LIBER SECUNDUS
64. Persecutus ea quae de
modulis dici fuit necessarium, nunc ponam, quem modum quaeque aqua, ut
principum commentariis comprehensum est, usque ad nostram curam habere visa sit
quantumque erogaverit; deinde quem ipsi scrupulosa inquisitione praeeunte
providentia optimi diligentissimi Nervae principis invenerimus. Fuerunt ergo in
commentariis in universo quinariarum decem duo milia septingentae quinquaginta
quinque, in erogatione decem quattuor milia decem et octo: plus in
distributione quam in accepto computabatur quinariis mille ducentis sexaginta
tribus. Huius rei admiratio, cum praecipuum officii opus in exploranda fide
aquarum atque copia crederem, non mediocriter me convertit ad scrutandum,
quemadmodum amplius erogaretur, quam in patrimonio, ut ita dicam, esset. Ante
omnia itaque capita ductuum metiri adgressus sum, sed longe, id est circiter
quinariarum decem milibus, ampliorem quam in commentariis modum inveni, ut per
singulas demonstrabo.
65. Appiae in commentariis
adscriptus est modus quinariarum octingentarum quadraginta unius. Cuius aquae
ad caput inveniri mensura non potuit, quoniam ex duobus rivis constat. Ad
Gemellos tamen, qui locus est infra Spem Veterem, ubi iungitur cum ramo
Augustae, inveni altitudinem aquae pedum quinque, latitudinem pedis unius
dodrantis; fiunt areae pedes octo dodrans, centenariae viginti duae et
quadragenaria, quae efficiunt quinarias mille octingentas viginti quinque; amplius
quam commentarii habent quinariis nongentis octoginta quattuor. Erogabat
quinarias septingentas quattuor; minus quam in commentariis adscribitur
quinariis centum triginta septem, et adhuc minus quam ad Gemellos mensura
respondet quinariis mille centum viginti una. Intercidit tamen aliquantum e
ductus vitio, qui cum sit depressior, non facile manationes ostendit, quas esse
ex eo apparet quod in plerisque urbis partibus probata aqua observatur, quae ex
ea manat. Sed et quasdam fistulas intra urbem inlicitas deprehendimus. Extra
urbem autem propter pressuram librae, cum sit infra terram ad caput pedibus
quinquaginta, nullam accipit iniuriam.
66. Anioni Veteri adscriptus est
in commentariis modus quinariarum mille quingentarum quadraginta unius. Ad
caput inveni quattuor milia trecentas nonaginta octo praeter eum modum qui in
proprium ductum Tiburtium derivatur, amplius quam in commentariis est quinariis
duobus milibus octingentis quinquaginta septem. Erogabantur antequam ad
piscinam veniret quinariae ducentae sexaginta duae. Modus in piscina, qui per
mensuras positas initur, efficit quinariarum duo milia trecentas sexaginta
duas. Intercidebant ergo inter caput et piscinam quinariae mille septingentae
septuaginta quattuor. Erogabat post piscinam quinarias mille trecentas
quadraginta octo; amplius quam in commentariis conceptionis modum significari
diximus quinariis sexaginta novem; minus quam recipi in ductum post piscinam posuimus
quinariis mille decem quattuor. Summa quae inter caput et piscinam et post
piscinam intercidebat quinariae duo milia septingentae octoginta octo, quod
errore mensurae fieri suspicarer, nisi invenissem ubi averterentur.
67. Marciae in commentariis
adscriptus est modus quinariarum duum milium centum sexaginta duarum. Ad caput
mensus inveni quinarias quattuor milia sexcentas nonaginta, amplius quam in
commentariis est quinariis duobus milibus quingentis viginti octo. Erogabantur
antequam ad piscinam perveniret quinariae nonaginta quinque, et dabantur in
adiutorium Tepulae quinariae nonaginta duae, item in Anionem quinariae centum
sexaginta quattuor. Summa quae erogabatur ante piscinam quinariae trecentae
quinquaginta una. Modus qui in piscina mensuris positis initur cum eo quod
circa piscinam ductum eodem canali in arcus excipitur, efficit quinarias duo
milia nongentas quadraginta quattuor. Summa quae aut erogatur ante piscinam aut
in arcus recipitur quinariarum tria milia ducentae nonaginta quinque; amplius
quam in conceptis commentariorum positum est quinariis mille centum triginta
tribus, minus, quam mensurae ad caput actae efficiunt quinariis mille trecentis
nonaginta quinque. Erogabat post piscinam quinarias mille octingentas quadraginta;
minus quam in commentariis conceptionis modum significari diximus quinariis
ducentis viginti septem, minus quam ex piscina in arcus recipiuntur quinariis
mille centum quattuor. Summa utraque quae intercidebat aut inter caput et
piscinam aut post piscinam quinariarum duo milia ID, quas sicut in ceteris
pluribus locis intercipi deprehendimus. Non enim eas cessare manifestum est et
ex hoc quod ad caput praeter eam mensuram, quam comprehendisse nos capacitate
ductus posuimus, effunduntur amplius trecentae quinariae.
68. Tepulae in commentariis
adscriptus est modus quinariarum quadringentarum. Huius aquae fontes nulli
sunt; venis quibusdam constabat, quae interceptae sunt in Iulia. Caput ergo
eius observandum est a piscina Iuliae. Ex ea enim primum accipit quinarias
centum nonaginta, deinde statim ex Marcia quinarias nonaginta duas, praeterea
ex Anione Novo ad hortos Epaphroditianos quinarias centum sexaginta tres. Fiunt
omnes quinariae quadringentae quadraginta quinque, amplius quam in commentariis
quadraginta quinque, quae in erogatione comparent.
69. Iuliae in commentariis
adscriptus est modus quinariarum sexcentarum quadraginta novem. Ad caput
mensura iniri non potuit, quoniam ex pluribus adquisitionibus constat, sed ad
sextum ab urbe miliarium universa in piscinam recipitur, ubi modus eius
manifestis mensuris efficit quinarias mille ducentas sex, amplius quam in
commentariis quinariis quingentis quinquaginta septem. Praeterea accipit prope
urbem post hortos Pallantianos ex Claudia quinarias centum sexaginta duas. Est
omne Iuliae in acceptis quinariae mille trecentae sexaginta octo. Ex eo dat in
Tepulam quinarias centum nonaginta, erogat suo nomine octingentas tres. Fiunt
quas erogat quinariae nongentae nonaginta tres; amplius quam in commentariis
habet quinariis trecentis quadraginta quattuor; minus quam in piscina habere
posuimus ducentis decem tribus, quas ipsas apud eos, qui sine beneficiis
principis usurpabant, deprehendimus.
