunt, nec ut Iuliam augerent, quam hauriebant largiendo compendi sui
gratia. Exclusi ergo Crabram et totam iussu imperatoris reddidi Tusculanis, qui
nunc, forsitan non sine admratione, eam sumunt ignari cui causae insolitam
abundantiam debeant. Iulia autem revocatis derivationibus, per quas
surripiebatur, modum suum quamvis notabili siccitate servavit. Eodem anno
Agrippa ductus Appiae, Anionis, Marciae paene dilapsos restituit et singulari
cura compluribus salientibus instruxit urbem.
10. Idem cum iam tertio
consul fuisset, C. Sentio Q. Lucretio consulibus, post annum tertium decimum
quam Iuliam deduxerat, Virginem quoque in agro Lucullano collectam Romam
perduxit. Dies quo primum in urbe responderit, quintus idus Iunias invenitur.
Virgo appellata est, quod quaerentibus aquam militibus puella virguncula venas
quasdam monstravit, quas secuti qui foderant, ingentem aquae modum invenerunt.
Aedicula fonti apposita hanc originem pictura ostendit. Concipitur Virgo Via
Collatina ad miliarium octavum palustribus locis, signino circumiecto
continendarum scaturiginum causa. Adiuvatur et compluribus aliis
adquisitionibus. Venit per longitudinem passuum decem quattuor milium centum
quinque: ex eo rivo subterraneo passuum decem duum milium octingentorum
sexaginta quinque, supra terram per passus mille ducentos quadraginta: ex eo
substructione rivorum locis compluribus passuum quingentorum quadraginta, opere
arcuato passuum septingentorum. Adquisitionum ductus rivi subterranei efficiunt
passus mille quadringentos quinque.
11. Quae ratio moverit
Augustum, providentissimum principem, perducendi Alsietinam aquam, quae vocatur
Augusta, non satis perspicio, nullius gratiae, immo etiam parum salubrem
ideoque nusquam in usus populi fluentem; nisi forte cum opus Naumachiae
adgrederetur, ne quid salubrioribus aquis detraheret, hanc proprio opere
perduxit et quod Naumachiae coeperat superesse, hortis adiacentibus et
privatorum usibus ad inrigandum concessit. Solet tamen ex ea in Transtiberina
regione, quotiens pontes reficiuntur et a citeriore ripa aquae cessant, ex
necessitate in subsidium publicorum salientium dari. Concipitur ex lacu
Alsietino Via Claudia miliario quarto decimo deverticulo dextrorsus passuum sex
milium quingentorum. Ductus eius efficit longitudinem passuum viginti duum
milium centum septuaginta duorum, opere arcuato passuum trecentorum
quinquaginta octo.
12. Idem Augustus in
supplementum Marciae, quotiens siccitates egerent auxilio, aliam aquam eiusdem
bonitatis opere subterraneo perduxit usque ad Marciae rivum, quae ab inventore
appellatur Augusta. Nascitur ultra fontem Marciae. Cuius ductus donec Marciae
accedat, efficit passus octingentos.
13. Post hos C. Caesar,
qui Tiberio successit, cum parum et publicis usibus et privatis voluptatibus
septem ductus aquarum sufficere viderentur, altero imperii sui anno, M. Aquila
Iuliano P. Nonio Asprenate cos., anno urbis conditae septingentesimo nonagesimo
uno duos ductus incohavit. Quod opus Claudius magnificentissime consummavit
dedicavitque Sulla et Titiano consulibus, anno post urbem conditam
octingentesimo tertio Kalendis Augustis. Alteri nomen, quae ex fontibus Caerulo
et Curtio perducebatur, Claudiae datum. Haec bonitatis proximae est Marciae.
Altera, quoniam duae Anionis in urbem aquae fluere coeperant, ut facilius
appellationibus dinoscerentur, Anio Novus vocitari coepit; priori Anioni
cognomen Veteris adiectum.
