Pomponius Mela
De chorographia

LIBER PRIMUS

43

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[43] Inde partim asper partim navigia patiens in immanem lacum devenit, ex quo praecipiti impetu egressus et Tachempso alteram insulam amplexus usque ad Elephantinen urbem Aegyptiam atrox adhuc fervensque decurrit. Tum demum placidior et iam bene navigabilis primum iuxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit. Deinde <iterum> iterumque divisus ad Delta et ad Melyn it per omnem Aegyptum vagus atque dispersus, septemque in ora se scindens singulis tamen grandis evolvitur.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License