70. Virgini in commentariis
adscriptus est modus quinariarum sexcentarum quinquaginta duarum. Huius
mensuram ad caput invenire non potui, quoniam ex pluribus adquisitionibus
constat et lenior rivum intrat. Prope urbem tamen ad miliarium septimum in agro
qui nunc est Ceionii Commodi, ubi velociorem cursum habet, mensuram egi quae
efficit quinariarum duo milia quingentas quattuor, amplius quam in commentariis
quinariis mille octingentis quinquaginta duabus. Approbatio nostra
expeditissima est; erogat enim omnes quas mensura deprendimus, id est duo milia
quingentas quattuor.
71. Alsietinae conceptionis
modus nec in commentariis adscriptus est nec in re praesenti certus inveniri
potuit, cum ex lacu Alsietino et deinde circa Careias ex Sabatino quantum aquarii
temperaverunt. Alsietina erogat quinarias trecentas nonaginta duas.
72.
Claudia abundantior aliis maxime iniuriae exposita est. In commentariis habet
non plus quinariis duobus milibus octingentis quinquaginta quinque, cum ad caput
invenerim quinariarum quattuor milia sexcentas septem; amplius quam in
commentariis mille septingentis quinquaginta duabus. Adeo autem nostra certior
est mensura, ut ad septimum ab urbe miliarium in piscina, ubi indubitatae
mensurae sunt, inveniamus quinarias tria milia trecentas decem duas; plus quam
in commentariis quadringentis quinquaginta septem, quamvis et ex beneficiis
ante piscinam eroget et plurimum subtrahi deprehenderimus ideoque minus
inveniatur, quam re vera esse debeat, quinariis mille ducentis nonaginta
quinque. Et circa erogationem autem fraus apparet, quae neque ad commentariorum
fidem neque ad eas quas ad caput egimus mensuras, neque ad illas saltem ad
piscinam post tot iniurias sunt, convenit. Solae enim quinariae mille
septingentae quinquaginta erogantur; minus quam commentariorum ratio dat
quinariis mille centum quinque; minus autem quam mensurae ad caput factae
demonstraverunt quinariis duobus milibus octingentis quinquaginta septem; minus
etiam quam in piscina invenitur quinariis mille quingentis sexaginta duabus. Ideoque cum sincera in
urbem proprio rivo perveniret, in urbe miscebatur cum Anione novo, ut
confusione facta et conceptio earum et erogatio esset obscurior. Quod si qui
forte me adquisitionum mensuris blandiri putant, admonendi sunt adeo Curtium et
Caeruleum fontes aquae Claudiae sufficere ad praestandas ductui suo quinarias
quas significavi quattuor milia sexcentas septem, ut praeterea mille sexcentae
effundantur. Nec eo infitias quin ea quae superfluunt non sint proprie horum
fontium; capiuntur enim ex Augusta, quae inventa in Marciae supplementum, dum
illa non indiget, adicitur fontibus Claudiae, quamvis ne huius quidem ductus
omnem aquam recipiat.
73. Anio Novus in commentariis
habere ponebatur quinarias tria milia ducentas sexaginta tres. Mensus ad caput
repperi quinarias quattuor milia septingentas triginta octo, amplius quam in
conceptis commentariorum est, quinariis mille quadringentis septuaginta
quinque. Quarum adquisitionem non avide me amplecti quo alio modo manifestius
probem, quam quod in erogatione ipsorum commentariorum maior pars earum
continetur? Erogantur enim quinariarum quattuor milia ducentae, cum alioquin in
eisdem commentariis inveniatur conceptio non amplius quam trium milium ducentarum
sexaginta trium. Praeterea intercipi non tantum quingentas XXXVIII, quae inter
mensuras nostras et erogationem intersunt, sed longe ampliorem modum deprendi.
Ex quo apparet etiam exuberare comprehensam a nobis mensuram. Cuius rei ratio
est, quod vis aquae rapacior, ut ex largo et celeri flumine excepta, velocitate
ipsa ampliat modum.
74. Non dubito aliquos
adnotaturos, quod longe maior copia actis mensuris inventa sit, quam erat in
commentariis principum. Cuius rei causa est error eorum, qui ab initio parum
diligenter uniuscuiusque aquae fecerunt aestimationem. Ac ne metu aestatis aut
siccitatum in tantum a veritate eos recessisse credam, obstat quod ipse actis
mensuris Iulio mense hanc uniuscuiusque copiam, quae supra scripta est, tota
deinceps aestate durantem exploravi. Quaecumque tamen est causa quae praecedit,
illud utique detegitur, decem milia quinariarum intercidisse, dum beneficia sua
principes secundum modum in commentariis adscriptum temperant.
75. Sequens diversitas est quod
alius modus concipitur ad capita, alius nec exiguo minor in piscinis, minimus
deinde distributione continetur. Cuius rei causa est fraus aquariorum, quos
aquas ex ductibus publicis in privatorum usus derivare deprehendimus. Sed et plerique
possessorum, e quorum agris aqua circumducitur, formas rivorum perforant, unde
fit ut ductus publici hominibus privatis vel ad hortorum usus itinera
suspendant.
76. Ac de vitiis eiusmodi nec
plura nec melius dici possunt, quam a Caelio Rufo dicta sunt in ea contione,
cui titulus est "De Aquis", quae nunc nos omnia simili licentia
usurpata utinam non per offensas probaremus; inriguos agros, tabernas, cenacula
etiam, corruptelas denique omnes perpetuis salientibus instructas invenimus. Nam quod falsis titulis aliae pro aliis aquae erogabantur, etiam sunt
leviora ceteris vitia. Inter
ea tamen quae emendationem videbantur exigere, numerandum est, quod fere circa
montem Caelium et Aventinum accidit. Qui colles, priusquam Claudia perduceretur,
utebantur Marcia et Iulia. Sed postquam Nero imperator Claudiam opere arcuato
ad Spem exceptam usque ad templum Divi Claudii perduxit, ut inde
distribueretur, priores non ampliatae sed omissae sunt; nulla enim castella
adiecit, sed isdem usus est, quorum quamvis mutata aqua vetus appellatio
mansit.
77. Satis iam de modo cuiusque
et velut nova quadam adquisitione aquarum et fraudibus et vitiis quae circa ea
erant dictum est. Superest ut erogationem, quam confertam et, ut sic dicam, in
massa invenimus, immo etiam falsis nominibus positam, per nomina aquarum, uti
quaeque se habet, et per regiones urbis digeramus. Cuius comprensionem scio non
ieiunam tantum sed etiam perplexam videri posse, ponemus tamen quam brevissime,
ne quid velut formulae officii desit. Eis quibus sufficiet cognovisse summa,
licebit transire leviora.