14. Claudia concipitur
Via Sublacensi ad miliarium tricesimum octavum deverticulo sinistrorsus intra
passus trecentos ex fontibus duobus amplissimis et speciosis, Caeruleo qui a
similitudine appellatus est, et Curtio. Accipit et eum fontem qui vocatur
Albudinus, tantae bonitatis, ut Marciae quoque adiutorio quotiens opus est ita
sufficiat, ut adiectione sui nihil ex qualitate eius mutet. Augustae fons, quia
Marciam sibi sufficere apparebat, in Claudiam derivatus est, manente nihilo
minus praesidiario in Marciam, ut ita demum Claudiam aquam adiuvaret Augusta,
si eam ductus Marciae non caperet. Claudiae ductus habet longitudinem passuum
quadraginta sex milium quadringentorum sex: ex eo rivo subterraneo passuum
triginta sex milium ducentorum triginta, opere supra terram passuum decem
milium centum septuaginta sex: ex eo opere arcuato in superiori parte pluribus
locis passuum trium milium septuaginta sex, et prope urbem a septimo miliario
substructione rivorum per passus sexcentos novem, opere arcuato passuum sex
milium quadringentorum nonaginta et unius.
15. Anio Novus Via
Sublacensi ad miliarium quadragesimum secundum in Simbruino excipitur ex
flumine, quod cum terras cultas circa se habeat soli pinguis et inde ripas
solutiores, etiam sine pluviarum iniuria limosum et turbulentum fluit. Ideoque
a faucibus ductus interposita est piscina limaria, ubi inter amnem et specum
consisteret et liquaretur aqua. Sic quoque quotiens imbres superveniunt,
turbida pervenit in urbem. Iungitur ei rivus Herculaneus oriens eadem via ad
miliarium tricesimum octavum e regione fontium Claudiae trans flumen viamque.
Natura est purissimus, sed mixtus gratiam splendoris sui amittit. Ductus
Anionis Novi efficit passuum quinquaginta octo milia septingentos: ex eo rivo
subterraneo passuum quadraginta novem milia trecentos, opere supra terram
passuum novem milia quadringentos: ex eo substructionibus aut opere arcuato
superiore parte pluribus locis passuum duo milia trecentos, et propius urbem a
septimo miliario substructione rivorum passus sexcentos novem, opere arcuato
passuum sex milia quadringentos nonaginta unum. Hi sunt arcus altissimi,
sublevati in quibusdam locis pedes centum novem.
16. Tot aquarum tam
multis necessariis molibus pyramidas videlicet otiosas compares aut cetera
inertia sed fama celebrata opera Graecorum.
17.
Non alienum mihi visum est, longitudines quoque rivorum cuiusque ductus etiam
per species operum complecti. Nam cum
maxima huius officii pars in tutela eorum sit, scire praepositum oportet, quae
maiora impendia exigant. Nostrae quidem sollicitudini non suffecit, singula
oculis subiecisse; formas quoque ductuum facere curavimus, ex quibus apparet
ubi valles quantaeque, ubi flumina traicerentur, ubi montium lateribus specus
applicitae maiorem adsiduamque tuendi ac muniendi rivi exigant curam. Hinc illa
contingit utilitas, ut rem statim veluti in conspectu habere possimus et
deliberare tamquam adsistentes.
18. Omnes aquae diversa
in urbem libra perveniunt. Inde fluunt quaedam altioribus locis et quaedam
erigi in eminentiora non possunt; nam et colles sensim propter frequentiam
incendiorum excreverunt rudere. Quinque sunt quarum altitudo in omnem partem
urbis adtollitur, sed ex his aliae maiore, aliae leviore pressura coguntur.
Altissimus est Anio Novus, proxima Claudia, tertium locum tenet Iulia, quartum
Tepula, dehinc Marcia, quae capite etiam Claudiae libram aequat. Sed veteres
humiliore directura perduxerunt, sive nondum ad subtile explorata arte
librandi, seu quia ex industria infra terram aquas mergebant, ne facile ab
hostibus interciperentur, cum frequentia adhuc contra Italicos bella
gererentur. Iam tamen quibusdam locis, sicubi ductus vetustate dilapsus est,
omisso circuito subterraneo vallium brevitatis causa substructionibus
arcuationibusque traiciuntur. Sextum tenet librae locum Anio Vetus, similter
suffecturus etiam altioribus locis urbis, si, ubi vallium summissarumque
regionum condicio exigit, substructionibus arcuationibusve erigeretur. Sequitur huius libram Virgo, deinde Appia; quae cum ex
urbano agro perducerentur, non in tantum altitudinis erigi potuerunt. Omnibus
humilior Alsietina est, quae Transtiberinae regioni et maxime iacentibus locis
servit.