78. Fit ergo distributio
quinariarum quattuordecim milium decem et octo, ita ut quinariae DCCLXXI, quae
ex quibusdam aquis in adiutorium aliarum dantur et bis in speciem erogationis
cadunt, semel in computationem veniant. Ex his dividuntur extra urbem quinariae
quattuor milia sexaginta tres: ex quibus nomine Caesaris quinariae mille
septingentae decem et octo, privatis quinariae § § CCCXXXXV. Reliquae
intra urbem VIIII milia nongentae quinquaginta quinque distribuebantur in
castella ducenta quadraginta septem: ex quibus erogabantur sub nomine Caesaris
quinariae mille septingentae septem semis, privatis quinariae tria milia
octingentae quadraginta septem, usibus publicis quinariae quattuor milia
quadringentae una: ex eo castris ducentinarie quinariae ducentae septuaginta
novem, operibus publicis septuaginta quinque quinariae § § CCCI,
muneribus triginta novem quinariae CCCLXXXVI, lacibus quingentis nonaginta uni
quinariae § trecentae triginta quinque. Sed et haec ipsa
dispensatio per nomina aquarum et regiones urbis partienda est.
79. Ex quinariis ergo
quattuordecim milibus decem et octo, quam summam erogationibus omnium aquarum
seposuimus, dantur nomine Appiae extra urbem quinariae tantummodo quinque,
quoniam humilior turetia metitoribus. Reliquae quinariae sescentae nonaginta
novem intra urbem dividebantur per regiones secundam IIX VIIII XI XII XIII XIV
in castella viginti: ex quibus nomine Caesaris quinariae centum quinquaginta
una, privatis quinariae centum nonaginta quattuor, usibus publicis quinariae
trecentae quinquaginta quattuor: ex eo castris I quinariae quattuor, operibus
publicis quattuordecim quinariae centum viginti tres, muneri uni quinariae
duae, lacibus nonaginta duobus quinariae ducentae viginti sex.
80. Anionis Veteris erogabantur
extra urbem nomine Caesaris quinariae centum sexaginta novem, privatis
quinariae CCCCIIII. Reliquae quinariae mille quingentae octo semis intra urbem
dividebantur per regiones primam III IIII V VI VII VIII VIIII XII XIIII in
castella triginta quinque: ex quibus nomine Caesaris quinariae sexaginta VI S,
privatis quinariae CCCCXC, usibus publicis quinariae quingentae tres: ex eo
castris unis quinariae quinquaginta, operibus publicis XIX quinariae centum
nonaginta sex, muneribus novem quinariae octoginta octo, lacibus nonaginta
quattuor quinariae octoginta decem et octo.
81. Marciae erogabantur extra
urbem nomine Caesaris quinariae CCLXI S. Reliquae quinariae mille quadringenta
septuaginta duae intra urbem dividebantur per regiones primam tertiam quartam V
VI VII VIII VIIII X XIIII in castella quinquaginta unum: ex quibus nomine
Caesaris quinariae CXVI, privatis quinariae quingentae quadraginta tres, usibus
publicis quinariae CCCCXXXVIIII: ex eo castris IIII quinariae XLIIS, operibus
publicis quindecim quinariae XLI, muneribus XII quinariae CIIII, lacibus CXIII
quinariae CCLVI.
82. Tepulae erogabantur extra
urbem nomine Caesaris quinariae LVIII, privatis quinariae quinquaginta sex.
Reliquae quinariae CCCXXXI intra urbem dividebantur per regiones quartam V VI
VII in castella XIIII: ex quibus nomine Caesaris quinariae XXXIIII, privatis
quinariae CCXXXVII, usibus publicis quinariae quinquaginta: ex eo castris I
quinariae duodecim, operibus publicis III quinariae septem, lacibbus XIII
quinariae XXXII.
83. Iuliae fluebant extra urbem
nomine Caesaris quinariae LXXX quinque, privatis quinariae CXXI. Reliquae
quinariae quingentae quadraginta octo intra urbem dividebantur per regiones
secundam III V VI VIII X XII in castella decem et septem: ex quibus nomine
Caesaris quinariae decem et octo, privatis quinariae, CXCVI, usibus publicis
quinariae CCCLXXXIII: ex eo castris octo usibus publicis quinariae sexaginta
novem, operibus publicis quinariae CXXCI, muneribus III quinariae sexaginta
septem, lacibus viginti octo quinariae sexaginta quinque.
84.
Virginis nomine exibant extra urbem quinariae ducentae. Reliquae quinariae duo
milia trecentae quattuor intra urbem dividebantur per regiones septimam nonam
quartamdecimam in castella decem et octo: ex quibus nomine Caesaris quinariae
quingentae novem, privatis quinariae CCCXXXVIII, usibus publicis §
centum sexaginta septem: ex eo muneribus II quinariae XXVI, lacibus viginti
quinque quinariae quinquaginta una, operibus publicis sedecim quinariae §
CCCLXXX, in quibus per se Euripo, cui ipsa nomen dedit, quinariae CCCCLX.
85. Alsietinae quinariae
trecentae nonaginta duae. Haec tota extra urbem consumitur, nomine Caesaris
quinariae ducentae quinquaginta quattuor, privatis quinariae centum triginta
octo.
86. Claudia et Anio Novus extra
urbem proprio quaeque rivo erogabantur, intra urbem confundebantur. Et Claudia
quidem extra urbem dabat nomine Caesaris quinarias CC XI VI, privatis quinarias
CCCCXXX novem; Anio Novus nomine Caesaris quinarias septingentas viginti octo. Reliquae
utriusque quinariae tria milia quadringentae nonaginta octo intra urbem
dividebantur per regiones urbis XIIII in castella nonaginta duo; ex quibus
nomine Caesaris quinariae octingentae XV V, privatis quinariae §
sexaginta septem, usibus publicis quinariae § XIV: ex eo castris
novem quinariae centum quadraginta novem, operibus publicis decem et octo
quinariae CCCLXXIIII, muneribus XII quinariae centum septem, lacibus CC viginti
sex quinariae CCCCXXCII.
87. Haec copia aquarum ad
Nervam imperatorem usque computata ad hunc modum discribebatur. Nunc
providentia diligentissimi principis quicquid aut fraudibus aquariorum
intercipiebatur aut inertia pervertebatur, quasi nova inventione fontium
accrevit. Ac prope duplicata ubertas est et tam sedula deinde partitione
distributa, ut regionibus quibus singulae serviebant aquae plures darentur,
tamquam Caelio et Aventino in quos sola Claudia per arcus Neronianos ducebatur,
quo fiebat ut quotiens refectio aliqua intervenisset, celeberrimi colles
sitirent. Quibus nunc plures aquae et in primis Marcia reddita amplo opere a
Spe in Aventinum usque perducitur. Atque etiam omni parte urbis lacus tam novi
quam veteres plerique binos salientes diversarum aquarum acceperunt, ut si
casus alterutram impedisset, altera sufficiente non destitueretur usus.
88. Sentit hanc curam
imperatoris piissimi Nervae principis sui regina et domina orbis in dies et
magis sentiet salubritas eiusdem aucto castellorum, operum, munerum et lacuum
numero. Nec minus ad privatos commodum ex incremento beneficiorum eius
diffunditur; illi quoque qui timidi inlicitam aquam ducebant, securi nunc ex
beneficiis fruuntur. Ne pereuntes quidem aquae
otiosae sunt: alia munditiarum facies, purior spiritus, et causae gravioris
caeli quibus apud veteres urbis infamis aer fuit, sunt remotae. Non praeterit me, deberi
operi novae erogationis ordinationem; sed haec cum incremento adiunxerimus;
intellegi oportet, non esse ea ponenda nisi consummata fuerint.
89. Quid quod nec hoc
diligentiae principis, quam exactissimum civibus suis praestat, sufficit, parum
praesidii usibus ac voluptatibus nostris contulisse sese credentis, quod tantam
copiam adiecit, nisi eam ipsam sinceriorem iucundioremque faciat? Operae
pretium est ire per singula, per quae ille occurrendo vitiis quarundam
universis adiecit utilitatem. Etenim quando civitas nostra, cum vel exigui
imbres supervenerant, non turbulentas limosasque aquas habuit? Nec quia haec
universis ab origine natura est, aut quia istud incommodum sentire debeant quae
capiuntur ex fontibus, in primis Marcia et Claudia ac reliquae, quarum splendor
a capite integer nihil aut minimum pluvia inquinatur, si putea exstructa et
obtecta sint.
90. Duae Anienses minus
permanent limpidae, nam sumuntur ex flumine ac saepe etiam sereno turbantur,
quoniam Anio quamvis purissimo defluens lacu mollibus tamen cedentibus ripis
aufert aliquid quo turbetur, priusquam deveniat in rivos. Quod incommodum non solum hibernis ac vernis, sed etiam aestivis
imbribus sentit, quo tempore gratior aquarum sinceritas exigitur.
91.
Et alter quidem ex his, id est Anio Vetus, cum plerisque libra sit inferior, incommodum
intra se tenet. Novus autem Anio vitiabat ceteras, nam cum editissimus veniat
et in primis abundans, defectioni aliarum succurrit. Imperitia vero aquariorum
deducentium in alienos eum specus frequentius, quam explemento opus erat, etiam
sufficientes aquas inquinabat, maxime Claudiam, quae per multa milia passuum
proprio ducta rivo, Romae demum cum Anione permixta in hoc tempus perdebat
proprietatem. Adeoque obvenientibus non succurrebatur, ut pleraeque
accerserentur per imprudentiam non uti dignum erat aquas partientium. Marciam
ipsam splendore et frigore gratissimam balneis ac fullonibus et relatu quoque
foedis ministeriis deprehendimus servientem.
92. Omnes ergo discerni
placuit, tum singulas ita ordinari ut in primis Marcia potui tota serviret et
deinceps reliquae secundum suam quaeque qualitatem aptis usibus assignarentur
sic ut anio Vetus pluribus ex causis (quo inferior excipitur minus salubris) in
hortorum rigationem atque in ipsius urbis sordidiora exiret ministeria.
93. Nec satis fuit principi
nostro ceterarum restituisse copiam et gratiam; Anionis quoque Novi vitia
excludi posse vidit. Omisso enim flumine repeti ex lacu qui est super villam
Neronianam Sublacensem, ubi limpidissimus est, iussit. Nam cum oriatur Anio
supra Trebam Augustam, seu quia per saxosos montes decurrit, paucis circa ipsum
oppidum obiacentibus cultis, seu quia lacuum altitudine in quos excipitur velut
defaecatur, imminentium quoque nemorum opacitate inumbratus, frigidissimus simul
ac splendidissimus eo pervenit. Haec tam felix proprietas aquae omnibus dotibus
aequatura Marciam, copia vero superatura, veniet in locum deformis illius ac
turbidae, novum auctorem imperatorem Caesarem Nervam Traianum Augustum
praescribente titulo.
94. Sequitur ut indicemus quod
ius ducendae tuendaeque sit aquae, quorum alterum ad cohibendos intra modum
impetrati beneficii privatos, alterum ad ipsorum ductuum pertinet tutelam. In
quibus dum altius repeto leges de singulis aquis latas, quaedam apud veteres
aliter observata inveni. Apud quos omnis aqua in usus publicos erogabatur et
cautum ita fuit: "Ne quis privatus aliam aquam ducat, quam quae ex lacu
humum accidit" ( haec enim sunt verba legis ) id est quae ex lacu abundavit;
eam nos caducam vocamus. Et haec ipsa non in alium usum quam in balnearum aut
fullonicarum dabatur, eratque vectigalis, statuta mercede quae in publicum
penderetur. Aliquid et in domos principum civitatis dabatur, concedentibus
reliquis.
95. Ad quem autem magistratum
ius dandae vendendaeve aquae pertinuerit, in eis ipsis legibus variatur.
Interdum enim ab aedilibus, interdum a censoribus permissum invenio; sed
apparet, quotiens in re publica censores erant, ab illis potissimum petitum,
cum ei non erant, aedilium eam potestatem fuisse. Ex quo manifestum est quanto
potior cura maioribus communium utilitatium quam privatarum voluptatium fuerit,
cum etiam ea aqua quam privati ducebant ad usum publicum pertineret.
96. Tutelam autem singularum
aquarum locari solitam invenio positamque redemptoribus necessitatem certum
numerum circa ductus extra urbem, certum in urbe servorum opificum habendi, et
quidem ita ut nomina quoque eorum, quos habituri essent in ministerio per
quasque regiones, in tabulas publicas deferrent; eorumque operum probandorum
curam fuisse penes censores aliquando et aediles, interdum etiam quaestoribus
eam provinciam obvenisse, ut apparet ex S. C. quod factum est C. Licinio et Q.
Fabio cos.