19. Ex eis sex Via Latina
intra septimum miliarum contectis piscinis excipiuntur, ubi quasi respirante
rivorum cursu limum deponunt. Modus quoque earum mensuris ibidem positis
initur. Tres autem earum, Iulia, Marcia, Tepula quae intercepta, sicut supra
demonstravimus, rivo Iuliae accesserat, nunc a piscina eiusdem Iuliae modum
accipit ac proprio canali et nomine venit ( hae tres a piscinis in eosdem arcus
recipiuntur. Summus in his est Iuliae, inferior Tepulae, dein Marcia. Quae ad libram
Collis Viminalis sco ***ntea fluentes ad Viminalem usque Portam deveniunt. Ibi
rursus emergunt. Prius tamen pars Iuliae ad Spem Veterem excepta castellis
Caelii montis diffunditur. Marcia autem
partem sui post hortos Pallantianos in rivum qui vocatur Herculaneus deicit. Is per Caelium
ductus, ipsius montis usibus nihil ut inferior sumministrans, finitur supra
Portam Capenam.
20.
Anio Novus et Claudia a piscinis in altiores arcus recipiuntur ita ut superior
sit Anio. Finiuntur arcus earum post hortos Pallantianos et inde in usum urbis
fistulis diducuntur. Partem tamen sui
Claudia prius in arcus qui vocantur Neroniani ad Spem Veterem transfert. Hi
directi per Caelium montem iuxta templum Divi Claudii terminantur. Modum quem
acceperunt aut circa ipsum montem aut in Palatium Aventinumque et regionem
Transtiberinam dimittunt.
21. Anio Vetus citra
quartum miliarium infra Novum, qui a Via Latina in Labicanam inter arcus
traicit, et ipse piscinam habet. Inde intra secundum miliarium partem dat in
specum qui vocatur Octavianus et pervenit in regionem Viae Novae ad hortos
Asinianos, unde per illum tractum distribuitur. Rectus vero ductus secundum
Spem veniens intra Portam Esquilinam in altos rivos per urbem diducitur.
22. Nec Virgo nec Appia
nec Alsietina conceptacula, id est piscinas, habent. Arcus Virginis initium
habent sub hortis Lucullanis, finiuntur in Campo Martio secundum frontem
Saeptorum. Rivus Appiae sub Caelio monte et Aventino actus emergit, ut diximus,
infra Clivum Publicii. Alsietinae ductus post Naumachiam, cuius causa videtur
esse factus, finitur.
23. Quoniam auctores
cuiusque aquae et aetates, praeterea origines et longitudines rivorum et ordinem
librae persecutus sum, non alienum mihi videtur, etiam singula subicere et
ostendere quanta sit copia quae publicis privatisque non solum usibus et
auxiliis verum etiam voluptatibus sufficit, et per quot castella quibusque
regionibus diducatur, quantum extra urbem, quantum in urbe, et ex eo quantum
lacibus, quantum muneribus, quantum operibus publicis, quantum nomine Caesaris,
quantum privatis usibus erogetur. Sed rationis existimo, priusquam nomina
quinariarum centenariarumque et ceterorum modulorum, per quos mensura
constituta est, proferamus, et indicare quae sit eorum origo, quae vires et
quid quaeque appellatio significet, propositaque regula, ad quam ratio eorum et
initium computatur, ostendere qua ratione discrepantia invenerim et quam
emendandi viam sim secutus.
24.
Aquarum moduli aut ad digitorum aut aut unicarum mensuram instituti sunt.
Digiti in Campania et in plerisque Italiae locis, unciae in pApula cita hunc
observatur. Est autem digitus, ut convenit, sextadecima pars pedis, uncia
duodecima. Quemadmodum autem inter unciam
et digitum diversitas, ita et ipsius digiti non simplex observatio est. Alius
vocatur quadratus, alius rotundus. Quadratus tribus quartisdecumis suis rotundo
maior, rotundus tribus undecumis suis quadrato minor est, scilicet quia anguli
deteruntur.