97. Quanto opere autem curae
fuerit ne quis violare ductus aquamve non concessam derivare auderet, cum ex
multis apparere potest, tum et ex hoc quod Circus Maximus ne diebus quidem
ludorum circensium nisi aedilium aut censorum permissu inrigabatur, quod durasse
etiam postquam res ad curatores transiit sub Augusto, apud Ateium Capitonem
legimus. Agri vero, qui aqua publica contra legem essent inrigati,
publicabantur. Mancipi etiam si clam eo quem adversus legem fecisset, multa
dicebatur. In eisdem legibus adiectum est ita: "Ne quis aquam oletato dolo
malo, ubi publice saliet. Si quis oletarit, sestertiorum decem milium multa
esto." Cuius rei causa aediles curules iubebantur per vicos singulos ex
eis qui in unoquoque vico habitarent praediave haberent binos praeficere,
quorum arbitratu aqua in publico saliret.
98.
Primus M. Agrippa post aedilitatem, quam gessit consularis, operum suorum et
munerum velut perpetuus curator fuit. Qui iam copia permittente discripsit,
quid aquarum publicis operibus, quid lacibus, quid privatis daretur. Habuit et
familiam propriam aquarum, quae tueretur ductus atque castella et lacus. Hanc
Augustus hereditate ab eo sibi relictam publicavit.
99.
Post eum Q. Aelio Tuberone Paulo Fabio Maximo cos. cum res usque in id tempus
quasi potestate acta certo iure eguisset, senatus consulta facta sunt ac lex
promulgata. Augustus
quoque edicto complexus est, quo iure uterentur qui ex commentariis Agrippae
aquas haberent, tota re in sua beneficia translata. Modulos etiam, de quibus
dictum est, constituit et rei continendae exercendaeque curatorem fecit
Messalam Corvinum, cui adiutores dati Postumius Sulpicius praetorius et Lucius
Cominius pedarius. Insignia eis quasi magistratibus concessa, deque eorum officio
senatus consultum factum, quod infra scriptum est.
100.
"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de eis qui
curatores aquarum publicarum ex consensu senatus a Caesare Augusto nominati
essent ornandis, D. E. R. Q. F. P. D. E. R. I. C. placere huic ordini, eos qui
aquis publicis praeessent, cum eius rei causa extra urbem essent, lictores
binos et servos publicos ternos, architectos singulos et scribas, librarios,
accensos praeconesque totidem habere, quot habent ei per quos frumentum plebei
datur. Cum autem in urbe eiusdem rei causa aliquid agerent, ceteris
apparitoribus eisdem praeterquam lictoribus uti. Utique quibus apparitoribus ex
hoc senatus consulto curatoribus aquarum uti liceret, eos diebus decem
proximis, quibus senatus consultum factum esset, ad aerarium deferrent; quique
ita delati essent, eis praetores aerarii mercedem cibaria, quanta praefecti
frumento dando dare deferreque solent, annua darent et adtribuerent; eisque eas
pecunias sine fraude sua capere liceret. Utique tabulas, chartas ceteraque quae
eius curationis causa opus essent eis curatoribus Q. Aelius Paulus Fabius cos.
ambo alterve, si eis videbitur, adhibitis praetoribus qui aerario praesint,
praebenda locent.
101. "Itemque cum viarum
curatores frumentique parte quarta anni publico fungantur ministerio, ut
curatores aquarum iudiciis vacent privatis publicisque." Apparitores et
ministeria, quamvis perseveret adhuc aerarium in eos erogare, tamen esse
curatorum videntur desisse inertia ac segnitia non agentium officium. Egressis
autem urbem dumtaxat agendae rei causa senatus praesto esse lictores iusserat.
Nobis circumeuntibus rivos fides nostra et auctoritas a principe data pro
lictoribus erit.
102. Cum perduxerimus rem ad
initium curatorum, non est alienum subiungere qui post Messalam huic officio ad
nos usque praefuerint. Messalae successit Planco et Silio cos. Ateius Capito.
Capitoni C. Asinio Pollione C. Antistio Vetere cos. Tarius Rufus. Tario Servio
Cornelio Cethego L. Visellio Varrone consulibus M. Cocceius Nerva, divi Nervae
avus, scientia etiam iuris inlustris. Huic successit Fabio Persico L. Vitellio
cos. C. Octavius Laenas. Laenati Aquila Iuliano et Nonio Asprenate consulibus
M. Porcius Cato. Huic successit post mensem Ser. Asinio Celere A. Nonio
Quintiliano consulibus A. Didius Gallus. Gallo Q. Veranio et Pompeio Longo cos.
Cn. Domitius Afer. Afro Nerone Claudio Caesare IIII et Cosso Cossi f.
consulibus L. Piso. Pisoni Verginio Rufo et Memmio Regulo consulibus Petronius
Turpilianus. Turpiliano Crasso Frugi et Laecanio Basso consulibus P. Marius.
Mario Luccio Telesino et Suetonio Paulino cos. Fonteius Agrippa. Agrippae Silio
et Galerio Trachalo cos. Albius Crispus. Crispo Vespasiano III et Cocceio Nerva
cos. Pompeius Silvanus. Silvano Domitiano II Valerio Messalino consulibus
Tampius Flavianus. Flaviano Vespasiano V Tito III consulibus Acilius Aviola.
Post quem imperatore Nerva III et Verginio Rufo III consulibus ad nos cura
translata est.
103. Nunc quae observare
curator aquarum debeat et legem senatusque consulta ad instruendum actum
pertinentia subiungam. Circa ius ducendae aquae in privatis observanda sunt, ne
quis sine litteris Caesaris, id est ne quis aquam publicam non impetratam, et
ne quis amplius quam impetravit ducat. Ita enim efficiemus ut modus, quem
adquiri diximus, possit ad novos salientes et ad nova beneficia principis
pertinere. In utroque autem magna cura multiplici opponenda fraudi est:
sollicite subinde ductus extra urbem circumeundi ad recognoscenda beneficia;
idem in castellis et salientibus publicis faciendum, ut sine intermissione
diebus noctibusque aqua fluat. Quod senatus quoque consulto facere curator
iubetur, cuius haec verba sunt:
104. "Quod Q. Aelius
Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de numero publicorum salientium qui in
urbe essent intraque aedificia urbi coniuncta, quos M. Agrippa fecisset, Q. F.
P. D. E. R. I. C. neque augeri placere nec minui numerum publicorum salientium,
quos nunc esse rettulerunt ei, quibus negotium a senatu est imperatum ut
inspicerent aquas publicas inirentque numerum salientium publicorum. Itemque
placere curatores aquarum, quos Caesar Augustus ex senatus auctoritate
nominavit, dare operam uti salientes publici quam adsiduissime interdiu et
noctu aquam in usum populi funderent." In hoc senatus consulto crediderim
adnotandum quod senatus tam augeri quam minui salientium publicorum numerum
vetuerit. Id factum existimo, quia modus aquarum quae eis temporibus in urbem
veniebant, antequam Claudia et Anio Novus perducerentur, maiorem erogationem
capere non videbatur.
105. Qui aquam in usus privatos
deducere volet, impetrare eam debebit et a principe epistulam ad curatorem
adferre; curator deinde beneficio Caesaris praestare maturitatem et
procuratorem eiusdem officii libertum Caesaris protinus scribere. Procuratorem
autem primus Ti. Claudius videtur admovisse, postquam Anionem Novum et Claudiam
induxit. Quid contineat epistula, vilicis quoque fieri notum debet, ne quando
neglegentiam aut fraudem suam ignorantiae colore defendant. Procurator calicem
eius moduli, qui fuerit impetratus, adhibitis libratoribus signari cogitet,
diligenter intendat mensurarum quas supra diximus modum et positionis notitiam
habeat, ne sit in arbitrio libratorum, interdum maioris luminis, interdum
minoris pro gratia personarum calicem probare. Sed nec statim ab hoc liberum
subiciendi qualemcumque plumbeam fistulam permittatur arbitrium, verum eiusdem
luminis quo calix signatus est per pedes quinquaginta, sicut senatus consulto
quod subiectum est cavetur.
106.
"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. quosdam privatos ex
rivis publicis aquam ducere, Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. ne cui privato
aquam ducere ex rivis publicis liceret, utique omnes ei quibus aquae ducendae
ius esset datum ex castellis ducerent, animadverterentque curatores aquarum,
quibus locis intra urbem apte castella privati facere possent, ex quibus aquam
ducerent quam ex castello communi accepissent a curatoribus aquarum. Neve cui
eorum quibus aqua daretur publica ius esset, intra quinquaginta pedes eius
castelli, ex quo aquam ducerent, laxiorem fistulam subicere quam
quinariam." In hoc S. C. dignum adnotatione est, quod aquam non nisi ex
castello duci permittit, ne aut rivi aut fistulae publicae frequenter
lacerentur.
107. Ius impetratae aquae neque
heredem neque emptorem neque ullum novum dominum praediorum sequitur. Balneis quae
publice lavarent privilegium antiquitus concedebatur, ut semel data aqua
perpetuo maneret. Si ex veteribus senatus consultis cognoscimus, ex quibus unum
subieci; nunc omnis aquae cum possessore instauratur beneficium.
108.
"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. constitui
oportere, quo iure extra intraque urbem ducerent aquas, quibus adtributae
essent, Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. uti usque eo maneret adtributio
aquarum, exceptis quae in usum balinearum essent datae aut Augusti nomine,
quoad eidem domini possiderent id solum, in quod accepissent aquam."
109. Cum vacare aliquae
coeperunt aquae, adnuntiatur et in commentarios redigitur, qui respiciuntur ut
petitoribus ex vacuis dari possint. Has aquas statim intercipere solebant, ut
medio tempore venderent aut possessoribus praediorum aut aliis etiam. Humanius
visum est principi nostro, ne praedia subito destituerentur, triginta dierum
spatium indulgeri, intra quod ei ad quos res pertineret *** De aqua in praedia
sociorum data nihil constitutum invenio. Perinde tamen observatur ac iure
cautum, ut dum quis ex eis qui communiter impetraverunt superesset, totus modus
praediis adsignatus flueret et tunc demum renovaretur beneficium, cum desisset
quisque ex eis quibus datum erat possidere. Impetratam aquam alio, quam in ea
praedia in quae data erit, aut ex alio castello, quam ex quo epistula
principiis continebit, duci palamst non oportere; sed et mandatis prohibetur.
110. Impetrantur autem et eae
aquae quae caducae vocantur, id est quae aut ex castellis aut ex manationibus
fistularum, quod beneficium a principibus parcissime tribui solitum. Sed
fraudibus aquariorum obnoxium est, quibus prohibendis quanta cura debeatur, ex
capite mandatorum manifestum erit quod subieci.
111. "Caducam neminem volo
ducere nisi qui meo beneficio aut priorum principum habent. Nam necesse est ex
castellis aliquam partem aquae effluere, cum hoc pertineat non solum ad urbis
nostrae salubritatem, sed etiam ad utilitatem cloacarum abluendarum."
112. Explicitis quae ad
ordinationem aquarum privati usus pertinebant, non ab re est quaedam ex eis,
quibus circumscribi saluberrimas constitutiones in ipso actu deprehendimus, exempli
causa attingere. Ampliores quosdam calices, quam impetrati erant, positos in
plerisque castellis inveni et ex eis aliquos ne signatos quidem. Quotiens autem
signatus calix excedit legitimam mensuram, ambitio procuratoris qui eum
signavit detegitur. Cum vero ne signatus quidem est, manifesta culpa omnium,
maxime accipientis, deprehenditur, deinde vilici. In quibusdam, cum calices
legitimae mensurae signati essent, statim amplioris moduli fistulae subiectae
fuerunt, unde acciderat ut aqua non per legitimum spatium coercita, sed per
brevis angustias expressa facile laxiorem in proximo fistulam impleret. Ideoque
illud adhuc, quotiens signatur calix, diligentiae adiciendum est, ut fistulae
quoque proximae per spatium, quod S. C. comprehensum diximus, signentur. Ita
demum enim vilicus cum scierit non aliter quam signatas conlocari debere, omni
carebit excusatione.
113. Circa conlocandos quoque
calices observari oportet ut ad lineam ordinentur nec alterius inferior calix,
alterius superior ponatur. Inferior plus trahit; superior, quia cursus aquae ab
inferiore rapitur, minus ducit. In quorundam fistulis ne calices quidem positi
fuerunt. Hae fistulae solutae vocantur et ut aquario libuit, laxantur vel
coartantur.
114. Adhuc illa aquariorum
intolerabilis fraus est: translata in novum possessorem aqua foramen novum
castello imponunt, vetus relinquunt quo venalem extrahunt aquam. In primis ergo
hoc quoque emendandum curatori crediderim. Non enim solum ad ipsarum aquarum custodiam,
sed etiam ad castelli tutelam pertinet, quod subinde et sine causa foratum
vitiatur.
115.