25. Postea modulus nec ab
uncia nec ab alterutro digitorum originem accipiens inductus, ut quidam putant,
ab Agrippa, ut alii, a plumbariis per Vitruvium architectum in usum urbis
exclusis prioribus venit, appellatus quinariae nomine. Qui autem Agrippam
auctorem faciunt, dicunt, quod quinque antiqui moduli exiles et velut puncta,
quibus olim aqua cum exigua esset dividebatur, in unam fistulam coacti sint;
qui Vitruvium et plumbarios, ab eo quod plumbea lammina plana quinque digitorum
latitudinem habens circumacta in rotundum hunc fistulae modulum efficiat. Sed
hoc incertum est, quoniam cum circumagitur, sicut interiore parte adtrahitur,
ita per illam, quae foras spectat, extenditur. Maxime probabile est, quinariam
dictam a diametro quinque quadrantum, quae ratio in sequentibus quoque modulis
usque ad vicenariam durat, diametro per singulos adiectione singulorum
quadrantum crescente: ut in senaria, quae sex quadrantes in diametro habet, et
septenaria, quae septem, et deinceps simili incremento usque ad vicenariam.
26. Omnis autem modulus
colligitur aut diametro aut perimetro aut areae mensura, ex quibus et capacitas
apparet. Differentiam unciae, digiti quadrati et digiti rotundi, et ipsius
quinariae ut facilius dinoscamus, utendum est substantia quinariae, qui modulus
et certissimus et maxime receptus est. Unciae ergo modulus habet diametri
digitum unum et trientem digiti; capit plus, quam quinaria, quinariae octava,
hoc est sescuncia quinariae et scripulis tribus et besse scripuli. Digitus
quadratus in rotundum redactus habet diametri digitum unum et digiti sescunciam
sextulam; capit quinariae dextantem. Digitus rotundus habet diametri digitum unum;
capit quinariae septuncem semunciam sextulam.
27.
Ceterum moduli, qui a quinaria oriuntur,
duobus generibus incrementum accipiunt. Est unum, cum ipsa multiplicatur, id
est eodem lumine plures quinariae includuntur, in quibus secundum adiectionem
quinariarum amplitudo luminis crescit. Est autem fere tum in usu, cum plures
quinariae impetratae, ne rivus saepius convulneretur, una fistula excipiuntur
in castellum, ex quo singuli suum modum recipiunt.
28. Alterum genus est,
quotiens non ad quinariarum necessitatem fistula incrementum capit, sed ad
diametri sui mensuram, secundum quod et nomen accipit et capacitatem ampliat:
ut puta quinaria, cum adiectus est ei ad diametrum quadrans, senariam facit.
Nec iam in solidum capacitatem ampliat; capit enim quinariam unam et quincuncem
sicilicum. Et deinceps eadem ratione quadrantibus diametro adiectis, ut supra
dictum est, crescunt septenaria, octonaria usque ad vicenariam.
29. Subsequitur illa
ratio, quae constat ex numero digitorum quadratorum, qui area, id est lumine,
cuiusque moduli continentur, a quibus et nomen fistulae accipiunt. Nam quae
habet areae, id est luminis in rotundum coacti, digitos quadratos viginti
quinque, vicenum quinum appellatur: similiter tricenaria et deinceps pari
incremento quinorum digitorum quadratorum usque ad centenum vicenum.
30. In vicenaria fistula,
quae in confinio utriusque rationis posita est, utraque ratio paene congruit.
Nam habet secundum eam computationem, quae in antecedentibus modulis servanda
est, in diametro quadrantes viginti, cum diametri eiusdem digiti quinque sint;
et secundum eorum modulorum rationem, qui sequuntur, aream habet digitorum
quadratorum exiguo minus viginti.
31. Ratio fistularum quinariarum
usque ad centenum vicenum per omnes modulos ita se habet, ut ostendimus, et
omni genere inita constat sibi. Convenit et cum is modulis, qui in commentariis
invictissimi et piissimi principis positi et confirmati sunt. Sive itaque ratio
sive auctoritas sequenda est, utroque commentariorum moduli praevalent. Sed
aquarii cum manifestae rationi in pluribus consentiant, in quattuor modulis
novaverunt, duodenaria et vicenaria et centenaria et centenum vicenum.
32.