Etiam ille aquariorum tollendus est reditus, quem vocant puncta. Longa ac diversa sunt
spatia, per quae fistulae tota meant urbe latentes sub silice. Has comperi per
eum qui appellabatur a punctis passim convulneratas omnibus in transitu
negotiationibus praebuisse peculiaribus fistulis aquam, quo efficiebatur ut
exiguus modus ad usus publicos perveniret. Quantum ex hoc modo aquae surreptum
sit, aestimo ex eo quod aliquantum plumbi sublatis eiusmodi ramis redactum est.
116. Superest tutela ductuum,
de qua priusquam dicere incipiam, pauca de familia quae huius rei causa parata
est explicanda sunt. Familiae sunt duae, altera publica, altera Caesaris.
Publica est antiquior, quam ab Agrippa relictam Augusto et ab eo publicatam
diximus; habet homines circiter ducentos quadraginta. Caesaris familiae numerus
est quadringentorum sexaginta, quam Claudius cum aquas in urbem perduceret
constituit.
117. Utraque autem familia in
aliquot ministeriorum species diducitur, vilicos, castellarios, circitores,
silicarios, tectores aliosque opifices. Ex his aliquos extra urbem esse oportet
ad ea quae non sunt magnae molitionis, maturum tamen auxilium videntur exigere.
Homines in urbe circa castellorum et munerum stationes opera quaeque urgebunt,
in primis ad subitos casus, ut ex compluribus regionibus, in quam necessitas
incubuerit, converti possit praesidium aquarum abundantium. Tam amplum numerum
utriusque familiae solitum ambitione aut neglegentia praepositorum in privata
opera diduci revocare ad aliquam disciplinam et publica ministeria ita
instituimus, ut pridie quid esset actura dictaremus et quid quoque die egisset actis
comprehenderetur.
118. Commoda publicae familiae
ex aerario dantur, quod impendium exoneratur vectigalium reditu ad ius aquarum
pertinentium. Ea constant ex locis aedificiisve quae sunt circa ductus et
castella aut munera aut lacus. Quem reditum prope sestertiorum ducentorum
quinquaginta milium alienatum ac vagum, proximis vero temporibus in Domitiani
loculos conversum iustitia Divi Nervae populo restituit, nostra sedulitas ad
certam regulam redegit, ut constaret quae essent ad hoc vectigal pertinentia
loca. Caesaris familia ex fisco accipit commoda, unde et omne plumbum et omnes
impensae ad ductus et castella et lacus pertinentes erogantur.
119. Quoniam quae videbantur ad
familiam pertinere exposuimus, ad tutelam ductuum sicut promiseram divertemus,
rem enixiore cura dignam, cum magnitudinis Romani imperii vel praecipuum sit
indicium. Multa atque ampla opera subinde dilabuntur, quibus ante succurri
debet quam magno auxilio egere incipiant, plerumque tamen prudenti temperamento
sustinenda, quia non semper opus aut facere aut ampliare quaerentibus credendum
est. Ideoque non solum scientia peritorum sed et proprio usu curator instructus
esse debet, nec suae tantum stationis architectis uti, sed plurium advocare non
minus fidem quam subtilitatem, ut aestimet quae repraesentanda, quae differenda
sint, et rursus quae per redemptores effici debeant, quae per domesticos
artifices.
120. Nascuntur opera ex his causis:
aut impotentia possessorum quid corrumpitur aut vetustate aut vi tempestatium
aut culpa male facti operis, quod saepius accidit in recentibus.
121. Fere aut vetustate aut vi
tempestatium eae partes ductuum laborant quae arcuationibus sustinentur aut
montium lateribus applicatae sunt, et ex arcuationibus eae quae per flumen
traiciuntur. Ideoque haec opera sollicita festinatione explicanda sunt. Minus
iniuriae subiacent subterranea nec gelicidiis nec caloribus exposita. Vitia autem
eiusmodi sunt, ut aut non interpellato cursu subveniatur eis, aut emendari nisi
adverso non possint, sicut ea quae in ipso alveo fieri necesse est.
122. Haec duplici ex causa
nascuntur: aut enim limo concrescente, qui interdum in crustam indurescit, iter
aquae coartatur, aut tectoria corrumpuntur, unde fiunt manationes quibus
necesse est latera rivorum et substructiones vitiari. Pilae quoque ipsae tofo
exstructae sub tam magno onere labuntur. Refici quae circa alveos rivorum sunt
aestate non debent, ne intermittatur usus tempore quo praecipue desideratur,
sed vere vel autumno et maxima cum festinatione, ut scilicet ante praeparatis
omnibus quam paucissimis diebus rivi cessent. Neminem fugit, per singulos
ductus hoc esse faciendum, ne si plures pariter avertantur, desit aqua
civitati.
123. Ea quae non interpellato
aquae cursu effici debent maxime structura constant, quam et suis temporibus et
fidelem fieri oportet. Idoneum structurae tempus est a Kalendis Aprilibus in
Kalendas Novembres ita ut optimum sit intermittere eam partem aestatis quae
nimiis caloribus incandescit, quia temperamento caeli opus est, ut ex commodo
structura combibat et in unitatem corroboretur; non minus autem sol acrior quam
gelatio praecipit materiam. Nec ullum opus diligentiorem poscit curam quam quod
aquae obstaturum est; fides itaque eius per singula secundum legem notam
omnibus sed a paucis observatam exigenda est.
124. Illud nulli dubium esse
crediderim, proximos ductus, id est qui a septimo miliario lapide quadrato
consistunt, maxime custodiendos, quoniam et amplissimi operis sunt et plures
aquas singuli sustinent. Quos si necesse fuerit interrumpere, maiorem partem
aquarum urbis destituent. Remedia tamen sunt et huius
difficultatis: opus incohatum excitatur ad libram deficientis, alveus vero
plumbatis canalibus per spatium interrupti ductus rursus continuatur. Porro
quoniam fere omnes specus per privatorum agros derecti erant et difficilis
videbatur futurae impensae praeparatio, nisi et aliqua iuris constitutione
succurreretur, simul ne accessu ad reficiendos rivos redemptores a
possessoribus prohiberentur, S. C. factum est quod subieci.
125.
"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de rivis,
specibus, fornicibus, aquae Iuliae, Marciae, Appiae, Tepulae, Anienis
reficiendis, Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. uti cum ei rivi, specus,
fornices, quos Augustus Caesar se refecturum impensa sua pollicitus senatui
est, reficerentur, ex agris privatorum terra, limus, lapides, testa, harena,
ligna ceteraque quibus ad eam rem opus esset, unde quaeque eorum proxime sine
iniuria privatorum tolli, sumi, portari possint, viri boni arbitratu aestimata
darentur, tollerentur, sumerentur, exportarentur; et ad eas res omnes
exportandas earumque rerum reficiendarum causa, quotiens opus esset, per agros
privatorum sine iniuria eorum itinera, actus paterent, darentur."