Et duodenariae quidem nec magnus error nec usus frequens est. Cuius diametro adiecerunt digiti semunciam sicilicum,
capacitati quinariae quadrantem. In reliquis autem tribus modulis plus
deprenditur. Vicenariam exiguiorem faciunt diametro digiti semisse et semuncia,
capacitate quinariis tribus et quadrante et semuncia, quo modulo plerumque
erogatur. Centenaria autem et centenum vicenum, quibus adsidue accipiunt, non
minuuntur sed augentur. Diametro enim centenariae adiciunt digiti bessem et
semunciam, capacitati quinarias decem semissem semunciam. Centenum vicenum
diametro adiciunt digitos tres septuncem semunciam sicilicum, capacitati
quinarias sexaginta sex sextantem.
33. Ita dum aut
vicenariae, qua subinde erogant, detrahunt aut centenariae et centenum vicenum
adiciunt, quibus semper accipiunt, intercipiuntur in centenaria quinariae
viginti septem, in centenum vicenum quinariae octoginta sex. Quod cum ratione
approbetur, re quoque ipsa manifestum est. Nam et vicenaria, quam Caesar pro
quinariis sedecim assignat, non plus erogant quam tredecim, et ex centenaria,
quam ampliaverunt eque centenum vicenum certum est illos non erogare nisi ad
artiorem numerum, quia Caesar secundum suos commentarios, cum ex quaque
centenaria explevit quinarias octoginta unam semissem, item ex centenum vicenum
quinarias nonaginta octo, tamquam exhausto modulo desinit distribuere.
34.
In summa moduli sunt XX quinque. Omnes consentiunt et rationi et commenatriis,
exceptis his quattuor, quos aquarii novaverunt. Omnia autem quae mensura continentur, certa et immobilia congruere sibi
debent; ita enim universitati ratio constabit. Et quemadmodum verbi gratia
sextarii ratio ad cyathos, modii vero et ad sextarios et ad cyathos respondet;
ita et quinariarum multiplicatio in amplioribus modulis servare consequentiae
suae regulam debet. Alioqui cum in erogatorio modulo minus invenitur, in
acceptorio plus, apparet non errorem esse sed fraudem.
35. Meminerimus omnem
aquam, quotiens ex altiore loco venit et intra breve spatium in castellum
cadit, non tantum respondere modulo suo sed etiam exuberare; quotiens vero ex
humiliore, id est minore pressura, longius ducitur, segnitia ductus modum
quoque deperdere; et ideo secundum hanc rationem aut onerandam esse erogatione
aut relevandam.
36.
Sed et calicis positio habet momentum. In rectum et ad libram conlocatus modum
servat, ad cursum aquae oppositus et devexus amplius rapit, ad latus
praetereuntis aquae conversus et supinus, id est ad haustum pronior, segniter
et exiguum sumit. Est autem calix modulus
aeneus, qui rivo vel castello induitur; huic fistulae applicantur. Longitudo
eius habere debet digitos non minus duodecim, lumen capacitatem quanta imperata
fuerit. Excogitatus videtur, quoniam rigor aeris difficilior ad flexum non
temere potest laxari vel coartari.
37. Formulas modulorum
qui sunt omnes viginti et quinque subieci, quamvis in usu quindecim tantum
frequentes sint, derectas ad rationem de qua locuti sumus, emendatis quattuor,
quos aquarii novaverant. Secundum quod et fistulae omnes, quae opus facient,
derigi debent aut, si haec fistulae manebunt, ad quinarias quot capient
computari. Qui non sint in usu moduli, in ipsis est adnotatum.
38. Uncia habet diametri
digitum unum et trientem digiti; capit plus quam quinaria, quinariae sescuncia
et scripulis tribus et besse scripuli. Digitus quadratus in latitudine et
longitudine aequalis est. Digitus quadratus in rotundum redactus habet diametri
digitum unum et digiti sescunciam sextulam, capit quinariae dextantem. Digitus
rotundus habet diametri digitum unum, capit quinariae septuncem et semiunciam
sextulam.
39. Fistula quinaria:
diametri digitum unum = Ò , perimetri digitos tres S = = Ò ' III, capit quinariam unam.
40. Fistula senaria:
diametri digitum unum semis, perimetri digitos IIII S = £ ' II, capit quinariam I = = Ò ' VII.
41. Fistula septenaria:
diametri digitum I S = Ò , perimetri digitos V S, capit quinariam
I S = = Ò £ ; in usu non est.
42. Fistula octonaria:
diametri digitos duos, perimetri digitos sex = Ò ' X, capit quinarias II S £ ' quinque.
43. Fistula denaria:
diametri digitos duos et semis, perimetri digitos septem S = = ' VII, capit quinarias IIII.
44. Fistula duodenaria:
diametri digitos III, perimetri digitos VIIII = = Ò ' III, capit quinarias quinque S = Ò ' III; in usu non est. Apud aquarios habebat diametri digitos III £
' VI, capacitatis quinarias sex.
45. Fistula quinum denum:
diametri digitos III S = Ò , perimetri digitos XI S = Ò ' X, capit quinarias novem.
46. Fistula vicenaria:
diametri digitos quinque, perimetri digitos XV S = = ' VI, capit quinarias sedecim. Apud aquarios habebat diametri digitos
IIII S, capacitatis quinarias duodecim S = = Ò £.
47. Fistula vicenum
quinum: diametri digitos quinque S · Ò £ ' V, perimetri
digitos decem et septem S = £ ' VII, capit
quinarias XX = = '
VIIII; in usu non est.
48. Fistula tricenaria:
diametri digitos sex = ' III, perimetri digitos decem et
novem = = Ò , capit quinarias viginti quattuor = = Ò ' quinque.
49. Fistula tricenum
quinum: diametri digitos sex S = ' II, perimetri digitos XX S = = Ò £ V, capit
quinarias XXVIII S ' III; in usu non est.
50. Fistula
quadragenaria: diametri digitos septem Ò £ ' III, perimetri digitos XXII = = Ò , capit
quinarias XXXII S Ò .
51. Fistula quadragenum
quinum: diametri digitos septem S £ ' octo,
perimetri digitos XXIII S = Ò ' X, capit quinarias
XXXVI S = £ ' octo; in usu non est.
52. Fistula
quinquagenaria: diametri digitos septem S = = Ò £ ' quinque, perimetri digitos XXV £ ' VII, capit quinarias XL S = £ ' V.
53. Fistula quinquagenum
quinum: diametri digitos octo = = ' decem,
perimetri digitos XXVI = Ò £ , capit quinarias XLIIII S = Ò
£ ' II; in usu non est.
54. Fistula sexagenaria:
diametri digitos VIII S = £ ' novem,
perimetri digitos XXVII = = Ò £, capit quinarias XL octo S =
= ' XI.
55. Fistula sexagenum
quinum: diametri digitos novem Ò ' III,
perimetri digitos XX octo S Ò, capit quinarias quinquaginta duas
S = = £ ' octo; in usu non est.
56. Fistula
septuagenaria: diametri digitos novem = = Ò ' sex, perimetri digitos XXIX S = , capit quinarias LVII ' V.
57. Fistula septuagenum
quinum: diametri digitos novem S = Ò ' sex, perimetri digitos XXX S = ' VIII, capit quinarias LXI Ò ' II; in usu non est.
58. Fistula octogenaria:
diametri digitos decem Ò ' II, perimetri
digitos XXXI S = £ , capit quinarias LXV =.
59. Fistula octogenum
quinum: diametri digitos decem = = £ ' septem,
perimetri digitos XXXII S = ' IIII, capit
quinarias LXVIIII = £ ; in usu non est.
60. Fistula nonagenaria:
diametri digitos decem S = ' X, perimetri digitos triginta tres S Ò £ ' X, capit quinarias septuaginta tres = = £ ' V.
61. Fistula nonagenum
quinum: diametri digitos X S = = Ò £ ' VIIII, perimetri digitos XXXIIII S £, capit
quinarias LXXVII = = £ ' II; in usu non est.
62. Fistula centenaria:
diametri digitos XI = Ò ' VIIII, perimetri digitos XXXV = = Ò £ , capit quinarias
octoginta unam = = £ ' X. Apud aquarios habebat
diametri digitos XII, capacitatis quinarias nonaginta II.
63. Fistula centenum
vicenum: diametri digitos duodecim = = ' VII, perimetri digitos XXXVIII S = = , capit quinarias LXXXXVII
S = Ò . Apud aquarios habebat diametri digitos XVI, capacitatis
quinarias centum sexaginta tres S = = Ò , qui modus duarum
centenariarum est.
SIGNORUM
CONSPECTUS:
*** (lacuna)
Ò (uncia)
= (sextans)
£ (semuncia)
' (scripulum)
|