126. Plerumque autem vitia
oriuntur ex impotentia possessorum, qui pluribus rivos violant. Primum enim
spatia, quae circa ductus aquarum ex S. C. vacare debent, aut aedificiis aut
arboribus occupant. Arbores magis nocent, quarum radicibus concamerationes et
latera solvuntur. Dein vicinales vias agrestesque per ipsas formas derigunt.
Novissime aditus ad tutelam praecludunt. Quae omnia S. C. quod subieci provisa
sunt.
127.
"Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. aquarum, quae in
urbem venirent, itinera occupari monumentis et aedificiis et arboribus conseri,
Q. F. P. D. E. R. I. C. cum ad reficiendos rivos specusque per quae opera
publica corrumpantur, placere circa fontes et fornices et muros utraque ex
parte quinos denos pedes patere, et circa rivos qui sub terra essent et specus
intra urbem et urbi continentia aedificia utraque ex parte quinos pedes vacuos
relinqui ita ut neque monumentum in eis locis neque aedificium post hoc tempus
ponere neque conserere arbores liceret, sique nunc essent arbores intra id
spatium, exciderentur praeterquam si quae villae continentes et inclusae
aedificiis essent. Si quis adversus ea commiserit, in singulas res poena HS
dena milia essent, ex quibus pars dimidia praemium accusatori daretur, cuius
opera maxime convictus esset qui adversus hoc S. C. commisisset, pars autem
dimidia in aerarium redigeretur. Deque ea re iudicarent cognoscerentque curatores
aquarum."
128. Posset hoc S. C.
aequissimum videri, etiam si ex re tantum publicae utilitatis ea spatia
vindicarentur. Multo magis autem maiores nostri admirabili aequitate ne ea
quidem eripuerunt privatis quae ad modum publicum pertinebant, sed cum aquas
perducerent, si difficilior possessor in parte vendunda fuerat, pro toto agro
pecuniam intulerunt et post determinata necessaria loca rursus eum agrum
vendiderunt, ut in suis finibus proprium ius res publica privatique haberent.
Plerique tamen non contenti occupasse fines ipsis ductibus manus adtulerunt per
suffossa latera passim cursus aquarum tam ei qui ius aquarum impetratum habent,
quam ei qui quantulicumque beneficii occasione ad expugnandos rivos abutuntur.
Quid porro fieret, si non universa ista diligentissima lege prohiberentur
poenaque non mediocris contumacibus intentaretur? Quare subscripsi verba legis.
129. "T. Quintus Crispinus
consul *** populum iure rogavit populusque iure scivit in foro pro
rostris aedis Divi Iulii pr. K. Iulias. Tribus Sergia principium fuit. Pro
tribu Sex. L. f. Varro primus scivit. Quicumque post hanc legem rogatam rivos,
specus, fornices, fistulas, tubulos, castella, lacus aquarum publicarum, quae
ad urbem ducuntur, sciens dolo malo foraverit, ruperit, foranda rumpendave
curaverit peiorave fecerit, quo minus eae aquae earumve quae pars in urbem
Romam ire, cadere, fluere, pervenire, duci possit, quove minus in urbe Roma et
in eis locis, aedificiis, quae loca, aedificia urbi continentia sunt, erunt, in
eis hortis, praediis, locis, quorum hortorum, praediorum, locorum dominis
possessoribusve aqua data vel adtributa est vel erit, saliat, distribuatur,
dividatur, in castella, lacus immittatur, is populo Romano HS centum milia dare
damnas esto. Et qui D. M. qui eorum ita fecerit, id omne sarcire, reficere,
restituere, aedificare, ponere et celere demolire damnas esto sine dolo malo
atque omnia ita ut quicumque curator aquarum est, erit, si curator aquarum nemo
erit, tum is praetor qui inter cives et peregrinos ius dicet, multa, pignoribus
cogito, coercito, eique curatori aut si curator non erit, tum ei praetori eo
nomine cogendi, coercendi, multae dicendae sive pignoris capiendi ius
potestasque esto. Si quid eorum servus fecerit, dominus eius HS centum milia
populo Romano D. D. E. Si qui locus circa rivos, specus, fornices, fistulas,
tubulos, castella, lacus aquarum publicarum, quae ad urbem Romam ducuntur et
ducentur, terminatus est et erit, ne quis in eo loco post hanc legem rogatam
quid opponito, molito, obsaepito, figito, statuito, ponito, conlocato, arato,
serito, neve in eum quid immittito, praeterquam eorum faciendorum, reponendorum
causa, quae hac lege licebit, oportebit. Qui adversus ea quid fecerit, siremps
lex, ius causaque omnium rerum omnibusque esto, atque uti esset esseve
oporteret, si is adversus hanc legem rivum, specum rupisset forassetve. Quo
minus in eo loco pascere, herbam, fenum secare, sentes tollere liceat, eius hac
lege nihilum rogatur. Curatores aquarum, qui nunc sunt quique erunt, faciunto
ut in eo loco, qui locus circa fontes et fornices et muros et rivos et specus
terminatus est, arbores, vites, vepres, sentes, ripae, maceria, salicta,
harundineta tollantur, excidantur, effodiantur, excodicentur, uti quod recte
factum esse volent; eoque nomine eis pignoris capio, multae dictio coercitioque
esto; idque eis sine fraude sua facere liceat, ius potestasque esto. Quo minus
vites, arbores, quae villis, aedificiis maceriisve inclusae sunt, maceriae,
quas curatores aquarum causa cognita ne demolirentur dominis permiserunt,
quibus inscripta insculptaque essent ipsorum qui permisissent curatorum nomina,
maneant, hac lege nihilum rogatur. Quo minus ex eis fontibus, rivis, specibus,
fornicibus aquam sumere, haurire eis, quibuscumque curatores aquarum
permiserunt, permiserint, praeterquam rota calice, machina liceat, dum ne qui
puteus neque foramen novum fiat, eius hac lege nihilum rogatur.
130. Utilissimae legis
contemptores non negaverim dignos poena quae intenditur, sed neglegentia longi
temporis deceptos leniter revocari oportuit. Itaque sedulo laboravimus ut
quantum in nobis fuit, etiam ignorarentur qui erraverant. Eis vero qui admoniti
ad indulgentiam imperatoris decucurrerunt, possumus videri causa impetrati
beneficii fuisse. In reliquo<m> vero opto ne exsecutio legis necessaria
sit, cum officii fidem etiam per offensas tueri praestit<er>it.
|